Beda. Praetermisit hoc loco Lucas quae a matthaeo satis exposita noverat: dominum videlicet post hoc, ne ab Herode necandus inveniretur, in Aegyptum a parentibus esse delatum, defunctoque Herode, sic demum in Galilaeam reversum, Nazareth civitatem suam inhabitare coepisse.
Solent enim evangelistae singuli sic omittere quaedam quae vel ab aliis commemorata viderunt, vel ab aliis commemoranda in spiritu praeviderunt, ut continuata suae narrationis serie, quasi nulla praetermisisse videantur; quae tamen, alterius evangelistae considerata Scriptura, quo loco transita fuerint, diligens lector inveniat. Unde multis praetermissis, Lucas dicit et ut perfecerunt omnia secundum legem domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Theophylactus.
Erat quidem eorum civitas bethlehem sicut patria, Nazareth vero tamquam habitaculum. Augustinus de cons.
Evang.. Forte autem hoc movet quomodo dicat matthaeus propterea cum puero parentes eius iisse in Galilaeam, quia metu Archelai in Iudaeam ire noluerunt; cum propterea magis iisse in Galilaeam videantur, quia civitas eorum erat Nazareth Galilaeae, sicut Lucas hic non tacet. Sed intelligendum est, ubi Angelus in somnis in Aegypto dixit ad ioseph: surge, et accipe puerum et matrem eius, et vade in terram Israel, sic intellectum primo esse a ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in Iudaeam: ipsa enim intelligi primitus potuit terra Israel. Porro autem postea, quoniam comperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit obicere se illi periculo; cum posset terra Israel etiam sic intelligi, ut etiam Galilaea illi deputaretur, quia et ipsam populus Israel incolebat.
Graecus. Vel aliter. Enumerat hic Lucas tempus ante descensum in Aegyptum; neque enim ante purgationem eam ioseph deduxisset. Ante vero quam in Aegyptum descenderent, non receperant per oracula ut Nazareth pergerent; immo quasi libentius in patria conversantes, illuc ultro pergebant. Cum enim ad nihil aliud ascensus in bethlehem evenisset nisi causa descriptionis, expedito eo cuius causa ascenderant, descendunt in Nazareth.
Theophylactus. Poterat autem secundum corpus ex ipso utero in mensura maturae aetatis prodire; sed videretur hoc secundum phantasiam: propterea paulatim crescit; unde sequitur puer autem crescebat et confortabatur. Beda. Notanda est distinctio verborum: quia dominus iesus christus in eo quod puer erat, idest habitum humanae fragilitatis induerat, crescere et confortari habebat. Athanasius contra Arianos. Ceterum si, secundum quosdam, caro in divinam naturam mutata est, quomodo capiebat augmentum? increato enim augmentum attribuere nefarium est. Cyrillus. Decenter vero aetatis incremento sapientiae coniunxit augmentum, cum dicit et confortabatur, scilicet spiritu; nam iuxta mensuram aetatis corporeae, natura divina sapientiam propriam revelabat. Theophylactus.
Si enim dum parvus aetate erat, omnem sapientiam demonstrasset, videretur prodigium; sed per profectum aetatis seipsum ostendebat, ut totum impleret orbem. Non autem quasi suscipiens sapientiam, spiritu confortari dicitur: quod enim ab initio perfectissimum est, quomodo potest deinde perfectius fieri? unde sequitur plenus sapientia; et gratia dei erat in illo. Beda. Sapientia quidem, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter; gratia autem, quia homini iesu christo magna gratia donatum est ut ex quo homo fieri coepisset, perfectus esset et deus; multo autem magis in eo quod verbum dei et deus erat, nec confortari indigebat, nec habebat augeri. Adhuc autem cum parvulus esset, habebat gratiam dei; ut quomodo in illo omnia mirabilia fuerant, ita et pueritia mirabilis esset, ut dei sapientia compleretur.
Sequitur et ibant parentes eius per omnes annos in ierusalem, in die solemni Paschae. Chrysostomus. In Hebraeorum solemnitatibus non solum tempus, sed etiam locum observare lex iusserat: et ideo nec domini parentes extra hierosolymam celebrare Pascha volebant. Augustinus de cons. Evang.. Quomodo autem ibant parentes eius per omnes annos pueritiae christi in ierusalem, si Archelai timore illuc prohibebantur accedere? hoc mihi dissolvere non esset difficile, nec si aliquis evangelistarum expressisset quamdiu regnaret Archelaus: fieri enim poterat ut per diem festum inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox reversuri; ubi tamen aliis diebus habitare metuerunt, ut nec solemnitate praetermissa essent irreligiosi, nec continua mansione conspicui. Cum vero etiam de regno Archelai omnes quam fuerit diuturnum tacuerint, iste quoque intellectus patet: quod Lucas dicit, per omnes annos eos ascendere solitos in ierusalem, tunc accipimus factum, cum iam non timeretur Archelaus.