CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
Qualiter isti modi imperfecti inferunt conclusionem de contingenti pro possibili.
Adhuc autem ad intellectum eorum quae ante dicta sunt, oportet scire quod in his conjugationibus syllogismorum, si- cut in modo negativo est conclusio de contingenti pro possibili : ita per eumdem modum conclusio quae est de contingenti in modo affirmativo, est de contingenti pro possibili. Et hoc probatur ex dispositione terminorum sicut in modo negativo : ex aliqua enim dispositione terminorum sequitur conclusio de necessario, et ex aliqua sequitur conclusio de contingenti ad utrumlibet : et cum nihil sit commune illis duobus, oportet quod cont'ngens quod semper sequitur in tali modo, sit contingens pro possibili, quod solum commune est ad illa duo : hoc enim in modo affirmativo invenitur sicut in negativo. Accipiantur enim termini, in quibus postremum de necessitate insit omni medio, sic, omne album coloratum : contingit omnem hominem esse album : patet quod de necessitate est omnis homo coloratus : unde si inferatur, ergo contingit omnem hominem esse coloratum, erit contingens pro necessario, et quod sequitur ad necessarium. Si autem termini accipiantur, in quibus primum de necessitate inest omni medio, sic, omne ambulans movetur : contingit omnem hominem ambulare : ergo contingit omnem hominem moveri : patet quod conclusio est ad utrumlibet : et hoc est concedendum.
Tamen sciendum quod hoc plus apparet in modis affirmativis quam in modis negativis. In modis enim affirmativis medium et major extremitas ad invicem se habent ut inferius et superius. Patet autem per se : quia regulariter verum est quod inferius et superius uni alicui possunt inesse necessario, et alicui ambo contingenter : si enim album insit, necessario inest coloratum : aliquando autem ambo possunt inesse contingenter, sicut ambulans et movens insunt homini. Et sic per se patet quod in modis affirmativis aliquando sequitur contingens necessarium, et aliquando contingens non necessarium : et sic semper sequitur contingens pro possibili. In modis autem negativis modium et major extremitas se
habent ad invicem sicut opposita vel disparata : et in illis regulariter verum est quod si unum oppositorum contingenter inest, reliquum contingenter removetur ab eodem : et ideo ubi major est de tali contingenti, videtur semper sequi conclusio de contingenti ad utrumlibet. Et quia non est ita manifestum quod sequatur conclusio de contingenti pro possibili in modis negativis sicut in modis affirmativis, ideo de modo negativo oportuit hoc probari, et in modo affirmativo tanquam per se manifestum relinqui sine probatione : et ideo in praemissis non est hoc probatum de modo affirmativo.
Adhuc tamen dubium est de istis modis coniugationum imperfectorum syllogismorum : quia videtur quod coniugationes inutiles sunt ad inferendam conclusionem de contingenti pro possibili : omnis enim conjugatio inutilis est quae non ex dispositione syllogistica formali et ex consequentia syllogistica, sed ex materia talium vel talium terminorum concludit. Cujus probatio : quia terminorum dispositio in figura et modus in combinatione propositionum eodem modo se habent, quando sequitur conclusio de necessario, et quando sequitur conclusio de non necessario, et quando sequitur contingens pro possibili, et sunt eadem, et sic quoad hoc conclusio deberet esse eadem. Quando ergo non eadem, sed quandoque sic, quandoque aliter, hoc est per naturam et habitudinem materialem terminorum ad invicem : talis autem argumentatio in forma non valet. Videtur ergo quod tales conjugationes inutiles sint..
Adhuc hactenus reputata est inutilis conjugatio quae habet instantiam in terminis : quia quando sequitur conclusio de necessario, non potest sequi aliqua conclusio de contingenti ad utrumlibet : et quando sequitur conclusio de contingenti ad utrumlibet, non potest sequi aliqua de necessario : et sic nulla sequitur. Termini autem ad conclusionem de necessario, sicut diximus, sunt coloratum, album, homo. Termini autem ad conclu- sionem de contingenti ad utrumlibet, sunt movens, ambulans, homo : et formantur syllogismi, sicut supra formati sunt.
Adhuc nihil est in genere quod non sit in aliqua specierum : ergo nihil est contingens commune ad necessarium et ad non necessarium, nisi sit aut in contingenti necessario, aut in contingenti non necessario : et sic nulla est conclusio de contingenti pro possibili in communi ad utrumque istorum, quae distincta sit a conclusionibus specialibus, quae sunt de contingenti pro necessario, et de contingenti pro non necessario.
Si autem hoc concedatur, videtur objici in contrarium : quia in omnibus et ubique inferturgenus ex speciebus ; constat autem ex praehabitis, quod in talibus conjugationibus sequitur conclusio de contingenti pro necessario, et quod sequitur conclusio de contingenti pro non necessario, quae sunt species contingentis pro possibili : ergo oportet quod sequatur conclusio de contingenti pro possibili.
Adhuc autem sicut contingere inesse commune est ad necessario inesse, et ad possibile inesse et non inesse : similiter inesse commune est ad inesse simpliciter, et ad inesse ut nunc. Sed duabus propositionibus sic sumptis, quod una sit de inesse simpliciter, et altera de inesse ut nunc, conjugationem dicimus utilem ad conclusionem de inesse in communi, quamvis in aliquibus terminis sequatur conclusio de inesse simpliciter, et in aliquibus conclusio de inesse ut nunc. Ergo similiter erit conjugatio utilis ad contingens in communi pro possibili, quamvis in aliquibus terminis sequatur in dictis conjugationibus contingens pro necessario, et aliquibus contingens pro non necessario.
Et hoc videtur esse concedendum : quamvis enim dictae conjugationes inutiles sint ad contingens pro necessario tantum, et ad contingens pro non necessario tantum : tamen utiles sunt ad contingens sumptum in communi pro possibili : si-
cut quando duae propositiones sumuntur de inesse, quarum una est de inesse simpliciter, et altera de inesse ut nunc: quamvis talis conjugatio inutilis sit quantum ad conclusionem de inesse simpliciter, et similiter quantum ad conclusionem de inesse ut nunc : est tamen utilis ad conclusionem de inesse in communi sumpto.
Ad objecta autem in contrarium, dicendum quod revera contingens in communi sequitur ex forma illarum conjugationum : contingens autem pro necessario in speciali et pro non necessario in speciali, sequitur gratia terminorum sub tali forma acceptorum : et sic conjugatio formaliter concludit contingens pro possibili. Gratia autem materiae sequitur contingens in speciali quod est hoc vel illud.
Et quamvis satis probatum est quod dicta conjugatio inutilis sit ad concludendum hoc vel illud in speciali, tamen ex hoc non sequitur quin utilis sit ad concludendum contingens in communi, sicut dictum est in propositionibus sumptis de inesse.
Et patet jam solutio ad hoc quod objicitur quod nihil est in genere quod non sit in aliqua specie : et ejus quod potest objici quod e quocumque removetur omnes species alicujus generis, ab illo removetur genus : hoc enim verum esset si in toto removerentur species ab aliquo : hoc autem non fit, quia utrumque istorum gratia terminorum sequitur divisim : sed gratia formae est consequentia ad conclusionem contingentis pro possibili. His autem sic intellectis satis sufficienter dictum est de conjugationibus imperfectis syllogismorum universalium istius mixtionis.