In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " In diebus illis, " supple, fuit Antipas testis meus fidelis, id est, martyr effectus pro mea fide. Maptup enim graece, testis latine.
" Qui occisus est apud vos : " ergo ejus exemplo debetis animari ad moriendum pro fide. Nec est mirum si apud vos occisus est, " ubi Satanas habitat, " scilicet sicut in suis membris.
Et dicit: " Qui occisus est apud vos, " licet non a vobis, sed ab illis in quibus Satanas habitat, id est, a talibus in quibus quiescit sicut in domo propria. Luc. XI,24 : Revertar in domum meam. Nota : Bernardus dicit: " Quidam dicunt hunc martyrem Pergamo passum : alii Dominum Jesum intelligunt, qui ab incredulis etiam nunc quantum in ipsis est, occiditur. " Haymo dicit, quod luit quidam martyr in Ecclesia Pergami. Nota : Antipas interpretatur donans transitum, et signat martyrium per quod fit transitus ad regnum caelorum. Vel, signat martyres qui occisoribus suis mortem suam donabant, per quam transibant de mundo ad caelum, etc.
" Sed habeo adversus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scanda- lura coram filiis Israel, edere, et fornicari :
Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.
Similiter paenitentiam age. "
Supra posuit commendationem, hic ponit increpationem, et arguit eum : quia et carnales non corrigebat.