Primum movens nullo modo motum est appetibile.
Deus autem est huiusmodi movens. Ergo est appetibile, et per consequens finis. Autem # est spe- # forma # ut supra probatum est:# quod # innumera # et alia sunt innumera, quae longum prosequi, et ideo demittantur ad praesens.
Oportet enim voluntatem dei, quae est primum operans propter finem, esse coordinatum eius fini secundum aequalitatem ei respondens. Essentiae autem divinae, quae est primum appetibile et primum et perfectum bonum, nihil est aequale quod non sit ipsa.
Est autem inte-,# adhuc.
Voluntas deo competit inquantum est intelligens. Sed in eo idem est intelligere et esse, ut supra ostensum est. Ergo etiam velle ipsius non est aliud quam suum esse. Amplius. Primum ens oportet esse perfectissimum, ut supra ostensum est. Nihil igitur potest comparari ad ipsum sicut perfectio ipsius quod sit aliud ab eo. Velle autem et intelligere sunt perfectiones, sed / actus autem qui est operatio est perfectio operantis, et praecipue velle et intelligere: cum enim non transeant in exteriorem materiam sed maneant in operante, non sunt actus alicuius passi, sicut motus est actus mobilis a movente, sed solum sunt actus operantis. Impossibile est igitur quod velle primi entis, scilicet dei, sit aliud ab esse eius. Praeterea. Illud quod est per se stans in quolibet genere est prius eo quod est in alio: unde esse dei, quod est primum, est esse per se stans, esse autem / in / cuiuslibet alterius est esse in altero receptum. Sicut autem deus est primum ens, ita est primus volens. Ergo etiam / esse s- / velle suum non est in alio receptum, sed est per se stans. Ipse igitur est suum velle. Item. Deus est suum esse. Quicquid igitur convenit enti inquantum est ens, hoc non est additum divinae substantiae, sed est ipsa eius substantia. Voluntas autem qua vult se esse convenit deo inquantum est ens, ut supra ostensum est. Igitur divina voluntas est eius substantia. Amplius.
Primi operantis est quod per suam essentiam operetur: quod enim operatur per virtutem quae non est sua essentia, operatur per aliquid participatum ex virtute alterius, alias enim sua essentia esset ei sufficiens ad operationem, cuius principium / oportet esse / sufficit si sit ens actu secundum genus illud. Primum autem operans non operatur in virtute alterius, sed magis alia quae sunt post ipsum operantur in virtute ipsius, ut probatur in libro de causis. Velle autem dei intelligitur ut quaedam operatio / primi o- / eius qui est primum operans. Igitur non est per virtutem aliquam additam essentiae eius. Virtus autem per quam volumus, est ipsa voluntas. Dei igitur voluntas non est aliquid additum divinae substantiae. Adhuc. Divinum esse est / divina substantia est universaliter perfectum,/ ut supra ostens-,/ in hoc quod in ipsa omnes perfectiones quae decent primum principium uniuntur, ut supra ostensum est. Voluntas autem est deo conveniens, ut ostensum est.
Igitur ipsa includitur in perfectione divinae substantiae. Non est ergo aliquid ei additum.
S- # etiam #