Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
EPISTOLA CX . Augustinus Severo episcopo, blandissime expostulans et quaerens se ab ipso tantopere laudatum in superiore epistola.
Domino beatissimo atque dulcissimo, venerabili nimiumque desiderabili fratri et consacerdoti SEVERO, et qui tecum sunt fratribus, AUGUSTINUS et qui mecum sunt fratres, in Domino salutem.
1. Epistola mea, quam pervexit charissimus filius et condiaconus noster Timotheus, jam parata erat profecturo, quando filii nostri Quodvultdeus et Gaudentius ad nos venerunt cum litteris tuis. Inde factum est ut continuo proficiscens, non afferret responsionem meam, quoniam post illorum adventum quantulumcumque 0420 apud nos immoratus est, et profecturus per horas singulas videbatur. Sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. Nam et nunc quod videor respondisse debitor sum, non dico charitatis, quam tanto magis debemus quanto amplius impenderimus, cujus nos perpetuos debitores ostendit Apostolus dicens, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8); sed ipsius epistolae tuae: quando enim sufficiam tuae suavitati, tantaeque aviditati animi tui, quam mihi lecta nuntiavit? Rem quidem mihi in te notissimam insinuavit; verumtamen etsi non mihi rei novae insinuatrix, nova tamen rescriptorum exactrix fuit.
2. Miraris fortasse cur me hujus debiti persolutorem imparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tanquam anima mea noveris: sed hoc ipsum est quod mihi magnam difficultatem fecit respondendi litteris tuis, quia et quantus mihi videaris parco dicere propter verecundiam tuam, et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? Quod non curarem, si ea quae de me ad me locutus es, non ex charitate sincerissima dicta scirem, sed adulatione inimica amicitiae. Hoc quippe modo nec debitor fierem, quia talia rependere non deberem: sed quanto magis novi quam fideli animo loqueris, tanto magis video quanto debito graver.
3. Vide autem quid mihi contigit, ut me quodammodo ipse laudaverim, qui me a te fideliter laudatum dixerim. Sed quid aliud dicerem, quam id quod de te admonui. quem nosti. Ecce mihi novam feci quaestionem quam tu non proposuisti, et eam fortassis exspectas ut solvam: ita mihi parum erat quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem; quanquam hoc facile sit ostendere, et, si non ostendam, facilè tibi videre, et vera infideliter dici posse, et non vera fideliter. Qui enim sic credit ut loquitur, etsi non vera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit quae loquitur, etsi vera loquitur, infideliter loquitur. Numquid ergo dubito quod ea de me credas quae scripsisti? Quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non vera dicere.
4. Sed nolo te vel benevolentia sic falli; cui benevolentiae debitor sum, quia et tam fideliter, et tam benevole ea quae vera sunt, possum de te dicere, nisi, ut supra dixi, verecundiae tuae parcerem. Ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissimo animae meae, velut a meipso lauder, sic habeo. Quod cernis quam molestum sit, etiam vera si dicantur. Quanto potius quia etiam cum sis altera anima mea, imo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse quae desunt, quomodo et de se ipse unus homo falli potest? Quod non tantum ideo nolo, ne quem diligo tu fallaris, verum etiam ne minus ores ut sim quod jam me esse credis: nec in eo sum tibi debitor, ut eadem progressu benevolentiae credam et loquar de te bona, quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem benevolo ea tantum dicam bona tua, dona Dei, de quibus in te certus sum. 0421 Quod non ideo non facio ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus, ipse te laudasse videaris; et propter illam justitiae regulam, qua mihi fieri nolo. Quod si fieri debet, eligo esse debitor, quamdiu puto non esse faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum.
5. Sed novi quod mihi ad haec respondere possis: ita ista loqueris quasi prolixam epistolam tuam de laudibus meis desideraverim. Absit ut hoc de te credam; sed epistola tua, nolo dicere quam veris, vel quam non veris, plena tamen laudibus meis, hoc de me ut reprehenderem, etiam te nolente, flagitavit. Nam si quid aliud volebas ut scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. Porro justitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus; tum deinde cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus. Quanquam etiam talia qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quidquam debendum est, nisi ut invicem diligamus. Ipsa quippe dilectio exigit debitum, ut fraternae charitati servientes, eum qui se adjuvari recte velit, in quo possumus, adjuvemus. Sed, mi frater, et tu credo quod noveris quanta sint in manibus meis, quibus ob diversas curas quas nostrae servitutis necessitas habet, vix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si impendero, contra officium meum mihi facere videor.
6. Quod enim vis, ut ad te prolixam epistolam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam merae voluntati tuae. Sed quia bonus es amator justitiae, inde te admoneo ut de illa quam diligis, hoc a me libentius audias. Cernis prius esse quod et tibi et aliis, quam quod tibi tantummodo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa quae priora sunt. Unde omnes charissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum alia mihi scribenda ipsi non imponant, verum etiam caeteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant; ne videar ego durus cum a singulis petita non dedero, dum ea volo magis reddere quae omnibus debeo. Denique cum sicut speramus et promissum tenemus, ad nos venerit Venerabilitas tua, scies quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies quod rogavi, ut et alios quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum volentes injungere, a me demoliaris. Dominus Deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum quem ipse fecit, domine beatissime.