Glossa. Iustitia et misericordia ita coniunctae sunt, ut altera ab altera debeat temperari: iustitia enim sine misericordia crudelitas est; misericordia sine iustitia, dissolutio; unde de misericordia post iustitiam subdit beati misericordes.
Remigius. Misericors dicitur, quasi miserum habens cor, quia alterius miseriam quasi suam reputat et de malo alterius quasi de suo dolet. Hieronymus.
Misericordia hic non solum in eleemosynis intelligitur, sed in omni peccato fratris, si alter alterius onera portemus.
Augustinus de serm. Dom.. Beatos autem dicit esse qui subveniunt miseris, quoniam eis ita rependitur ut de miseria liberentur; unde sequitur quoniam ipsi misericordiam consequentur. Hilarius in Matth.. Intantum enim deus benevolentiae nostrae in omnes delectatur affectu, ut suam misericordiam sit solis misericordibus praestaturus. Chrysostomus in Matth.. Videtur autem esse aequalis retributio, sed est multo maior: non enim est aequalis humana misericordia et divina. Glossa. Merito ergo misericordibus misericordia impenditur, ut plus accipiant quam meruissent; et sicut plus recipit qui ultra saturitatem habet quam ille qui habet tantum ad saturitatem, sic maior est gloria misericordiae quam praecedentium.