Secunda pars est istius Psalmi, in qua agitur de exauditione petitionis. Et quia exauditio petitionis fit judicio dei, ideo introducitur divinum judicium. Et primo praemittit ipsum. Secundo agit de dilatione ejus, deus judex justus fortis et patiens, numquid irascetur per singulos dies. Circa primum tria facit. Praemittitur enim primo judicium.
Secundo ejus modum, judica me domine etc..
Tertio judicis idoneitatem, scrutans corda et renes deus. Dicit ergo, habeo inimicos persequentes: et peto divino auxilio liberari. Et de hoc confido.
Quia dominus judicat populos: judicat enim orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua: Ps. 96. Isa. 3: stat ad judicandum dominus, et stat ad judicandos populos. Et nota quod postquam dixit, propter hanc in altum, subjungit de judicio: quia post ascensionem revertetur ad judicandum: Act. 1: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet ad judicandum.
Modus judicii ponitur in forma orationis, quia orando ostendit quid fiet in judicio, dicens, judica me. Et primo ponit bonorum retributionem. Secundo malorum punitionem, consumetur. In judicio duo retribuuntur: quia bonis bona, et malis mala.
Qui ergo bonus est, et qui caret malis, habebit abundantiam bonorum, et sublationem malorum: Prov. 1: qui me audierit, abundantia perfruetur, timore malorum sublato etc.. Et ideo quantum ad primum dicit, judica me secundum justitiam meam, scilicet quam dedisti mihi, secundum quod sum justus: et haec justitia est, ut mihi retribuantur bona: Matth. 5: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam etc.. Quantum ad secundum dicit: secundum innocentiam meam: et haec justitia est ut nihil mali patiatur: job 22: salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum. Et nota, quod petit hoc judicium secundum justitiam. Supra dicit in poenitentiali Psalmo secundum misericordiam, nullum meritum commemorans: nunc autem quia jam justificatus fecerat aliqua bona, quibus debebatur praemium, petit judicari secundum justitiam. Quod ait, super me, designat quia justitia hominis et innocentia non sunt ab homine, sed a deo. Contra hoc quod petit, ut sibi sint bona, et mali nihil patiatur, videtur aliquando bonum esse et utile opprimi a malis, et etiam ultra boni habent mala in mundo isto, et mali bona: Luc. 16: recordare quia recepisti bona in vita tua etc.. Et ratio hujus assignatur.
Consumetur, idest ad finem deveniet: nequitia peccatorum: Apoc. Ult.: qui in sordibus est, sordescat adhuc. Nota quod quandoque deus differt poenam ut praedestinati convertantur: isa. 30: propterea expectat vos deus, ut misereatur vestri.
Unde tunc. Consumetur nequitia peccatorum, idest deficiet. Quandoque ut mali malitiam suam amplius manifestent, et judicia dei appareant justa: et tunc, consumetur, idest perficietur, nequitia peccatorum, ut justior appareat vindicta: propter quod dicit Gen. 15: scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum, etc. Usque necdum completae sunt iniquitates Amorrhaeorum etc.. Act. 7: et non dedit ei hereditatem in ea nec passum pedis etc. Usque dixit dominus. Sic ait, consumetur; quasi dicat: faciant quidquid possunt, quia tandem consumetur nequitia ipsorum peccatorum.
Sed numquid mali gravabunt bonos? non: quia deus diriget justos. Unde, diriges justum, prover. 2: simplicitas justorum dirigit eos.