IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Doctoris quoad primam quaestionem est, omnem dispositionem necessitantem ad formam, quae non est ratio receptivi, esse quodammodo causam activam ejus instrumentalem. Sic meritum est causa praemii, et motus termini, et idem est de Sacramento, quia statuit Deus dare gratiam illud digne sumenti. Sicut ergo serra dicitur causa scissionis, licet non efficiat eam, sed tantum recipiat effectum ordinatum ad illam, ita de Sacramento respectu gratiae.
Ad primam (h) ergo quaestionem, dico, quod cum necessitas eorum, quae sunt ad finem, sumatur a fine ; et secundum omnes loquentes de Sacramentis, finis Sacramenti est gratia, vel aliquis effectus Dei invisibilis, disponens hominem ad salutem ; et iste finis possit sufficienter haberi eo modo quo habetur per Sacramentum, absque hoc quod dicatur Sacramentum habere aliquam actionem proprie dictam, sive respectu gratiae, quam non potest attingere, cum illa creetur, sive respectu dispositionis supernaturalis praeviae, quia illa etiam crearetur : sequitur quod non sit ponenda talis actio, cum nec ista plura sint necessaria, nec manifeste ponibilia. Qualiter autem (i) cum hoc salvetur, quod Sacramenta sunt causa gratiae, non tantum per accidens, et quod per Sacramenta habetur gratia, sicut Sancti loquuntur.
Dico breviter (k), quod omnis dispositio necessitans ad formam, quae non est ratio receptivi, potest dici quodammodo causa activa, sive causa instrumentalis respectu formae ; ipsum autem Sacramentum, sive susceptio Sacramenti, est talis dispositio et immediata, non causans aliam mediam inter se et gratiam ; ergo ipsa potest dici quodammodo causa activa vel instrumentalis respectu gratiae.
Major probatur per exempla et per rationem. Primum exemplum istius est, quia absolute conceditur, quod merita sunt causa instrumentalis respectu praemii, et quod per merita acquiritur praemium ; et tamen meritum non causat active praemium in se, nec aliquam dispositionem mediam, sed solummodo ipsummet est dispositio praevia ad praemium, non tamen sicut ratio receptivi. Aliud exemplum, motus aliquo modo ponitur causa respectu termini, et vere et proprie conceditur, quod per motum acquiratur terminus, et tamen motus non habet actionem aliquam ad causandum terminum, neque etiam dispositionem intermediam, sed ipsemet est dispositio proxima ad terminum, non tamen ratio receptivi.
Item, major eadem probatur ratione : Quod est causa prioris, non propter hoc est causa posterioris, nisi illud medium sit causa tertii, et hoc aliquo modo in eodem ordine causae. Agens causans dispositionem proximam ad formam (secundum eos) conceditur esse aliquo modo causa respectu formae ; oportet ergo quod dispositio proxima ad formam reducatur ad genus causae efficientis respectu formae. Est ergo modus iste, quod susceptio Sacramenti est dispositio necessitans ad effectum signatum per Sacramentum, non quidem per aliquam formam intrinsecam, per quam necessario causaret terminum, vel aliquam dispositionem praeviam, sed tantum per assistentiam Dei causantis illum effectum, non necessario absolute, sed necessitate respiciente potentiam ordinatam: disposuit enim universaliter, et de hoc Ecclesiam certificavit, quod suscipienti tale Sacramentum, ipse conferret effectum signatum. Nec obstat quod susceptio Sacramenti est aliquid circa corpus ipsius suscipientis, gratia autem causatur in anima, quia sufficit, quod dispositio et forma sint in eodem supposito, et maxime quando dispositio non est dispositio ex parte rei, sed in ordine ad agens voluntarie causans terminum.
Ad intellectum (1) hujus sciendum, quod instrumentum communissime acceptum extenditur quandoque ad causam secundam, ut tactum est in prima quaestione, proprie autem ut distinguitur contra causam secundam: quandoque vero accipitur pro eo quod est pars, per quam totum agit: et sic loquitur Philosophus vocans 2. de Anima, organa sensuum et aliarum potentiarum instrumenta, sive partes per quas totum operatur tales operationes. Alio modo instrumentum dicitur causa activa ad dispositionem praeviam. Tertio modo dicitur instrumentum, sicut instrumentum in arte, et ab isto primo tractum est hoc vocabulum.
De isto autem dubium est, an sit activum proprie ? et videtur probabilius quod non. Serra enim non habet in se, nisi quantitatem, figuram, et motum localem, de quibus omnibus patet quod non sunt formae activae. Et probatur, quia aliter Mathematicus considerando quantum figuratum, non abstraheret a motu. Si autem ponatur, quod durities sit qualitas activa, hoc nihil est, quia si Deus de potentia absoluta, aliquod quantum molle conservaret in eadem quantitate et figura, movendo ipsum localiter, aeque divideret aliquod corpus, sicut modo instrumentum durum dividit: ergo durities, quae est qualitas, non est formale principium agendi. Apparet tamen esse pro eo quod est quaedam impassibilitas resistens corrumpenti: manente autem quantitate corporis et figura, non mutato alio, nec corrupto, si localiter movetur, oportet quod expellat aliud proportionatum quantitati et figurae, quod non oporteret, si ejus quantitas non maneret, sed cederet, sicut est de molli.
Probatur etiam propositum, quia ubicumque est formalis incompassibilitas in creatura, unum illorum non expellit aliud active, sed tantum formaliter: agens autem inducens unum effective, expellit aliud effective: corpora autem videntur habere incompassibilitatem respectu ubi ejusdem, sicut qualitates contrariae respectu ejusdem subjecti. Sicut ergo idem agens effective inducit calorem, ita frigus expellit ; non autem effective calor expellit frigus, sed tantum formaliter.
Ita in proposito de expulsione corporis ab ubi, per aliud corpus. Divisio autem ligni per serram vel securim, non est nisi quaedam expulsio partium ab ubi, ad quod movetur securis ab ipso artifice, cedendo.
Tenendo igitur, quod instrumenta artificialia non sunt formaliter activa, sed tantum sunt receptiva cujusdam effectus prioris ordinati ad effectum ultimum, apparet magis propositum, quomodo Sacramentum potest dici instrumentum, licet non habeat virtutem activam proprie respectu termini, sed sit quidam effectus prior ordinatus ad gratiam. Et si dicatur non esse simile, quia Sacramentum non suscipit illum effectum superiorem, sicut securis recipit motionem, hoc non obstat, quia sicut totum illud, quod recipit effectum priorem, potest dici instrumentum, ita et quodammodo iste effectus potest dici instrumentum: vere enim potest dici, quod per motionem serrae lignum dividitur: Sacramentum autem, sive susceptio Sacramenti, est effectus ille prior in proposito: ergo, etc.