Quod non oportet requirere determinationem in hac arte de paralogismo disciplinae in propriis scientiis facto.
Cum autem secundum principia quae sunt loci sophistici, jam de duplici syllogismo sophistico quantum ad generationem et reductionem determinatum sit, secundum quae principia locorum sophistica arguunt omnes qui elenchis sophisticis utuntur, non oportet alia principia tentativae sumere vel invenire in hac scientia, secundum quae generentur paralogismi proprii in unaquaque disciplina : quia illi sumi et determinari non possunt sine omnium (hoc est, uniuscujusque eorum quae sunt propri a scibilia) scientia propria. Sic autem omnium sive uniuscujusque propriam scientiam tradere, non est unius alicujus specialis artis vel scientiae. Infinitae enim sunt fortasse sive quodammodo scientiae propriae, quae dividuntur secundum propria subjecta et proprias passiones et propria principia, quae quoad nos infinita sunt secundum potentiam: quia propria scibilia secundum materialem divisionem sunt infinita, sicut et res infimas olim in scientia ista diximus infinitas : de qualibet enim una re multa sunt scibilia, quorum etiam aliquando scientia non est inventa: infinita autem hoc modo non est per scientiam propriam pertransire: et ideo talem scientiam de paralogismis disciplinae non oportet quaerere: et si scientiae sunt de propriis scibilibus infinitae, manifestum est quod et demonstrationes (per quas accipiuntur scientiae infinitae) sunt infinitae : quia propria scientia effectus est propriae demonstrationis. Tamen secundum proprias scientias erunt et proprii elenchi et veri elenchi: quod ex hoc probatur, quia quaecumque est demonstrare ostensiva demonstratione, negata conclusione et proposito opposito conclu- sionis erit vel continget redarguere eum qui ponit contradictionem veri conclusi, sive verae conclusionis, ut dictum est: et ideo sicut sunt conclusiones infinitae secundum propria scibilia, ita elenchi secundum proprias contradictiones erunt infiniti et ad unam propriam scientiam non reducibiles.
Cujus modi est in geometria si aliquis in propriis scibilibus posuit diametrum quadrati commensurabilem per contraria principiorum illius scibilis, quod diameter est incommensurabilis, arguet illum quis sive aliquis vera demonstratione concludens oppositum ejus quod iste dixit, scilicet quod diameter est incommensurabilis, et sic faciet verum elenchum contra disciplinae propriae paralogismum.
Propter quod illos qui determinare debent de propriis paralogismis uniuscujusque disciplinae, oportebit omnium propriorum scibilium esse scientes : quia tales paralogismi fiunt per opposita propriorum principiorum. Cujus probatio est per inductionem, quia alii tales paralogismi sive falsi elenchi secundum ea quae in geometria sunt propria principia et secundum proprias scibilium in geometria conclusiones, quarum oppositum proprium concludit elenchus : alii vero tales paralogismi disciplinae erunt secundum ea quae sunt propria medicinae : alii vero tales paralogismi erunt secundum ea quae sunt propria aliarum disciplinarum elenchi: et cum veri elenchi sint sic in infinitis, non solum ipsi veri elenchi erunt sic infiniti, sed et falsi (hoc est,ex falsi, principii, factD, similiter veri erunt sic in infinitis scibilibus et scientiis, quod secundum unumquemque verum elenchum fit syllogismus oppositus, si accipit opposita veri elenchi, ut secundum geometriam fit falsus geometricus elenchus : secundum autem medicinam fit elenchus medicinalis. Dico autem exponendo secundum artem sive scientiam propriam elenchum qui est secundum illius artis propria principia, etfalsum elenchum
qui est per opposita principiorum illius artis.
Ex his igitur quae dicta sunt, manifestum est quod in hac arte non omnium secundum unamquamque scientiam propriorum elenchorum, sed eorum tantum quae secundum dialecticam (quae inquisitiva cst et ad omnium methodorum specialium principia habet) sumendi sunt in hac scientia loci sophistici : hi enim communes sunt et formas dant omnibus, sicut et ipsa dialectica modum in communibus, dat omnibus scientis, ut dicit Aristoteles in III primae philosophiae :nam hi communes sunt sicut et ipsa dialectica communis est ad omnes artes et ad omnem potentiam. Dico autem artem habitum demonstrativum actus vel operationis : potentiam autem habitum non necessarium ad actum non stantem, sed sic et sic operari potentem, ut est rhetorica, OEconomica, politica, et aliae hujusmodi potentiae. Adhuc autem cum elenchum qui est secundum unamquamque disciplinam uniuscujusque scientis in ista disciplina est considerare: quia oppositorum eadem est disciplina, sive sit elenchus qui cum non sit (hoc est, falsus et ex falsis sit) videtur tamen propter formam elenchi quam habet, quia peccans in materia habet formam : et cum est verus et ex veris, habet adhuc ista scientia dicere quare est elenchus verus elenchus qui est ex propriis suorum principiorum, et habet considerare propria scientia et illum qui est ex oppositis principiorum propriae disciplinae.
Eum autem qui ex communibus, quia circa singula inveniuntur apparentia probabilia, et sub nullam artem cadit specialem et propriam, est considerare dialecticorum : quod non tantum dialectici est considerare verum elenchum qui est ex propriis quae videntur probabilia circa singula. Sic enim dialectica dicta communis est ad scientiam topicam et sophisticam. Hujus autem ratio est, quia si ex dialecticis habemus ex quibus principiis communibus sunt probabiles syllogismi in quolibet probabili problemate, habebimus etiam ex quibus locis sophisticis sunt apparenter probabiles elenchi: et hoc patet per elenchi diffinitionem : quia elenchus est syllogismus cum additione contradictionis : unde supposito opposito conclusionis syllogismi ad contradictorium fit elenchus : propter quod elenchus aut unus aut duo syllogismi. Si enim syllogismi jam actu concludentis accipiatur oppositum, et concludatur oppositum prioris syllogismi: tunc elenchus ille est duo syllogismi. Si autem oppositum accipiatur simpliciter dati a respondente absque eo quod sit conclusum: tunc elenchus est unus tantum syllogismus.
Universaliter ergo concludendo ex determinata jam arte habemus in communi principia secundum quae sunt omnes elenchi hujusmodi (hoc est, qui sunt circa communia) quae sunt modus omnium propriorum. Si autem hoc habemus secundum quod sophistici elenchi sunt ex falsis qui oriuntur ab eisdem principiis quae sunt elenchorum apparentium, qui peccant in forma : tunc etiam habemus solutiones talium elenchorum, et non oportet artem specialem inveniri ad solutiones talium. Nam horum elenchorum qui sunt ex falsis (et ideo dicuntur sophistici, quia oriuntur ex apparentibus elenchis) instantiae solutiones sunt eorum. Dico autem hic instantiam propositionem de qua scitur quae interimenda sit. Sic enim solvitur falsum quando interimitur. Sophisticorum autem peccantium in forma aliae solutiones sunt, quae in secundo libro hujus scientiae determinabuntur : quia illi elenchi artem specialem requirunt suae solutionis, sicut etiam in hoc primo libro ars specialis determinata est suae generationis.
Habemus autem ex praeinductis secundum quae principia fiunt etiam appa-
rentes elenchi qui peccant in forma, ex quibus etiam oriuntur sophistici elenchi peccantes in materia. Apparentes autem elcnchos dico, non cuilibet propriae scientiae, sed talibus quae circa communia sunt, sicut est dialectica et sophistica. Infinita enim sunt si quis consideret sive considerare velit secundum quae propria appareant principia quibuslibet propriis scientiis vel artibus vel potentiis.
Propter quod manifestum est, quoniam dialecticae est (quae circa communia est) posse facultatem et exhis habitum habere sumere secundum quae principia fit ex communibus factus elenchus et verus, qui est elenchus, sive sit apparens elenchus qui est sophisticus elenchus, et secundum quae principia fiat apparens elenchus, vel etiam secundum quae principia fiat elenchus vel syllogismus tentativus. Syllogismus enim sophisticus peccans in materia, est tentativus circa communia : quia illum qui fingit se scire communia, tentandum proponendo aliquod falsum commune, et ex ipso cum quibusdam aliis faciendo syllogismum : quem si admittendo concedat tanquam sit verum, manifestum est quod ignorat communia : et sic per syllogismum litigiosum peccantem in materia accipitur experimentum ignorantiae. Talis autem tentativa uno modo est pars dialecticae, et alio modo est pars sophisticae : secundum enim quod tentator utitur dialectico syllogimo, secundum hoc tentativa estpars dialecticae. Secundum autem quod utitur syllogismo sophistico, sic est pars sophisticae : et ideo idem syllogismus potest esse tentativus et sophisticus : tentativus in quantum sumit experimentum ignorantiae respondentis, sophisticus autem in quantum ordinatur ad decipiendum respondentem et ad generandum in ipso respondente falsum habitum.