REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
: Deus est homo ?
D. Thom. 3. p. q. 16. art. I. et hic q. I. art. I. D. Bonavent. art. I. q. 2. Richard. q. 2. Gabr. q. I. art . 3. Suar. 3. p . tom . I. d. 35. sect . I. Vasq. 3. p . d . 65.
Circa septimam distinctionem quaeritur primo utrum haec sit vera : Deus est homo? Quod non. In dividentibus ordinatis prima dividentia maxime distant ; sed finitum et infinitum sunt prima dividentia ens ; igitur praedicatio unius de alio est impossibilis ; igitur hominis de Deo.
Item, secundo Topic. cap. 3. idem non praedicatur denominative et in quid de eodem ; sed homo praedicatur denominative de Deo secundum Damascenum cap. 42. et secundum Cassiodorum super Psalmos ; igitur debet dici Deus humanus, et non homo.
Item, si homo praedicatur de Deo, aut dicit aliquid absolutum, aut relationem. Non relationem, quia quod ad se dicitur, respectu nullius dicit relationem. Si absolutum, igitur est commune tribus ; igitur sicut haec est concedenda : Deus est homo, ita et ista : Pater est homo.
Oppositum, Joannis primo : Verbum caro factum est.