Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
CAPUT VIII MARCI
ENARRATIO,
"In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent. "
Hic incipit pars illa quae est de ostensione virtutis Leonis contra sequelas peccati actualis, quae sequelae sunt tres : prima quidem est inedia, quae causatur ex longo defectu carentiae refectionis spiritualis ex cibo gratiae, propter quam fit deperditio virium ad vitam spiritualem : et contra hunc defectum adducitur miraculum refectionis turbarum. Secundus defectus, est defectus visus in discretione credendorum, et agendorum., et appetendorum, quae Domino placent: et hic defectus causatur ex longa obscuratione cordis, contra tenebras peccatorum : contra hunc defectum inducitur miraculum de caeci illuminatione, ibi, v. 22: "Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, etc. " Tertius defectus est difficultas ad faciendum bonum, et recedendum a malo : et contra hunc defectum inducitur miraculum daemoniaci, quem discipuli curare non poterant: et incipit post principium capituli noni, ibi, IX, 13 : " Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam, etc. "
Prima autem harum partium dividitur in duas partes: in quarum.prima inducit miraculum contra defectum praedictum. Sed quia quidam non intelligebant quod contra talem ordinaretur defectum, ideo in secunda parte de hoc plenam, inducit instructionem, ibi, v. 10 : " Et statim ascendens navim. "
Adhuc autem historia de miraculo dividitur in tres partes : in quarum prima inducit ad. istud miraculum faciendum inducentia : in secunda, inducit ea quae sunt discipulos de miraculo faciendo instruentia : in tertia autem, ponit ea quae sunt miraculum perficientia.
in prima harum partium dicit tria,. scilicet opportunitatem temporis, congruentiam devotionis, et affectum misericordiae et miserationis.
De primo dicitur :
" In diebus illis, etc. "
Significans quod pluribus diebus eum turba sustinuerat: quia aliter pluraliter, " in illis diebus, " non diceret. Psal. cxxxviii, 16 : Dies formabuntur, et nemo in eis, supple, defluit. Genes. XXIX, 20 : Videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. Dicit enim Avicenna, quod homines delectati in divinis tempus non percipiunt, ita et isti non perceperunt tempus nec defectum corporis, ex desiderio et delectatione auditus Christi. Psal. cxviii, 108: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo ! Sic Moyses in monte perseveravit cum Domino quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, panem non comedit et aquam non bibit .''
" Iterum, " Notat quod ante fecerat miraculum de refectione quinque panum in quinque millia hominum : et ideo addit hic : " Iterum. " Deus enim dives in misericordia non defecit, nec finem ponit beneficiis, sed semper influit et effluit. Jacob. I, 5 : Dat omnibus affluenter, ei non improperat,
" Cum turba multa, " quia multa de causa sequebatur : quidam ut satiarentur de panibus, Joan. VI, 26 : Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, Eccli. VI, 10 : Est amicus socius mensae. Quidam autem propter curiositatem videndi signa, Joan.
VI, 2 : Sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae. faciebat super his qui infirmabantur. Quidam autem ut caperent eum in sermone, Matth. XXII, 15 : Convenerunt ad Jesum Pharisaei ut caperent eum in sermone. Quidam autem sequebantur propter devotionem, ut discipuli, Joan. VI, 69 : Ad quem ibimus ? verba vitae aeternae habes. Et sic ex. diversis causis sequens turba multa, et multiplex erat cum eo,
Et hoc est quod dicit : " Cum turba multa esset, " scilicet cum. Jesu. Cum eo enim esse, est esse cum auctore salutis : et sine eo esse, est salutem perdere. Matth. XII, 13 : Qui non est mecum, contra me est : et qui non congregat mecum, spargit.
Et hoc est secundum quod movit ad pascendum, quia secum erant, " nec haberent quod manducarent. " Ecce necessitas quae inducit ad miraculum faciendum, quia nec habebant, nec de facili habere poterant quod manducarent in loco deserto, in quo esculentum non inveniebatur : suis enim numquam in necessitate deest Dominus. Psal. CX, 4 et 5 : Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus : escam dedit timentibus se. ideo dicit, Matth. VI, 31 et 32 : Nolite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ? Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis,
" Convocatis discipulis, ait illis : Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
Etsi dimisero eos jejunos in domum suam, deficient invia : quidam enim ex eis de longe venerunt. "
" Convocatis discipulis, " Non ut ignorans quid acturus esset, consuleret :
sed ut nobis formam daret, etiam a minoribus aliquando consilium habendi. Joan. VI, 6: Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus. Convocavit etiam, ut ex facto instrueret et ad fidem aedificaret.
" Ait illis, " instruens et aedificans ad fidem.
" Misereor super turbam. "
Ecce tangit inclinativum misericordiae. Tangit autem tria. Primum quidem multitudinem, quia multitudini compatiendum erat : et hoc notat cum dicit : " Misereor super turbam : " multos enim fame affligere erat miserabile. Unde, Matth. VI, 36 : Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Et, ibidem, v, 44 et 45: Diligite inimico vestros,... ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Defert enim toti multitudini propter bonos qui sunt in ea.
Secundum est quod dicit : Quia ecce jam triduo sustinent me, " quamvis puniantur gravi pondere necessitatum : sustinentiae autem causa, fuit desiderium audiendi: propter hoc enim libenter sustinebant famem et laborem. Matth. xx, 12: Portavimus pondus diei et aestus. Genes. XXXI, 40 : Die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
" Et si dimisero eos jejunos, "
Sic laboribus et fame affectos, " in domum suam, " revertentes, " deficient in via. " Talis enim est natura hominis, quod abstractus a se et ad divina suspensus, defectus proprios non sentit : reversus autem, ad se sentit, et tunc deficit. Psal. XVI, 15 : Satiabor cum apparuerit gloria tua: et si illa subducta fuerit, in inedia propria deficiam.
Causam autem subjungit, cum dicit : " Quidam enim ex eis de longe vene-runt, " et Ideo diu jejunarunt, quia, sibi ad viaticum nihil providerunt, putantes
ex abundantia meae largitatis saturari.
Et haec est litteralis expositio.
Triduum autem quo sustinuimus Jesum fuit status naturae, et legis, et prophetiae. Genes. xl, 12 et 13 : Tres enim adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao, scilicet magnus rex regum, ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum. Vel triduum morale, est triduum contritionis, confessionis, satisfactionis. Exod. viii, 27 : Viam trium dierum pergemus in solitudinem, et sacrificabirnus Domino Deo nostro. Et triduum anagogicum, est contemplatio vestigii, imaginis, et speciei expressae. Genes. XXII, 4, Abraham immolaturus filium, tertia die vidit locum quem ostendit Dominus.
Quod autem dicit : " Nec habent quod manducent, " significat nostrum, qui ex nobis est, defectum boni gratiae reficientis. Isa. III, 7 : In domo mea non est panis, neque vestimentum. Luc. XI, 6 : Non habeo quod ponam ante illum, scilicet ad reficiendum spiritum.
Quod autem dicit, quod " Quidam de longe venerunt, " sign.ifi.cat paenitentes de regione longinqua dissimilitudinis venisse. Isa. lx, 4 : Filii tui de longe venient, et filiae tuae de latere surgent, Isa. xliii, 6 : Affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae. Psal, cxviii, 155 : Longe a peccatoribus salus,
Quod autem dicit:" Si dimisero eos jejunos in domum, suam, " denuo non pascens, " deficient in via, " significat quod nisi pascamur gratia Dei in affectu, et verbo Dei in intellectu, et corpore Domini in Sacramento, quod deficiemus, quomodocumque ex nostro sensu in bonis naturalibus, et in bonis fortunae abundemus. Psal. xxxiii, 11: Divites eguerunt ei esurierunt : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Luc. I, 53 : Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Iste ergo est sensus spiritualis.
" Et responderunt ei discipuli sui :
Unde illos quis poterit hic saturare panibus in solitudine ?
Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt ei : Septem.
Et praecepit, turbae discumbere super terram. "
Hic tangitur pars quae est de instructione discipulorum.
Dicit autem tria, scilicet, discipulorum quaestionem, quae exigit illuminationem : Domini interrogationem,quae excitat discipulorum ad id quod faciendum, erat intentionem : et turbae ad refectionem dispositionem.
Dicit igitur: " Et responderunt ei, " scilicet Domino, " discipuli sui, " qui ex omnibus erant instruendi : " Unde, " hoc est, ex quibus abundantiis, " illos, " iam multos, tam famelicos, " quis, " quantumcumque dives, " poterit, " ex facultatibus suis, " saturare, " quia fame affecti multa vorabunt, " panibus, " etiam sine pulmentario ? et hoc " in solitudine, " ubi nihil est esculeiiti vel poculenti. Ac si dicant : Nullus homo posset hoc facere. Psal.CIII , 27 : Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore, ne deficiant. Et quia homini hoc impossibile est, speratur hoc a benignitate et misericordia tua. Ergo fac quod dixit Propheta, Psal. cxliv, 16: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Et iterum, Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Et quod dicunt de solitudine, nihil est : quia multa millia quadraginta annis in deserto pavisti. Psal. lxxvii, 25 : Panem, Angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia:" Et interrogavit eos, "
Instruens de facilitate qua cum gratia Dei pasci poterant. Sapientis enim interrogatio, instructio est. Unde Hierony- mus : " Jesus sedens In medio doctorum, " magis docet dum prudenter interro-" gat. "
" Quot panes habetis ? " Ac si dicat : Scrutamini secreta vestrarum facultatum, et videte quid a Deo habeatis : hoc enim, quantumcumque parvum sit, cum adjutorio Dei sufficiet. III Reg. XVII, 12 et seq., Vidua Sarephtana non habuit nisi parum farinae et modicum olei in lecytho : et suffecit ad pastum Prophetae, et sustentationem domus suae. IV Reg. IV,
Iet seq., Vidua non habuit in domo sua nisi modicum olei quo ungeretur, et cum gratia Dei suffecit ad debitorum solutionem, ad liliorum redemptionem, et ad vitae suae et filiorum sustentationem.
II ad Corinth. IX, 8 : " Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam, habentes, abundetis in omne opus bonum. Videte ergo " quot panes " gratiae " habetis, "
" Qui dixerunt, "
Ex magistri interrogatione jam. ad spem refectionis et abundantiae elevati.:
" Septeni, "
Panes, qui vel significant septem virtutes, tres theologicas, spem, fidem, charitatem : et quatuor cardinales, prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam : de quibus dicitur, Isa. IV, I : Apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus , et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. Quaelibet enim virtutum suum panem ministrat, dum quaelibet suam intus ministrat refectionem : prudentia quidem, in eligendo Id quod adjuvat ad vitam : justitia autem, ad. operum recti- tudinem : fortitudo ad strenuitatem in adversis : et temperantia ad. modum convenientem in prosperis. Fides autem pascit intellectum in. vero, spes elevat in exspectando aeterno, et charitas reiicit In bono amato.
Ecce septem panes quos habent discipuli Domini, septem Spiritus sancti donorum dulcedines intus reficientes, de quibus dicitur, Isa. XI, 2 et 3 . Sapientia enim divinorum reficit sapore, I Pet. II, 3 : Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus. Psal. XXXIII, 9 : Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Intellectus autem reficit mentem, et pascit In vero audito. Quia Gregorius dicit, quod intellectum dat, et de auditis mentem illuminat. Sapient. XVI, 20 : Angelorum esca nutrivisti populum tuum. Consilium autem stabilit et pascit in dubiis, dum consilio Dei mens stabilitur. Quia sicut Gregorius dicit, consilium. Dei est immobilis diffinitio de faciendis. Luc. I, 53 : Esurientes implevit bonis, Fortitudo autem spe vincendi pascit in adversis. III Reg. XIX, 8, Elias in fortitudine cibi panis vicit Jezabel, et pervenit ad montem Dei. Pietas autem benevolentia, qua per affectum fluit ad omnes, pascit dulcedine largitatis : et in hoc casu verum est aenigma Samsonis, Judic. XIV, 14 : De comedente exivit cibus : quia dum. pauper pascitur et cibatur, cibus per gratiam exit ab ipso, et cibat pascentem. Scientia dum docet immaculate conversari in medio nationis pravae et perversae, reficit intus gaudio dum malis prodest, et non maculatur ab illis. Psal. CXVIII, 1 : Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. De refectione dicitur, Proverb. xv, 15: Secura mens quasi juge convivium. Timor autem Domini in conspiratione displicentiae mali, magnam affert refectionem : et iste est panis doloris : quia semper reficit in hoc quod dolet de malis. Psal. CXXVI, 2 : Surgite
postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Vel, septem panes sunt septem gratiae sacramentales, dum gratia baptismi reiicit contra originalem injustitiam. Eccle. XI, 1. : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quio post tempora multa invenies illum. Lotio enim aquae per tinctionem corporis de baptismo transit, et refectio gratiarum intus per totum tempus invenitur. Confirmatio autem contra fomitis incendium reficiendo confortat, ut confirmatus intrepide Christum confiteatur corde, ore, et opere. Psal. CIII, 15 : Panis cor hominis confirmat. Poenitentia, autem maculas actuales purgat, et defectum restituit. III Reg. XIX, 6 : Respexit Elias, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae, quo fugiens Jezabel impiam refectus evasit. Eucharistia autem deperditum in spiritualibus propria refectione reparat et restituit. Sapient. XVI, 20 : Paratum panem de coelo praestitisti illis sine, labore, omne, delectamentum in se, habentem, et omnis saporis suavitatem. Ordo autem in potestate divina reficit, ut etiam divinos actus facere possimus in omnium spiritualium dispensatione : et iste est panis filiorum Dei, qui comedunt ad Dei mensam. Jerem. XXXI, 14 : Inebriabo animam sacerdotum pinguedine: ei populus meus bonis meis adimplebitur. Luc. XIV, 15 : Beatus qui, manducabit panem in regno Dei. Isti enim ministri Dei in regno decoris cum Deo sedent ad mensam. Luc. XXII, 29 et 50 : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Extrema vero unctio reficit transeuntem ad corporis et animae refectionem. Isa. XXI, 14 et 15 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum, fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Gladius enim peccati reliquias reliquit, contra quas reficit unctio : gladius imminens, infirmitas est corporis : arcus au- tem, qui extenditur de longe feriens, reliquiae fomitis ex prima transgressione. Ab omnibus enim his confugit homo ad refectionem gratiae, quae datur in Extrema unctione. Matrimonialis autem gratia reiicit, dum concupisoentiam fluentem in praeceps recipit, et unionem castam et fecundam spiritus creati cum increato ostendit : sic enim dicitur de muliere bona, Proverb. XXXI, 27 : Consideravit semitas domus suae, hoc est, matrimoniales utilitates : et panem otiosa non comedit. Quia refectionem in omnibus talibus gratiis habuit, et non otiose ad libidinem matrimonium suscepit. Istos omnes panes secum habent discipuli Domini, qui vere discipuli Domini sunt et ministri, quos super familiam suam constituit.
Adhuc, septem habent panes, quibus turbas reiiciant. Septem enim sunt in verbo Dei, quibus pascere tenentur, et facultatem unde pascant semper secum habere. Primum quidem est, quod verbum Dei illuminativum est ad fidei veritatem : secundum autem est, quod est aedificativum ad omnem spei promissionem : tertium est, quod est ignitivum ad divinae bonitatis charitatem : quartum autem est, quod divinam in se habet potestatem : quintum autem, quod perfectam confert libertatem : sextum autem, quod ad omnem injustitiam semper habet contrarietatem : septimum et ultimum est, quod contra omnem vincit falsitatem.
De primo dicitur in Psalmo gxv.hi , 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Quia ad credenda, et facienda, et appetenda quae Deo placent, verbum. Dei est illuminationem praebens. Baruch, IV, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quae Deo pIaoent, manifesta sunt nobis. Animaequior esto, populus Dei, etc.
De secundo dicitur in Psalmo cxviii, 49 et 50 : Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Haec me consolata est in humilitate mea. Firmitas enim verbi quo promisit, stabilit spem hominis : quia verbum Dei numquam
excidit. Ad Hebr. VI, 18 et 19 : Fortissimum solatium habeamus,qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam. Psal. cxviii, 114 : Adjutor et susceptor meus es tu : et in verbum tuum super speravi.
De tertio dicitur in Psalmo cxviii, 140 : Ignitum eloquium tuum vehementer : et servus tuus dilexit illud. Jerem. xx, 20 : Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis : et defeci, ferre non sustinens.
De quarto dicitur in Psalmo cxl, 6 : Audient verba mea quoniam potuerunt. Hoc est, perfectam potestatem habuerunt, ut veniant semper ad effectum. Isa. lv, 11 : Verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciei quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud. Unde, Matth. VII, 28 : Erat docetis eos sicut poiestatem habens.
De quinto, Joan. viii, 31 et 32 : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei erilis : ei cognoscetis veritatem, et veritas liberavit vos. Ad Galat. IV, 31 : Non sumus ancillae filii, sed liberae : qua libertate Christus nos liberavit. Liberat autem, per formam et imaginem verbi sui nos formando.
De sexto dicitur, Matth. v, 25 : Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo. Ubi dicit Glossa, quod adversarius noster, verbum Dei est. Job, VII, 20 : Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?
De septimo dicitur, II ad Corinth. x, 4 et 5 : Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Hinc est quod ad Ephes. VI, 17, dicitur quod accipiamus gladium spiritus, quod est verbum Dei. Ii Machab. xv, 10 : Accipe sanctumgladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel.
Per istos septem effectus dum verbum Dei in nobis fuerit, nos intus reficit et confortat : et ideo panis vocatur quo turbae a Christi successoribus sunt cibandae. De pane quidem veritatis dicitur, Exod. XIII, 15 : Septem diebus azyma comedetis. Et, Levit. II, 11 : Omnis oblatio, scilicet panis, absque fermento fiet, quia veritas fidei sincera debet esse. et fermento haereticae pravitatis non ad mista.
De pane autem qui ex spe confortat dicitur, Levit. viii, 31 : Panes consecrationis edite, qai positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus. Panes enim spei (quia ex meritis in conscientia repositis surgit spes) edunt in loco sancto, qui ex tali spe propter conscientiam meritorum reficiuntur.
Panis autem charitatis, Josue, IX, 12 : En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus. Quando enim aliquis sua relinquit, ut ad. populum Dei veniat, oportet accipere refectionem verbi igniti, quae per calidum panem designatur. Ibi est panis calidus, qui proponitur ante conspectum Domini .
Panis autem potestatem perfectam dans est, de quo dicitur in Psalmo CIII, 15 : Panis cor hominis confirmet. Hoc pane confortatus est Paulus, ut contra omnes posset in verbi Dei potestate. Act. ix, 19 : Cum accepisset cibum, confortatus est. .
Panis autem conferens libertatem, est panis filiorum, qui liberi sunt. Matth. xv, 28 : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Et iste est panis, quem de simila Abraham paravit Angelis, cum repromissionem Isaac in futuro per liberam acciperet. Genes. xviii, 6 : Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes : quia libertatem, quam ex verbo Dei habemus, sub tegumento hujus cinericiae humilitatis occulta mus.
Sextus autem panis, qui reiicit ex hoc quod injustitiae nostrae adversatur, est quidem panis sed non desiderabilis. Daniel. x, 3 : Panem desiderabilem non comedi, quia desideriis non obedivi : sed refectus sum duro sermone Domini adversante milii.
Panis vincens falsitatem et in hoc reiiciens, est panis verbi per disputationem elicitus, qui conterit omnem falsitatis et mendacii panem. Isa. xxx, 23 : Et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis. Dulcissima enim veritas, et pinguis, ad delectationem a patribus per disputationem est elicita, omnem panem mendacii destruens et elidens : de quo pane mendacii dicitur, Proverb. xx, 17 : Suavis est homini panis mendacii : et postea implebitur os ejus calculo. Quia primo mendacium haereticae pravitatis suave est homini decepto, sed cum in judicio calculo veritatis arguitur, tunc convertitur in amaritudinem.
" Et praecepit turbae, "
Per Apostolos ordinantes eos per contubernia, " discumbere super terram, " quae corpus designat, et subjici debet. Sapient. IX, 15 Corpus quod corrumpitur aggravat animam et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Sic ergo instructi sunt Apostoli.
" Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent : et apposuerunt turbae. "
Tangit ea quae faciunt ad miraculi perfectionem dupliciter : ex parte Christi facientis, et ex parte turbae comedentis.
Ex parte quidem Christi facientis tangit quatuor : acceptionem Dei munerum, collationem eorumdem in dispensationem discipulorum, et per Apostolos eo- rumdem munerum in communitatem et utilitatem turbarum distributionem, et per pisciculos paucos, panum dulcoramentum.
In primo horum dicuntur quatuor : munerum Dei acceptatio, munerum Dei per quantitatem determinatio, gratiarum de muneribus perceptis actio, et ad cornui u nicandum fractio.
Dicit igitur : " Et accipiens, " hoc est, Dei munus acceptans : quia omne quod dat Deus, acceptandum est. Isa. lvi, 7 : Holocausta eorum ei victimae eorum placebunt mihi super altari meo. Ibi habent Septuaginta : " Munera tua accepta erunt super altare meum. " Hoc autem altare ipsa divinitate sanctificatum, manus Christi est. Super hoc altare omnia dona oblata, Deo sunt accepta et grata : et in tali acceptatione quidquid nobis offertur, primo Deo debet esse oblatum, et nobis acceptum Ad Philip. IV, 18 : Repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
" Septem panes, " Ecce munerum Dei per quantitatem determinatio. Et sunt quidem pauca numero, sed cum benedictione Dei sunt et sufficientia, et abundantia : et ideo potius in benedictione Dei quam in muneribus est sperandum. Unde in Psalmo cxliv, 16 : Aperis tu mimum tuam, supple, ad benedicendum : et imples omne animal benedictione. Hoc etiam testatur veritatis .inimicus, Job, I, 10 : Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra. Quia quamvis parva sunt quae ad manus habemus, haec tamen Dei benedictione crescunt in abundantias.
" Gratias agens. " Ecce gratiarum actio de muneribus a Deo acceptis. 1 ad. Thessal, v, 18 : In omnibus gratias agile. II ad. Corinth. IX, 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
" Fregit. "
Ecce ad communicandum Dei dona fractio, ut In multos dividi possint. Psal. CXI, 9 : Dispersit, dedit pauperibus. Et hoc modo non fit, quia modo unus solus totum in se colligere conatur, quod in omnes indigentes a Christo frangitur. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum. Thren. IV, 4 : Parvuli, id est, humiles pauperes, petierunt panem, et non erat qui frangeret eis : quia nostri temporis sacerdotes, et abbates, et caeteri religiosi totum ad. se recolligunt, ut integrum recipiant, quod a Christo in multos est fractum.
" Et dabat discipulis suis, " non ut sibi retinerent, sed " ut apponerent, " scilicet turbis. Et tangitur commissio munerum Dei in dispensationem discipulorum : omnia enim quae committuntur Apostolis, dispensanda turbis committuntur. Matth. XXIV, 45 : Fidelis servus et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Matth. x, 8 : Gratis accepistis, graiis date. IV Reg. IV, 41, dixit Eliseus filiis prophetarum : Infunde turbae, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla. Propter turbas enim et augentur dona Dei, et dulcorantur ut sapiant et placeant. Psal. LXVII, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
" Et apposuerunt turbae. "
Appositio notat quod unicuique sibi competens collatum est : quia non est appositum per appropinquationem partis ad eum cui confertur, nisi unicuique quod sibi competit tribuatur. Hinc est quod, Matth. xx, 14, cicitur : Tolle quod tuum est, ei vade. Tuum enim est, quod. tibi secundum capacitatem et usum vitae proportionatur : et ideo non apponitur, parvulo, quod competit perfecto : nec competit rustico, quod clerico est proportionatum : nec militi expedit, quod artifici est debitum. Matth. xxv, 15 : Dedit unicuique secundum propriam virtutem.
" Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi. "
Tangit hic panis dulcoramentum : pisces enim dulces sunt : pisciculi autem humiles, humilium dulces consolationes : pauci vero ideo, quia raro et raptim per breve tempus in hac vita datur consolatio divina. Talis autem consolatio numquam debet Christi desse discipulis, quin verbum consolationis semper sit in ore eorum : non enim semper donare debent in terrore et timore. Unde, Exod. XVI, 31, Manna quod pluit Dominus, saporem habuit panis oleati : ut cum refectione etiam haberet saporis dulcoramentum. Similiter, Levit. ii, 4, VI, 15, et XXIV, 5, ubi Dominus panes offerri praecepit, semper adjungit lagana oleo lita. Lagana autem panes frixi sunt in oleo, ut refectionis habeant dulcoramentum. Et quia panes, et virtutes, et dona, et gratias sacramentales, et verbi Dei effectus esse diximus, ideo cum consolatione dulcedinis omnia ista sunt miscenda : unde, Apostolus ad Hebr. xiii, 22 : Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. Quia solatii verbum est, quod cum consolatione est propositum. Eccli. VI, 5 : Verbum dulce multiplicat amicos. Ezechiel. XXXIV, 4 et 5 : Cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Et dispersae sunt oves meae. De Aser autem (qui beatus interpretatur) dicitur, Genes. xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus,
" Ei ipsos " scilicet pisciculos, " benedixit, " ut sicut dictum est, et multiplicarentur ad. sufficientiam, et dulcorarentur ad saporem. Sapient. XVI, 20 : Omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
" Et jussit apponi : " quia non per se dulcia ministrantur discipulis, sed. pro subditis sibi commissis : unde, IV Reg. IV, 41, cum etiam amaritudo mortis esset in olla, tamen hanc ipsam Eliseus in dulcedinem convertit, ne turba fidelium amaritudine diffideret. Et hoc fit quando Praelatus in dulcedine verbi, et conversationis, et affabilitatis, subjectis verbum salutis proponit. Eccli. xlix, 2 : In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, ei ut musica in convivio vini. Psal. CIII, 1.5 : Vinum laetificat cor hominis. Et ideo significat laetificantia subjectos.
" Et manducaverunt, et saturati
sunt : et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Erant autem qui manducaverant quasi quatuor millia : et dimisit eos. "
Tangit perfectionem miraculi ex parte turbae comedentis. Tanguntur autem
quinque : comedentium generalitas, quia nulli abstinebant : comedentium saturitas, quia nulli inanes et famelici remanebant : super excresoentis quantitatis quantitas, quam in alios pauperes Apostoli relevabant : comedentium numerosa quantitas, quae virtutem divinae benedictionis ostendebat : et saturatorum dimissio, quae Domini benignitatem significabat.
Dicit igitur : " Et manducaverunt, " refectionem accipientes internam, " ei saturati sunt : " quod de phantastica refectione non fieret. Proverb, xiii, 25 : Justus comedit, et replet animam suam : venter autem impiorum insaturabilis, Psal. lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo.
" Et sustulerunt, " Apostoli et discipuli, " quod superaverat, " per excrescentiam, " de fragmentis, septem sportas, " quia communicata gratia in alios, ipsa gratia crescit in communi caute. II ad Corinth. IX, 10 et 11 : Qui autem administrat semen seminanti, et panem, ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebitincrementa frugum justitiae vestrae : ut in omnibus locupletati, abundetis in omnem simplicitatem. Proverb. III, 9 et 10 : Honora Dominum de tua, substantia, ei de primitiis omnium frugum tuarum da ei : ei implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
Septeni enim sportae significant id quod universaliter excrescit de gratiis Dei proximo communicatis : quia tot sunt sportae, quot sunt panes : quia de unoquoque pane mystici intellectus superexcrescunt : unde, Daniel. XII, 4: Plurimi pertransibunt, ei multiplex erit scientia. Vel, septem, sportae, quae sunt vasa munda, in quibus portantur panes, sunt impletiones septem petitionum, quae in Dominica oratione continentur : quae omnes, communicata gratia Dei, ad proximum superimplentur. Hoc est quod sub alia metaphora, Genes. xli, 5, dicitur : Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae. Culmus enim ille, in quo omnium petitionum nostrarum pullulat ubertas, misericordia est communicationis eorum, quae nobis a Domino commissa sunt in pauperes. Sic fit, quia Joel, II, 24, dicitur : Implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino, ei oleo.
" Erant autem qui manducaverant. "
Ecce comedentium numerosa quantitas. " Quasi quatuor millia. " Quaternarius vel ad mundi plagas refertur, a quibus veniunt qui a Deo saturantur. Isa. xliii, 5 et 6 : Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregaboie. Dicam Aquiloni : Da, et Austro : Noli prohibere. Matth. vili, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum, Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum. Millenarius autem refertur ad perfectionem praemiorum : quadratur enim millenarius in longum, latum, et profundum, ex denario, quia.
decies (locem decies sunt mille : et haec quadratura est quando praemium respondet capacitati naturae, et capacitati meriti, et capacitati spei, et capacitati largitatis divinae quae. satisfacit charitati. Luc. vl, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, ei supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Vel forte quatuor, ad quatuor referuntur passiones, quae sunt timor, spes, tristitia, et gaudium : omne enim quod timetur, elongabitur : et omne quod speratur, habebitur : et omne contristatis, vincetur : et omne quod gaudium facit, exuberanter dabitur nobis. Vel, quatuor referuntur ad ea quae generaliter sunt in omni eo quod recte fit. Hoc enim ad rationem est electum, hoc est, operanti deDitum. : hoc in opere habet modum, et hoc ipsum contra impedientia est virtuosum et strenuum : et omne tale ad millenarium est perfectum, sicut diximus, ad naturam, et meritum, et spem, et largitatis divinae excessum relatum.
" Et dimisit eos. "
Ecce demonstratio divinae benignitatis. Dimittit enim in pace sine improperatione eos quos pavit. Jacob. I, 5 : Dat omnibus affluenter, et non improperat.
" Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
Et exierunt Pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de coelo, tentantes eum.. "
Hic de miraculo tacto contra inertiam (quam ex defectu boni inducit peccatum) plenam inducit instructionem.
Dividitur autem haec pars in duas particulas : in quarum prima corripitur mala doctrina Pharisaeorum, et perversorum : et in secunda, in bona doctrina discipuli informantur ibi, v. 13: " Ei dimittens eos, ascendit iterum etc. "
In priori autem harum tria dicuntur : primo enim occasionem a loco accipiunt perversi cum Domino conquirendi : in secunda, ponitur inquirentium perversa intentio doctrinam Christi pervertendi : in tertia, redargutio Domini ponitur contra istos, ne facultatem accipiant malignandi.
Dicit igitur : " Ei statim, " dimissa turba, " ascendit navim " ut a littore remotus, doctrinae vacaret discipulorum.
" Cum discipulis suis. " Hoc est significatum, Genes. VII, 7, ubi solus Noe cum sua familia intravit in arcam, dimissis omnibus in diluvio submersionis.
" Et venit in paries Dalmanutha, " Hae partes sunt juxta Genesareth, quae Matth. xv, 39, fines Magedam vocantur. Et sunt partes idem locus, quia etiam plerique codices in hoc loco habent Magedan, I nterpretatur autem Magedan poma, vel hortus : quia (ad litteram) in locis hortorum poma et fructus ferentium applicuerunt : ibi enim propter loci amoenitatem, quia interluoentes horti fuerunt, et propter umbrositatem, quia fervor radii solaris ibi non accessit, et quia solitarius locus fuit, Christus cum suis libenter conversabatur. Talia enim loca et a tumultu sunt sequestrata, et animos hominum elevant ad sapientiae divinae contemplationem, propter loci solitudinem. Vocatur autem Dalmanutha, hoc est, paupertas requiescens superius : quia in talibus hortis pauperes rusticani, de pomis hortorum viventes, requieverunt : et ad. illos instruendos semper declinavit Dominus.
De primo dicit, Cantic. IV, 12 : Hortus conclusus, fons signatus. Cantic. VIII, 13 : Quae habitas in hortis, amici auscultant.
De secundo dicit, Matth. XI, 5, et Luc. vii, 22 : Pauperes evangelizantur. Eccli. VII, 16 : Non oderis laboriosa, opera., et rusticationem creatam ab Altissimo,
Quod autem in talibus locis doctrina sit conveniens sapientiae, dicitur, Eccli. xxvii, 7 : Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis, supple, ostendit. Hac igitur de causa ad. talem locum Dominus, post turbarum tumultum, declinavit.
" Et exierunt Pharisaei, "
Scientes quia in talibus locis quiescens cum discipulis frequenter inveniretur : unde, Joan. xviii, 1 et 2 : Egressus est Jesus cum discipulis sitis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli ejus. Sciebat autem et Judas qui tradebat eum, locum : quia frequter Jesus convenerat illuc. Ita et isti loca talia observabant, ubi eum tentarent. Exisse autem dicuntur de viciss villis, et civitatibus in quibus conven entes de malitia suae tentationis tractabant
Exeintes ergo sic ad eum, " coeperunt conquirere cum eo " de diversis, ut caperent cun in sermone. Quia erant de talibu de quibus dicitur, II ad Timoth. iii, 7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes . Quia non qua runt ad hoc ut inveniant, sed potius ut tentent et accusent. Eccli. I, 40 : Accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. Isa. xxxii, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum, loqueretur pauper judicium, Quaerentes ab illo signum de coelo. " Non invenientes enim causam contradictionis in sapientia, nitebantur infirmitatem invenire in potentia, ut sic coram populo derisibilem facerent, qui se Filium Dei diceret, et nullum de coelo suae divinitatis demonstraret signum. Signum autem de coelo dicebant, sicut quod vel ignem de coelo ejiccret, sicut
Elias, IV Reg. I, 10. Vel solem et lunam stare faceret, sicut fecit Josue . Vel solem retrocedere faceret, sicut fecit Isaias . Quasi parva quaedam essent quae fecit de terra, in curatione infirmorum : et quae fecit de abysso, in suscitatione mortuorum : et quae fecit de mari, in sedatione tempestatum : et quae fecit de aere, in quietatione ventorum. Non tamen haec ideo petunt, quod illa si faceret non calumniarentur : sed potius ideo, quia si non faceret, infirmitatem suam coram populo praedicarent. Videbantur .autem in petitione inniti verbis Isaiae, VII, ll, qui regi Israel hoc offerebat petendum, dicens : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Joel, II, 30, et Act. II, 19 : Dabo prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum. Et est sensus, ac si dicant : Si de coelo venisti, proba in hoc quod signa de coelo ostendas : quia patres nostri saepe talia signa demonstraverunt.
Dicebant autem hoc, " tentantes eum, " ut de inani gloria notabilem facerent, vel infirmum, coram populo demonstrarent. Filios autem se diaboli ostenderunt, qui simile aliquid attentavit contra Dominum, Matth. IV, 16 : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Cui respondit Dominus illud Deuter. VI, 16, quod his etiam responderi potest : Non tentabis Dominum Deum tuum. Matth. XXII, 18 : Quid me tentatis, hypocritae ?" Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quaerit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. "
Tangitur hic correptio. Et dicuntur tria : gemitus compassionis perversorum, demonstratio indignitatis signum quaerentium, et negatio cum confirmatione peritorum.
Dicit igitur : " Et ingemiscens spiritu, " pro compassione perversorum. Cantic. ii, 12 : Vox turturis audita est in terra nostra. Quia turtur gemit pro cantu. Psah. lxxviii, ll : Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. Joan. XI, 38 : Jesus fremens in semetipso venit ad monumentum.
" Ait, " ostendens petentium signum indignitatem : " Quid generatio ista signum quaerit ? " Signum enim quamvis exhibeatur infidelibus, quia per hoc ad fidem trahuntur, I ad Corinth. XIV, 22 : Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus , tamen signum non fit nisi in fide et devotione Ecclesiae : quamvis ab his aliquando fiat qui fidem non habent formatam, sed informatam : et ideo dicit Augustinus quod " signum impetratur in fide, et devotione Ecclesiae. " Hi autem non sunt digni quibus signum exhibeatur. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Quia isti per signa non attraherentur, qui venerant ad tentandum. Adhuc autem isti poenitentiae locum petere deberent : et se indignos reputare ad signa videnda. Oratio Manasses, circa medium : Non sum dignus intueri et adspicere altitudinem coeli, prae multitudine iniquitatum mearum. Lac. XVII, 13 : Nolebat oculos ad coelum levare.
" Amen dico vobis. "
Confirmatio est de negatione signi. " Si (alias, non) dabitur generationi isti signum. " Juramentum est exsecrationis, ac si dicat : Si dabitur, etc, non credetur mihi. Unde Glossa dicit : " Non dabitur generationi isti, quae viperea est, et adulterina. " Viperea, quia lacerat veneno detractionis omne quod videt. Luc. III. 7 : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? Adulterina autem, quia etiam signa quae videt, Deo vero animae sponso non attribuit, sed Beelzebub. Matth. XII, 39, et Luc. XI, 29 : Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei.
" Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.
.Et obliti sunt panes sumere : et nisi unam panem non habebant secum in navi. "
Secunda pars in qua dimissis indignis, instruit dignos de miraculo facto. Habet autem tres paragraphos : in quorum primo a negotio sumit instructionis occasionem. : in secundo, ponit instructionem : in tertio, male intellectae instructionis ponit interpretationem.
In primo horum dicit tria : indignorum dimissionem, cum dignis ad locum alium navigationem, et negotium a quo instruendi accipit occasionem.
Dicit igitur : " Et dimittens eos, " Pharisaeos sicut indignos. Osee, IV, 17 et 18 : Dimitte eum, separatum est convivium eorum. Non enim spiritualis epuli debent esse convivae, qui indigni sunt, et tentantes veniunt.
" Ascendit iterum navim, " ad aliam ripam transiens. Et hoc est : " Et abiit, " ipse et discipuli, " trans fretum " Genesareth, ubi tentantes non fuerunt. Habacuc, iii, 15 : Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Equi sunt Apostoli Dominum circumportantes : lutum autem tenax mundi concupisoentia, qui tales equos tenere non potuit. Isa. LI, 10 : Posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati.
" Et obliti sunt, etc. "
Ecce negotium unde sumitur instruendi occasio. " Et obliti sunt, " ut homines. Dicit autem Augustinus : " Nullius " rei. oblivisci, sed omnium habere me-
" morituri, non hominis naturae est, sed " divinae. " Tamen haec oblivio a divina fuit dispensatione. Psal. liv, 23 : Jacta super Dominum, curam tuam, ei ipse te enuriet.
" Sumere panes. " Sicut enim dicit, Glossa, " Qui secum habent panem vitae Christum : cujus qui reficiuntur amore, minus curant de terreno pane. "
" Ei nisi anum panem, " quem casu aliquis puerorum sumpserat, " non habebant secum in navi, " qui tamen ad tot hominum refectionem non sufficiebat. Sportas enim quas intulerant, in cibos pauperum erogavorant.
" Et praecipiebat eis, dicens : Videte et cavete a. fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis. "
Ecce hic ponitur instructio, scilicet, cautelae praeceptio.
" Videte, " per intellectus discretionem, " ei cavete, " per fidei puritatem, " a fermento, " hoc est, corruptione. 1. ad Corinth. v, 7 : Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio," Pharisaeorum " Glossa, hoc est, legem Dei traditionibus hominum postponere : vel verbis praedicare, factis impugnare : Dominum tentare, doctrinae ejus vel operibus non credere. Haec enim fuit corruptio Pharisaeorum, Osee, XII, 4 : Quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur to tum.
" Et fermento, " hoc est, corruptione, " Herodis : " cujus fermentum, ut dicit Glossa, est incestus, adulterium, homicidium, temeritas jurandi, et simulatio religionis. I ad Corinth. v, 6 : Modicum fermentum totum massam corrumpit. Fermentum enim spiritualem habet calorem in tota conspersione vapobiraliter diffusa. Et sic facit pravitas haeretica, quae totam corrumpit doctrinam et vitam Christianam. Et ideo diligenter est excludenda. II ad Timoth. ii, 16 et 17 : Multum proficiunt ad impietatem :ei sermo eorum ut cancer serpit. Talibus enim fermentis sana doctrina corrumpitur et Apostolica.
" Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : Quia panes non habemus. "
Hic male intellectae instructionis ponit interpretationem. Et habet duas particulas : in quarum prima ponit malum intellectum, propter quem necessaria est interpretatio : in secunda autem, interpretationem, quae est mali intellectus correctio .
Dicit ergo : " Et cogitabant ad alterutrum, " occulte sibi invicem significantes, et " dicentes, " sub silentio : " Quia panes non habemus, " Putabant enim quod hoc ideo Dominus diceret, quia veniens trans mare Galilaeae, ubi erat potestas Herodis, et ubi multi Pharisaei habitaverunt, nollet ab ipsis accipere refectionem : et ideo ad refectionem Domini et suorum necessario erant panes secum accipiendi : non advertentes, quia his qui cum Domino in domo sua sunt, nihil deesse poterit. Psal. xxxiii, 10 et 11 : Timete Daminum omnes sancti ejus: quoniam non est inopia timentibus eum. Divites eguerunt et esurierunt : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Et ad hunc sensum perversum intellectum eorum corrigit Dominus.
Ei, hoc est quod subdit :
" Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis quia panes non . habetis ? Nondum cognoscitis nec intelligitis ? Adhuc caecatum habetis cor vestrum ?
Oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis, nec recordamini ?
Quando quinque panes fregi in quinque millia, quot cophinos frag- meritorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
Quando et septeni panes in quatuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ? "
Dicuntur autem hic tria, scilicet, divina) potestatis judicium, redargutio divinam potestatem ex operibus non intelligentium, et illuminationis ad intelligendum beneficium.
Dicit ergo : " Quo cognito, " per deitatis potentiam nullo nuntiante. Eccli. xxiii, 28 : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem :... intuentes in absconditas partes.
" Ait illis Jesus, " corrigens errorem intellectus eorum : " Quiet cogitatis ? " Objurgatio est: et est quadruplex : prima, de perverso intellectu sermonis. " Quid " hoc est, quare " cogitatis.," conferendo in cordibus vestris, " quia panes, " materiales, " non habetis, " vobiscum. Matth. VI, 31 et 32 : Nolite solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus , aut quid bibemus, aut quo operiemur ? Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
" Nondum cognoscitis ? " Secunda objurgatio de defectu interioris cognitionis, quae haberi de facili poterat ex justitiae signis. Est autem cognitio accepta ex sensibilibus experimentalis scientia, quam discipuli de facili habere potuissent : et ideo objurgationem accipiunt, quia saltem hanc non habent : unde, Luc. XXIV, 25 : 0 stulti et tardi corde ad credendum ! Intellectus autem vocatur hic, quando ex cognitione experimentali intus in corde legitur, quod non nisi a divina potestate tale procedit opus : et quia etiam hunc intellectum de facili habere poterant : propterea de defectu hujus intellectus, et Apostolos Dominus objurgat, dicens : " Nec intelligitis, " Psal. lxxxi, 5 : Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambuIant.
" Adhuc caecatum habetis cor vestrum ? "Tertia est objurgatio de defectu illuminationis interioris, quae et divina illuminare poterat si habita fuisset : dicitur enim caecum cor quod divina de super immissa caret illuminatione. Isa. VI, 10 : Excaeca cor populi hujus, II ad Corinth. iii, 15 : Velamen positum est supter cor eorum,
" Oculos habentes. "
Quarta objurgatio de defectu ordinis sensuum ad rationem, ex quo contingit quod fides ex auditu non accipitur. Et hoc est quod dicit : " Oculos habentes, " cum visus sit sensus disciplinalis, quando ad rationem visus ordinatur, " non videtis, " per rationem visa discernentes ? " Et aures habentes, " cum auditus etiam sit sensus disciplinalis, " non eruditis, " auditu interiori discernente de acceptis per auditum? Isa.VI, 10 : Aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, Psal. cxiii, 5 et (5 : Oculos habent, ei non videbunt. Aures habent, ei non audient," Nec recordamini ?"
Hic excitat ad illuminationis beneficium, per duo miracula panum quae fecit. " Nec recordamini, " corde, et memoria praeterita revocante ad cordis oculos, " quando quinque panes fregi, " distributos " in quinque millia " saturanda, exceptis mulieribus et parvulis : c( quot cophinos plenos, " qui magnaae sunt vasa capacitatis, " fragmentorum sustulistis, " in alios pauperes erogandos ?
, \" Dicunt ei, " discipuli Domino veritatem confitentes : " Duodecim, " secundum numerum Apostolorum : in quo os- tenditur quod omnibus sufficientiam. Deus ministrabit suis.
" Quando et septem panes, "
In secundo miraculo , " in quatuor millia " fregi distribuendo, " quot sportas, " vasa minoris capacitatis, tamen capientia ultra sufficientiam hominis, " fragmentorum tulistis ? " A discipulis quaerit, ut confitentes veritatem, magis sint in recordatione miraculi.
" Dicunt ei, " discipuli Domino : " Septem : " in quo notatur abundantia donorum Domini.
" Et dicebat eis, "
Occasionem sumens ex verbis eorum : " Quomodo nondum, " tot signis visis, tot eruditionibus auditis, tot exemplis ostensis, " intelligitis ? " Ac si dicat : Hoc mirum est de vobis. Matth. XVI, 1.1 et 12 : Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum ? Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum, ei Sadducaeorum.
Sic ergo terminata est pars, quae est de miraculi hujus illuminatione.
" Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. "
Hic inducitur miraculum ordinatum contra defectum relictum ex peccato, qui est cordis obscuratio.
Dividitur autem in partes duas : in quarum prima potentiam Leonis manifestat in miraculo : sed quia ostensa potestate non satis adhuc intelligitur, ideo in secunda parte adjungit doctrinam per quam explanatur, ibi,v.27 : " Etegressus est Jesus, et discipuli ejus in castella, "
Historia autem miraculi dividitur in tres partes : in quarum prima ponitur impetrandum miraculum devotio : in secunda, miraculi perfectio : et in tertia, humilitatis contra elationem, quae ex magnalibus surgere consuevit, ponitur instructio.
In prima harum tria dicuntur, scilicet, loci opportunitas, eorum qui caecum adduxerunt dignitas, et intercessionis simplicitas.
Dicit ergo : " Et veniunt Bethsaidam, " quae est civitas supra mare Galilaeae : unde fuerunt Andreas, et Petrus, et Philippus, et Nathanael frater suus. Et ideo ad honorem talis loci congruum fuit ibi fieri miraculum. Adhuc autem quia Bethsaida domus venationis interpretatur, et ideo de venatione sua benedictus a Deo Filius, aliquem gustum summo Patri Deo ut offerret, competens fuit. Jerem. XVI, 16 : Mittam eis multos venatores, et venabuntur eos. Genes, xxvii, 4 : Affer mihi de venatione tua, ut comedam : et benedicat tibi anima mea."Et adducunt ei," hac digni adductione, quia noti fuerunt, Apostolorum compatriotae existentes, " caecum, " qui convenienter ducitur ad illuminatorem. Joan. IX, 5 : Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi, item, ibidem, IX, 39 : In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant. Ductio autem istorum devotionem et fidem eorum designat, per quae digni sunt impetrare quod petunt. Matth. XXI, 2 : Solvite, et adducite mihi.
" Et rogabant eum, " Ecce intercessionis simplicitas. Jacob. v, 16 : Orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
" Ut illum tangeret, " firmiter credentes quod ad tactum suae manus, deitas unita manui salutem operaretur. Job, v, 18 : Percutit, ei manus ejus sanabunt. Sicut autem tangi petebant extra, ita tangi per compunctionem petebant intra, scientes quod nisi peccatum intus solvatur, infirmitas extra non curatur. Et hoc est quod dicit Interlinearis : " Tangitur, qui compungitur, " Psal. cxliii, 5 : Tange montes, hoc est, superbos, ei fumigabunt,
" Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus, impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret. "
Hic tangitur miraculi perfectio. Est autem hic duplex perfectio : una significationis, quae est difficultas purgationis reliquiarum peccati : et altera significans perfectionem potentiae medici.
Prima est duplex : scilicet, ex parte medici, cujus potentia potest super morbum : altera ex parte morbi, cujus difficilis est cura ex parte infirmi.
Dicit igitur in primo quatuor : quorum primum est de conjunctione infirmi ad medicum, cum dicit : " Et apprehensa manu caeci, " hoc est, potentia operativa caeci: ut intus potentia operativa obicem operatrici gratiae non poneret. Ideo eam manus gratiae apprehendebat et tenebat. Psal. lxxii, 2-4 : Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Manus enim haec est quae formavit in creatione, sed nunc apprehendit ne a reformatione excideret, sicut exciderat a formatione. Job, x, 8 : Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente praecipitas me ?
Si autem quaeritur quare manum apprehendit cum. oculos sanare debuerit, dicemus quod manus, ut dicit Philosophus, instrumentum, et organum est intellectus : et est organum, quod in diversas congruit operationes : quae diversae operationes non congruunt nisi intellectui moventi, qui est oculus interior : et ideo ut significet quod causa ab interiori incipit, organum interioris apprehendit. Unde Glossa dicit quod manum apprehendit, ut ad bonum opus confortet. Matth. VIII., 3 : Extendens Jesus manum tetigit eum.
" Eduxit eum extra vicum. "
Secundum, est, remotio impedimenti curationis : quia in vico in tumultu occasionis peccatorum, non potest curari. In his enim vicis et plateis, hoc est, viis strictis, et latis concupiscentiae sponsa non invenit Deum. . Isa. xliii, 8 : Educ foras populum caecum. Genes. XIX, 17 : Non stes in omni circa regione, sed in monte, scilicet extra homines peccatores, salvum te fac.
" Et exspuens in oculos ejus. "
Tertium est, quod est applicatio saporis sapientiae divinae : quia saliva, et a capite descendit, et salis habet saporem : et significat donum sapientiae, quod a capite Christi Dei descendit, et sapore suo gustum peccati tollit, quod velamen oculis interius obduxit : unde, Joan. IX, 11.: Lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria, Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video.Vnde Glossa : " Exspuens ut videat per flatum Spiritus sancti voluntatem Dei. "
" Et impositis manibus suis. "
Quartum est, quod significat applicationem exempli exterioris, quod in humanitate ostendit : quia haec etiam lux. fuit ad illuminandum. Joan. viii, 12 : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Unde etiam Apostolis exemplum Domini sequentibus dicitur, Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant ope-ra vestra bona, et glorifioent Patrem vestrum qui in coelis est.
His quatuor adhibitis : intus, adjutorio gratiae, et applicatione sapientiae : et extra, remotione impedimenti, et adhibitione exempli, " interrogavit eum si quid videret : " non quod ignorans interrogat, sed. docens quod defectus interior (qui est ex peccato) non curatur sine nostro consensu, et voluntate : quia dicitur, Sapient. I, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis, hoc est, quod adhuc subjectum vult esse peccatis. Interrogat ergo ut consensum in curam eliciat, non ut hoc quod nescivit addiscat.
" Et adspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes. "
Tangit hic inceptionem curae ex parte infirmi, quae difficultatem significat recessus reliquiarum (alias, de reliquiis) peccati.
Unde dicit quod " adspiciens, " hoc est, jam adspicere incipiens, " ait, " significans sibi aliquid de lumine gratiae apparere. Daniel, vii, 7 : Adspiciebam in visione noctis, hoc est, visu adhuc perinisto tenebris.
" Video, " visu gratiae, " homines " rationales, quos ante rationales videre non curavi, " velut arbores, " quia coadunatum visum non habuit : et. ex humore infirmum visum habuit. Talibus enim brevia longa : et parva, magna videntur,
" Ambulantes, " quia etiam stantia talibus moveri videntur : sicut omnibus per experimentum patet, qui infirmum habent visum ex humore defluente in pupillam. Significant spiritualiter, quod quamdiu aliquis humorem concupiscentiae habet ferventem ad. oculum cordis, ordinatum visum intellectus habere non poterit. Et hoc ideo fuit, quia longa caecitate obtenebratus fuit : et ideo ex parte sui. lumen cito redire non potuit. Psah XXXVII, 11 : Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, ei lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
" Deinde iterum imposuit maniis super oculos ejus : et coepit videre et restitutus est, ita ut clare videret omnia.
Tangit potentiam Leonis de tribu Juda super caecitatem ab inimico luminis procuratam, dicens : " Iterum imposuit manus super oculos ejus. " haec autem iterata manus impositio significat potentiam gratiae redimentis, quae per Christum facta est : illa enim omnem extersit a nobis caecitatem. Joan, I, 4 et 5 : In ipso vita erat, et vita crad lux hominum : et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Sed potius ipsa lux tenebras omnes dissipavit : et hoc est quod dicit : " Et carpit videre " clare, " et restitutus est " sanitati, " ita ut clare videret, " hoc est, distincte et discrete, " omnia, " visibilia. Psah XII, 4 : Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte : quia in dormitatione oculi obtenebrantur. Psal. cxviii, 18 : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua." Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam, et si in vicum introieris, nemini dixeris, "
Hic incipit doctrina cautelae. Et dicuntur duo, scilicet, custodia sui, et custodia humilitatis.
Custodia sui adhuc dupliciter : custodiae discussio importatur per hoc quod dicit : "Ei misit illum in domum suam, " ut familiam propriae domus discuteret : ne in ea peccati occasionem haberet. Proverb. XXXI, 27 : Consideravit semitasdomus suae, et panem otiosa non comedit, Genes. xviii, 19 : Scio quod praecepturus sit filiis suis ei domui suae, scilicet quod timeat me,
" Dicens: Vade in domum tuam, " Custodia tuiipsius. Sapient. VIII, 16 : Intrans in domum meam, conquiescam cum sapientia : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius.
" Et si in vicum introieris, " Praeceptum est cautelae. In vicum autem intrare, est cum mundanis, et peccatoribus conversari, in medio pravae et perversae nationis : ad quos vir sanctus intrat, ut eos convertat. II Petr. II, 8 : Adspectu enim et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant,
" Nemini dixeris, " ad jactantiam vanitatis. Tamen dicero poterat et debuit ad praedicationem divinae laudis. Psal. xxxviii, 2 et 10 : Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me... Obmutui, et non aperui os meum.
Haec est igitur sententia de intentione historiae hujus miraculi, contra defectum peccati inductum.
" Et egressus est Jesus, et discipuli ejus, in castella Caesareae Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petras, ait ei : Tu es Christus.
Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo. "
Post potestis suae operationem, dat hic ejnsdem potestatis manifestationem per doctrinam, quam consequenter hic ponit post miraculum., Duo autem sunt documenta : ostendit enim primo quod haec potestas fundat Ecclesiam : et secundo, ostendit quod haec potestas aeterna confert gloriam, ibi, v. 39 : " Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, etc. "
Adhuc autem prior dividitur in partes tres : in quarum prima ostendit quod ista divina potestate fundatur Ecclesia : in secunda, ostendit quod ista divina potestas infirmitate Passionis perficitur in gratia, ibi, v. 31 : " Et caepit docere eos quoniam oportet Filium hominis, etc. " In tertia autem fundatos in gratia monet ad sequendum in humilitatis et patientiae via, ibi, v , 34 : Et convocata turba cum discipulis sitis, etc. "
Adhuc autem in prima dicit tria, scilicet, inquisitionis famae de potestate sua occasionem, et ipsam de fama quaestionem, et humilitatis instructionem.
In primo horum tria notantur, scilicet, honestas eorum a quibus quaeritur, locus ubi quaeritur, et ipsa inquisitio.
Dicit igitur: " Et egressus est Jesus, " auctor salutis, cujus omnis actus ingredi fuit. Ezechiel, x, 22 : Impetus singulorum, scilicet animalium, ante faciem suam ingredi, hoc est, dispositum et extensum erat unumquodque animal ad ingrediendum. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem,
" Et discipuli ejus. " Ecce honesta societas. Fama enim honoris et virtutis a bonis et notis exhiberi desideratur, ut dicit Philosophus.
" In castella Caesareae Philippi, " ubi honesto negotio dediti erant, hoc est, fidei praedicationi, et virtutis doctrinae. II ad Corinth. II, 14 : Deo autem gratias... qui odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, ei sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Haec enim castella sunt munita virtute, (lenes. XXXII, 2 : Castra Dei sunt haec. Munita autem humilitate,
Luc. x, 88 : Intravit Jesus in quoddam castellum. Et sunt Caesarea, hoc est, possidentia principatum gratiae dignitate. Michaeae, v, 2, dicitur de Bethleem : " Non es minima in principibus Juda. " hoc est, in castris Juda principibus existentia. Et est translatio Septuaginta. Nostra autem habet, in millibus Juda, hoc est, in castris Juda, quae sunt tot
" Et in via, etc. "
Ecce locus : quia in via, in sua laude non diu morans, sed potius in transitu ad aedificationem de ea ab honestis quaerens. In via autem quaerebat, ut interlinearis Glossa dicit : " Ut nec in eundo docere cessaret. " Psal. cxxx, 1 : Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. II ad Corinth. XII, 1 : Si gloriari oportet (non expedit quidem).
" Interrogabat discipulos suos, " quibus omnia sua nota erant, et qui tantae erant bonitatis, quod adulando nihil dicebant. Psal.CXL, 5: Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Adhuc autem, quia fidei doctrina indigebant. Marc. IV, 11 : Vobis datum, est nosse mysterium regni Dei : illis autem qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt. Dedit autem exemplum Praelatis : ut etiam ab inferioribus famam suam discerent, quia sic cautius aliorum subditorum suorum famam dijudicarent. Job, XXXI, 13 et 14 : Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quaesierit, quid respondebo illi ?
" Dicens, " ad formam exempli et doctrinam veritatis :
" Quem me dicunt esse homines? "
Hoc est, in tali potestate miraculorum videntes, quem in persona et natura dicunt esse ? Natura enim ex potestate cognoscitur, et persona ex natura. Quia si
divina est natura, tunc is qui operatur est divina persona : quia operatio personae, et potestas operandi est naturae. Joan. III, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister : nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Sic ergo ab omnibus scientibus audita dijudicare quaerit, qualem de ipso habeant homines opinionem. Matth. XVI, 13 : Venit Jesus in partes Caesareae Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis ? Filium enim hominis vident homines, sed conjicere possunt de Filio Dei per opera.
" Qui responderunt illi, dicentes: "
Non ignorabat, sed responsionem audire voluit, ut convenientem instructioni eorum acciperet occasionem : et ut fidei sincere dicerent confessionem : et in illa perficeret Ecclesiae fundationem. Et ideo duo respondent. : opinionem hominum, et suae fidei solidum veritatis fundamentum.
Opinio autem hominum (magna quidem est, sed non sufficiens) tripartita. Unde dicunt :
" Joannem Baptistam."
Et fuit opinio Herodis , sicut dicitur, Matth. XIV, 2 : Joannes Baptista surrexit a mortuis : et ideo virtutes operantur in eo. Sed objicitur contra hoc, quia, Joan. x, 41 et 42, dicitur: Joannes quidem signum fecit nullum. Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc vera sunt. Cum ergo Joannes nullum signum fecerit, quomodo probabile fuit Joannem esse Christum : quia Christus multa signa fecit ? Ad hoc dicendum quod Joannes tantae vitae fuit, sicut dicit Gregorius, quod propter vitae eminentiam a multis Christus crederetur. Sed propter resurrectionem, quia resurgentes majoris potentiae sunt quam ante resurrectionem, credebant quod. Joannes per potentiam resurrectionis signa et virtutes operaretur. Maxime quia discipuli Christi baptizabant : quod et officium Joannis fuerat.
" Alii Eliam, "
Propter duas causas, quarum una fuit, quia in illo figura baptismi in transitu Jordanis, et divisione praecesserat . Alia autem causa fuit, quia Eliam adventum Christi praecedere prophetatum fuerat. Malach. IV, 5 et 6 : Mittam vobis Eliam Proph etam,antequam, veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad, patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate. Putabant enim isti Christi adventum in fastu et gloria mundi esse venturum : et videntes Dominum in humilitate, non putaverunt ipsum esse Christum, sed anteoessorem ejus Eliam.
" Alii vero quasi unum ex prophetis. "
Haec opinio duplex fuit : quidam enim dicebant ipsum esse illum Prophetam, qui unicus et singularis, loco legislatoris in omnibus erat audiendus. Deuter. xviii, 15 :
Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut ?ne, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Et secundum hoc sensus est : " Quasi unum, " hoc est, quasi unicum et singularem, qui. est ex Prophetis in lege promissus.
Alii autem exponunt istud de Propheta non principali : et illi etiam in duo dividuntur : quidam enim dicebant eum esse Jeremiam, quia, Matth. XVI, 14, dicitur : Alii vero Jeremiam. Et hi suae opinionis rationem accipiebant a sanctitate et benignitate Domini, quae in Jeremia praefigurata est : et a patientia quam habuit in passionibus tribulationum. Eccli. xlix, 9 : Male tractaveruntillum qui a ventre matris consecratus est Propheta, evertere, et eruere, ei perdere, ei iterum, aedificare, et renovare. Et quia Dominum videbant evertere traditiones antiquas, et quaedam nova facere, putabant ipsum esse Jeremiam : et praecipue propter patientiam passionum. Jerem.XI, 19 : Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam : et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
Alii vero illum prophetam Eliseum esse opinati sunt : propter hoc quod magnalium operum erat Eliseus, et in ipso sicut et in Elia figura baptismi praecesserat : unde etiam discipuli, Luc. XXIV, 19, dixerunt : Fuit enim vir Propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
" Tunc dicit illis, "
Fidei volens scire confessionem : " Vos vero, " qui specialiter de me estis instructi, " quem, " in natura, " quem, " et in persona, " me esse dicitis, " fidei sincera confessione ?
" Respondens Petrus, " qui ab hac confessione solidae et fundamentalis veritatis Petrus dictus est. Matth. XVI, 18 : Ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
" Ait : " unus pro omnibus, ut dicit Beda, quia omnes unum sciebant.
" Tu es Christus. "
In Christo enim ungens Pater intelligitur, et uncta humanitas, et unctio quae est deitas, et sancti Spiritus unguentum, quod est plenitudo charismatum. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me: ad annuntiandum mansuetis misit me. Unde haec confessio implicite continet in se illam quae scribitur, Matth. XVI:, 16 : Tu es Christus, Filius Dei vivi: quia unctio divinitatis vitam habet in semetipso. Joan. v, 20 : Sicut Pater habet vitant in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso. Unctio enim deitatis non tantum sanat, sed etiam vivificat : quia, ipsa est vita in semetipsa.
" Et comminatus est eis, "
Discipulis, " ne cui dicerent de illo, " quod ipse esset Christus. Omittit autem hic Marcus beati Petri commendationem, et in hac confessione Ecclesiae fundationem, quia illa scivit plene a Matthaeo esse descripta. Comminationem autem hanc fecit Christus tribus de causis, scilicet., causa humilitatis, causa non impediendae Passionis, et causa non scanda
lizandae suae congregationis. Causa quidem, humilitatis : quia de se non magna praedicari voluit, sed humilia. Isa. liii, 3 : Absconditus est vultus ejus, et despectus: unde nec reputavimus eum. Causa non impediendam Passionis, quia si praedicaretur, et crederetur esse Christus, non cruciligeretur. 1 ad Corinth. ii, 8 : Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. Tertia causa, ne sua congregatio discipulorum scandalizaretur : quia si modo magna de eo praedicata fuissent, et subito postea ignominiosa in eo vidissent, scandalizati fuissent. Et ideo melius fuit quod per gloriam resurrectionis probaretur esse Deus : quia tunc ulterius in eo scandalizari non poterant. Matth. XI, 6 : Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Multi enim ex talibus in eo scandalizabantur, quia post virtutes, infirmas in eo videbant passiones. Luc. II, 34 : Ecce positus est hic in ruinam ei in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur.
" Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et re- probari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et occidi, et post tres dies resurgere.
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.
Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me, Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quam sunt hominum. "
Hic docet quod omnis Ecclesiae fundatio et veritatis confessio perficitur in gratia Passionis et infirmitate. Et habet tres paragraphos : in quorum primo ostendit summam perfectionem gratiam fundantis Ecclesiam in virtute Passionis et Resurrectionis : in secando autem, ostenditur dis-
pensativa Petri reprehensio, et conturbatio de humilitate Passionis : in tertio autem, instructio ponitur divinam ordinationis.
In primo horum tria dicit, scilicet Passionis opportunitatem, Passionis multiplicitatem, et finem et modum quo proponit hanc doctrinam.
Dicit igitur : " Et caepit docere, " quia ante ostendit potestatem : nunc autem incipit efficaciter docere Passionis humilitatem. Psal. lxxvi, ll : Dixi : Nunc coepi : haec mutatio dexterae Excelsi, Dextera enim Dei est quae hanc facit virtutem, ut post Passionem omnis infirmitatis, omnis virtus nostri Leonis perficiatur. II ad Corinth. XII, 9 : Virtus in infirmitate perficitur,
" Quoniam oportet, " hoc est, conveniens est secundum ordinationem divinam. Luc. XXIV, 26 : Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
" Filium hominis, " quia in. natura filii hominis pati potest : in natura autem filii (Filii Dei, inquam) nihil penitus pati poterit.
" Pati, " ut Passione consummetur.
Ad Hebraeos, II, 10 : Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per Passionem consummare.
" Multa. "
Tangitur Passionis multiplicitas : quia ex multis generibus passionum composita est. Fasciculus myrrhae dicitur, Cantic. I, 12 : Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi : inter ubera mea commorabitur.
Tangit autem quamdam inter multa istius fasciculi compositionem, cum dicit : " Et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus. " Reprobatio enim haec causa sibi fuit Passionis : quia sacerdotibus eum ad reprobationem condemnantibus, etiam populus reprobare eum est inductus. Matth. XXVI, 59 : Principes sacerdolum, et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum. Sacerdotes enim primam auctoritatem in mortem Domini habebant. " A senioribus, " qui vice senatorum habebantur. I Esdrae, IX, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
" Et Scribis, " qui vice sapientium et litteratorum habebantur. Jerem. v, 4 et 5 : Dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : Ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula.
" Ei occidi. " Daniel. IX, 26 : Occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est.
" Et post dies tres resurgere. " Laeta ponit post tristia. 1 Petr. I, ll : Pronuntians eas quae in Christo sunt passiones, ei posteriores glorias. Osee, VI, 3 : Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos.
" Et palam verbum loquebatur. "
Tangit modum doctrinae : quia coram discipulis adhuc inperfectis palam verbum hoc de sua Passione loquebatur : et ideo Petrus fuit contristatus. Matth. x, 26: Nihil est opertum quod non revelabitur, et occultum quod non scietur. Isa. xlv, 19 : Non in abscondito loculus sum, in loco terrae tenebroso. Haec est consuetudo Christi et omnium discipulorum ejus, quod humilia de se praedicant omnibus, et sublimia tacent, et occultari praecipiunt. Ad Romam XII, 18 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ad Philip. \ll, 5 : Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu, Et sequitur, v. 7 : Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Humilia enim de se non sentientes, praedicare alta non possunt.
" Et apprehendens eum Petrus, "
Seorsum abstractum a discipulis : volebat enim jam. servare documentum Evangelicum, Matth. xviii, 15 : Corripe eum inter te et ipsum solum.
" Coepit increpare, " dicens hoc quod dicitur, Matth. XVI, 22 : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc. Zelum enim Dei habens, sed non secundum scientiam : arbitrabatur enim nimis esse turpe Dominum majestatis sputis liniri, probris exponi, flagellis caedi, morte mulctari, et cruce turpari.
" Qui, "
Scilicet Dominus, " conversus ad discipulos, " a quibus eum Petrus abstraxerat, tamquam esset indignum sibi coram suis discipulis, talia de se futura praedicare, eo quod discipuli magnum aliquid secundum fastum mundi de Domino existimabant, et contendebant quis eorum esset primus in regno. Etiam quia statim putabant Dominum fore inthronizandum. Dominus autem e contra volens humilia discipulos de se sen- tire, " et videns discipulos suos, " quos ad humilitatem suae crucis instruerc intendit, " comminatus est Petro, " ne alta saperet : quia et primus angelus, et primus homo, per superbiam ceciderant : ne et ipse alta sapiens similiter caderet. Unde, Luc. x, 17 et 18, cum Apostoli gloriantes de magnis, ad ipsum redirent dicentes, quia etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo : ad humilitatem reducens eos, dixit : Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem. Ac si diceret illud Apostoli ad. Roman. XI, 20 et 21 : Noli altum sapere, sed lime. Si enim Deus naturalibus ramis, per naturam in alto plantatis, non pepercit, sed per superbiam condemnat, ne forte nec tibi parcat. Jacob. IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, " Dicens, " ad instructionem Petri :
" Vade, "
Profectu humilitatis, " retro me, " ut humilem humilis, et humiliter sequaris, " Satana : " qui saluti et viae salutis, quae per humilitatem Passionis est, adversaris : Satan enim adversarius interpretatur. Zachar. III, 1, Stabat Satan a dextris Jesu Sacerdotis magni, ut adversaretur ei . Matth. XVI, 23 : Vade post me, Satana, scandalum es mihi.
" Quoniam, " in isto facto humilitatem Passionis recusans, " non sapis " ea " quae Dei sunt, " quoad consilium divinum, qui per humilitatem crucis relevare vult casum superbiae primi hominis : haec enim Dei sunt consilia et judicia. " Sed " sapis ea " quae, sunt hominum, " qui praesentia quae vident appetunt, et in his elevari et superbiam quaerunt. Graeca tamen translatio habet, ut dicit Glossa : " Propitius esto tibi, Domine : non erit tibi istud, " id est, non potest fieri, nec recipiunt aures meae ut Dei Filius sit occidendus. Isa. XXI, 3 et 4 : Propterearepleti sunt lumbi mei dololore : angustia possedit me sicut angustia parturientis : corrui cum, audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum : tenebrae stupefecerunt me. In tali enim affectu doloris dixit hoc Petrus, nesciens quid diceret : sed Christus instruxit eum in affectu charitatis, et humillimae redemptionis.
" Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. "
" Et convocata, turba cum discipulis suis. " Fundati jam in gratia, monet eos ad sequendum se in humilitatis et patientiae via.
Dividitur autem haec pars in partes duas : in quarum prima suadet ad sequendum humilitatis et patientiae viam : in secunda autem, quod haec via tenenda sit, adhibet rationem, ibi, v. 35 : " Qui enim voluerit animam suam, etc. "
In prima harum partium quinque dicuntur. Quia enim haec via ad salutem est necessaria, ideo communiter omnibus proponitur. Quia autem est omni laude digna, et magno praemio remuneranda, ideo non compellitur, sed. libertati nostrae electionis relinquitur. Tertio, tria quae ad ipsam requiruntur per ordinem determinantur, quae cum istis quinque efficiuntur.
Dicit igitur : " Et convocata turba, " a turbantibus in unum cor et animam unam, " cum discipulis suis, " quia non discipuli debent esse cum turbis, sed potius turbae cum discipulis. Jerem, xv, 19 : Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
" Dixit eis, " id quod saluti communi necessarium est. Proverb. I, 20 : Sapien-tia foris praedicat: in plateis dat vocem suam.
" Si quis vult me sequi, etc. "
In adoptione et electione nostra ponitur. Quia, ut dicit Joannes Damascenus, non suadet malitiam, et non compellit ad virtutem, ut laudabile sit opus virtutis. Per hoc autem quod dicit: " Si quis, " notat charitatem. Matth. xx, 16 : Multi sunt vocati, pauci vero electi. Quamvis rari sint, tamen prae omnibus sunt Deo chari. Judicum, v, 9 : Cor meum diligit principes Israel. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino .
Ideo ergo dicit : " Si quis vult me, " imitando meae humilitatis et patientiae viam. Job, xxiii, 11 : Vestigia ejus secutus est pes meus, viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
" Sequi, " quia qui sequitur, consequitur. Ad Philip. iii, 12 : Sequor autem si quomodo comprehendam, in quo et comprehensus sum. Cantic, viii, 2 : Dilecte mi, apprehendam te. Nihil enim sequi prodest, nisi consequi possit. Daniel. iii, 41 et 42 : Nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam. Ne confundas nos. Quia qui. sequitur et non consequitur, est confusus : sicut confundentur qui viam erroris sequuntur.
" Deneget semetipsum, "
Intus quoad veterem hominem : veios enim homo est, qui vetustatem sequi persuadet : et hoc est animalitas, quae non capit quae Dei sunt. I ad Corinth. II, 14 : Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. Hanc ergo animalitatem oportet abnegare. Genes. XXI, 10 : Ejice ancillam, et filium ejus . Ancilla enim est per quam, ut dicitur Proverb. xxx, 21 et 23, tota naturae humanae movetur terra, quando fuerit cohaeres dominae suae, hoc est, spiritualis rationis. Hanc ergo primum oportet denegare, ne suasionibus ejus et motibus illicitis in illam consentiatur : et hoc est primum in recedendo a malo.
" Et tollat crucem suam. "
Matth. XVI, 24 : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Tollere autem crucem, est exaltare cruciatum crucis nostrae poenitentiae in satisfactionem peccati commissi Ad Galat. v, 24 : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentis. Nihil enim delet peccatum, nisi crux : quia et in Christo crux suscepta, nostra peccata delevit : et a nobis exaltata, pro peccato satisfacit. Thren. IV, 20 : Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. I Petr. II, 23 : Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum : ut peccatis mortui, justitiae vivamus, cujus livore sanati sumus. Hujus (alias, haec) igitur crucis stigmata portantes in poena poenitentiae, in fide crucis nostram crucem tollamus, et elevemus a terrenis : dicentes cum Paulo, ad Galat. VI, 17 : De caetero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Sicut igitur abnegatio sui valet ad vitationem peccati quod poterat committi, ita tollere crucem suam unicuique debitam, valet ad satisfactionem commissi
" Et sequatur me. "
In hoc est perfectio, quod hoc perficit ad virtutis operationem : ut cum jam peccatum cavetur ne fiat, et deletur quod factum erat, studeatur ad hoc quod opus virtutis perficiatur ad meritum : unde, Eccli. XXIII, 38 : Gloria magna est sequi Dominum, Gloriosum enim est imitari
Dominum virtutis. Eccle. II, 12 : Quid est homo, ut sequi possit regem, factorem suum ?
" Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam faciet eam, "
Hic tangit eorum quae dixit rationes. Et sunt tres per ordinem : prima quarum sumpta penes ordinem virium anima) ad meritum salutis : et hanc tangit cum dicit : " Qui enim voluerit animam suam salvam facere, " Anima autem hic dicitur ab animando (spiritus enim qui est substantia animae nostrae) secundum quod corpus animat desiderat ea quae sunt corporis, in quibus perditur totum bonum ejus : quia totum bonum spiritus nostrae animae, est in avertendo se a carne, et abstrahendo se a desideriis concupiscentiae : sic enim vincit passiones, et virtute perficitur, et contemplationi conjungitur superiorum, et depuratur et emundatur ut sit honestatis subjectum, et divinae sapientiae speculum : unde et Plato dicebat concupiscentiam in inferno sepultam esse, quo pergit homo cum ad infima conjungitur.
Et hoc est : " Qui enim voluerit, " quia hoc in nostra ponitur electione, " animam suam, " spiritum qui carnem vincit, " salvam facere, " quia omne quod salvatur, in bonis sibi connaturalibus salvatur, per quae a contrariis corrumpentibus liberatur : bona autem connaturalia animae sunt bonum virtutis, et sapientia veritatis : et per hoc liberatur a passionibus corporis, et a vanitate seductionis. Hic ergo sic salvans animam, " perdet eam, " Perdit autem, quando avertit ab eo quod animat et desiderat. Eccli. xviii, 30 et 31 : Fili, post con-cupisoentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Haec concupiscentia est Dalila, quae Samsonem perdidit . Quia dum dormiens in sinu concupiscentiae Samson, rasum caput habuit (hoc est, a robore virtutis, et meta mentis, et ratione prudentiae, et certitudine scientiae, et veritate intellectus, et ab industria artis, et lumine sapientia?) quasi septem pilis, quos habuit : statim in gaudium inimicis factus fuit : et sic totus fuit perditus. Consilium ergo est quod perdatur Dalila, ut Samson sol fortis salvetur. Hoc est igitur quod anima in animando corpus, concupiscentiis vivens, perdatur : quia sic in bonis spiritui animae connaturalibus salvatur.
" Qui autem " sic " perdiderit animam suam, " hoc est, animalem sensum, " propter me, " hoc est, ut me lucretur, " et Evangelium, " hoc est, evangelicam veritatem quae a carne avertit, " salvam faciet eam, " quia in Christo, et in Evangelio sunt bona animam ab omnibus contrariis salvantia : unde, Osee, XIII, 9 : Perditio tua, Israel : tantummodo in me auxilium tuum. Joan. x, 9 : Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, ei egredietur, et pascua inveniet, Joan. XVII, 12 : Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit,
" Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum animae suae faciat ?
Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ? "
Secunda ratio est, sumpta a nocumento quod affert animae perditio, in comparatione ad lucrum quod affert concupiscentia. Et hoc est quod dicit : " Quid enim proderit, " quia in momentaneis delectationibus secundum veritatis rationem nullus est profectus, " homini, " secundum quod homo : quia homo, sicut dicit Philosophus, est intellectus, et
bonum quod prodest homini, in quantum homo, est bonum intellectuale : et hoc, ut dicit Philosophus, est bonum divinum.
" Si lucretur, " ad sensibilem et momentaneam delectationem, " totum mundum " praesentem : de quo dicitur, I Joan. II,16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Et est ac si diceret : Si. totum mundum habeat in delicias carnis, aut adspectum vanitatis, sicut delectatur avarus in contemplandis divitiis : aut habeat mundum in fastum sui dominatus subjectum, sicut habent eum in praelaturis et dominatibus gloriantes. Et per haec praesentia, lucrata ad ambiiionem vel cupiditatem, " detrimentum animae suae, " in bonis spiritui animae connaturalibus " faciat. " Quasi dicat : Nihil prodest, et minus quam nihil : quia lucrum concupiscibilium in mundo, magis in. bonis animae relinquit nocumentum : quod pejus est et damnosius, quam si nihil lucratus esset : unde, Proverb.VI, 26, loquens de concupiscentia sub metaphora mulieris, dicit : Pretium scorti vix est unius panis, hoc est, momentaneae delectationis : mulier autem, hoc est, intellectus et emollita concupiscentia, pretiosam animam capit : quia virilitatem enervat, et tollit totum robur mentis. Melius ergo est. perdere sensum animalem, et in tristibus et difficilibus exercere, ut salvetur anima in bonis sibi connaturalibus. II ad Corinth. IV, 16 : Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem.
" Aut quid homo "
Rationalis qui facit aestimationem bo- norum, scilicet quanti ponderis sit unumquodque diligibilium, " commutationis, " in. aliena a natura animae bona, " dabit, " vel accipiet, " pro anima suu," ut illa in bonis sibi connaturalibus perdatur : et ideo dicit Apostolus, II ad Corinth.IV, 17 et 18: Id enim quod inpraesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae , supple, in quo perditur animalis sensus secundum paenitentium delectationes, supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur in nobis : non contemplantibus, hoc est, non aestimantibus, nobis ea quae videntur sed, quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt : quae autem non videntur, aeterna sunt.
Et hoc est quod dicit :
" Qui enim me confusus fuerit et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis. "
Tertia ratio est, quae sumitur ex comparatione praemii perdentis animam, et salvantis eam.
Dicit igitur : " Qui, " hoc est, quicumque sine personarum distinctione. Act. x, 34 : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus.
" Me confusus fuerit, " Confundor, eris, accepit hic Marcus pro verbo deponentis generis, pro verbo, erubuerit : et ideo sensus est : " Qui me confusus fuerit, " hoc est, qui me erubuerit sequi, " et verba mea, " erubuerit implere, " in generatione ista, " quae salvat animalem sensum sequendo carnis delectabilia : et ideo dicit, " adultera, " quia super verum animae sponsum admisit diabolum adulterum in delectabilibus carnis. Isa. lvii, 8 : Juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum.
" Et peccatrice, " quia per hoc quod in libidine suscepit adulterum, statim diffunditur in peccata diversa, et accepit peccati consuetudinem. Matth. xii, 39 : Generatio mala et adultera signum quaerit. Deuter. xxxii, 5 et 6 : Generatio prava atque perversa. Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? Haec enim generatio gloriam reputat sequi concupisoentias, et salvare sensum animalem in concupiscentiis suis : et hi sunt, de quibus dicitur, Proverb. II, 14 : Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis, et homo perversus inter tales confunditur non esse similis : et sic confunditur Filium Dei, et salvare animam in bonis et veris animae connaturalibus.
" Et Filius hominis, "
Hoc est, Jesus Christus, confundetur eum, " hoc est, erubescet eum, " cum veneni in gloria Patris sui: " cum omni gloria regni sui, hoc est, in gloria Patris sui, in qua omnes gloriantur, qui non confunduntur animas suas in bonis et justis et veris connaturalibus animae : et nullus secutus est sensum animalem in carnis delectabilibus. Psal. cxlix, 8 : Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Omnes enim isti pedes affectuum habent compeditos, ut carnis delectabilia sequantur : et manus operationum manicis ferreis omnia domantibus habent ligatas, ne ad opus peccati possit extendi judicium conscriptum in lege et Scriptura Domini : Gloria haec est omnibus sanctis ejus . Et ibi confusio ejus erit magna his, qui secuti sunt concupiscentias suas : isti sunt de quibus dicit, Apocal. XII, 11, quod non dilexerunt animas suas usque ad mortem, hoc est, animalem sensum in concupiscentia, quae mortem aeternam inducit.
" Cum Angelis sanctis, " qui in puritate spiritus concupiscentias animo conculcarent. Matth. XXII, 30 : In resurrectione, neque nubent neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in coelos . Ideo quod hic dictum est continetur, Joan. XII, 25 : Qui amat animam suam, perdet eam : et qui odit animam suum in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Et hoc est quod dicit in hoc locos.