Videntur utique et gustu etc..
Postquam philosophus ostendit quod temperantia et intemperantia non sunt circa delectationes trium sensuum, sed circa delectationes duorum, scilicet gustus et tactus, hic ostendit qualiter sit circa delectationes utriusque.
Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit quod directe temperantia non est circa delectationes gustus, sed circa delectationes tactus. Secundo manifestat quod dixerat per exemplum, ibi, propter quod et oravit etc.. Tertio infert conclusionem ex dictis: communissimus autem etc..
Dicit ergo primo, quod temperantia et intemperantia parum vel nihil videntur uti eo, quod proprie pertinet ad gustum, prout scilicet ad gustum pertinet iudicare de saporibus.
Sic autem utuntur gustu, illi qui probant vina, vel qui condiunt pulmenta et experiuntur utrum convenientem saporem pulmentis dederint.
In hoc autem non multum delectantur intemperati, vel etiam non subtrahitur eis multum de delectatione, si ciborum sapores non bene discernant. Sed tota eorum delectatio consistit in usu quarumdam rerum delectabilium, puta in sumptione ciborum et potuum, et in usu venereorum, qui quidem usus fit per tactum.
Unde manifestum est, quod delectatio intemperati, directe est circa tactum. Circa gustum autem, non est nisi secundum quod sapores faciunt delectabiliorem usum ciborum.
Et ideo dixit supra quod in parum utitur intemperantia gustu, scilicet secundum id quod ordinatur ad tactum, vel nihil quantum ad id quod secundum se convenit gustui.
Deinde cum dicit propter quod et oravit etc., manifestat quod dixerat per exemplum. Quidam enim philosenus nomine, erixius patria, cum voraciter comederet pultes, desideravit quod guttur eius fieret longius gutture gruis, ut scilicet diu cibus in eius gutture remaneret.
Ex quo patet quod non delectabatur gustu, qui non viget in gutture sed in lingua, sed delectabatur solo tactu.
Deinde cum dicit communissimus autem etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Sensus enim tactus, circa quem est intemperantia, est communissimus inter omnes sensus, quia in hoc sensu communicant omnia animalia.
Et ideo intemperantia videtur esse iuste exprobrabilis, quia inest hominibus non quantum ad id quod est proprium hominis, sed quantum ad id in quo communicat cum aliis animalibus.
Delectari autem in talibus, et huiusmodi diligere tamquam maxima bona, videtur esse maxime bestiale. Et inde est quod vitia intemperantiae maximam turpitudinem habent, quia per ea homo bestiis assimilatur. Et inde est quod ex huiusmodi vitiis redditur homo maxime infamis et vituperabilis.
Et quia posset aliquis dicere, quod etiam in his quae ad tactum pertinent, est aliquid proprium homini quod non est bestiale, ideo ad hanc obviationem excludendam subdit, quod temperantiae subtrahuntur illae delectationes quae sunt maxime liberales, utpote hominibus appropriatae, et secundum rationem factae, sicut sunt delectationes quae fiunt in gignasiis, id est in exercitiis ludorum, per contritionem et calefactionem, dum aliqui ad invicem luctantur aut aliter exercentur, non per ordinem ad concupiscentias ciborum vel venereorum. Delectatio enim tactus quam intemperatus quaerit, non est circa totum corpus, sed circa quasdam corporis partes.
Deinde cum dicit concupiscentiarum ostendit qualis sit actus temperantiae circa praedictam materiam et etiam oppositorum vitiorum.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum.
Secundo comparat vitia intemperantiae ad quaedam alia vitia, ibi, voluntario autem magis assimilatur etc..
Circa primum tria facit. Primo determinat de intemperantia, ostendens qualiter operetur circa praeinquisitam materiam. Secundo determinat de insensibilitate, ibi, deficientes autem etc.. Tertio de temperantia, ibi, temperatus autem medie etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo intemperantia se habeat circa delectationes; secundo quomodo se habeat circa tristitias, ibi, circa tristitias autem etc..
Sicut autem supra dictum est, quod ad idem ordinantur timor et tristitia, quia tristitia est praesentium malorum, sicut timor futurorum, ita etiam in idem ordinantur concupiscentia, quae est futurorum bonorum, et delectatio quae est praesentium; unde et temperantia est eadem ratione circa concupiscentias et delectationes. Primo ergo ponit quamdam divisionem concupiscentiarum. Secundo manifestat eam, ibi: puta quae cibi etc.; tertio ostendit qualiter intemperantia sit circa utrasque concupiscentias, ibi, in naturalibus quidem igitur etc..
Dicit ergo primo quod quaedam concupiscentiae sunt communes, et quaedam sunt propriae, quae se habent per appositionem quamdam ad communes.
Deinde cum dicit puta quae cibi etc., manifestat divisionem praemissam. Et primo manifestat quae sunt concupiscentiae communes.
Et dicit, quod concupiscentia cibi in communi est naturalis, utpote consequens totam naturam speciei aut etiam generis. Et inde est, quod omnis homo ad subveniendum indigentiae naturae concupiscit siccum alimentum quod dicitur cibus, vel humidum quod dicitur potus et quandoque utrumque. Sicut etiam Homerus dicit, quod omnis homo tam iuvenis quam crescens, idest adolescens concupiscit lectum in quo requiescat.
Secundo etiam ibi talem autem etc., ostendit quae sint propriae delectationes. Et dicit, quod non omnes homines concupiscunt talem vel talem lectum, puta stratum plumis aut pretiosis tegumentis. Similiter etiam non omnes desiderant talem vel talem cibum, puta pretiosum aut delicate paratum; neque etiam omnes idem concupiscunt; sed quidam in talibus, concupiscunt hoc, quidam aliud. Unde huiusmodi concupiscibilia videntur esse nostra, quia scilicet ad ea non inclinamur ex natura, sed potius ex nostra adinventione. Nihil tamen prohibet etiam in his esse aliquid naturale quasi pertinens ad naturam individui licet non pertineat ad naturam generis vel speciei. Videmus enim quod diversa sunt delectabilia diversis, secundum diversas complexiones eorum. Et quibusdam sunt quaedam delectabiliora quam alia indifferenter propter naturalem complexionem eorum.
Deinde cum dicit: in naturalibus quidem igitur etc., ostendit qualiter sit intemperantia circa concupiscentias praedictas. Et dicit quod in concupiscentiis naturalibus quae sunt communes, pauci peccant. Et non est peccatum in hoc nisi uno modo, scilicet secundum quod plus aliquis quam natura requirat comedit vel bibit. Contingit enim quod aliquis comedit vel bibit quicquid ei detur, si tamen hoc faciat usque ad superfluam repletionem, in quo est superabundantia respectu multitudinis cibi vel potus quam natura requirit; natura enim non concupiscit nisi quod suppleatur indigentia. Unde quod aliquis assumat ultra indigentiam, est excessus supra naturam.
Et ideo tales dicuntur gastrimargi, a gastir, quod est venter, et margos, quod est furor vel insania, quasi furor vel insania ventris, quia scilicet implent naturam praeter indigentiam.
Et tales fiunt illi qui sunt multum bestiales, quia videlicet ad hoc solum adhibent curam, ut ventrem impleant absque discretionem, sicut et bestiae.
Secundo ibi: circa proprias autem delectationes etc., ostendit qualiter se habeat intemperantia circa proprias concupiscentias sive delectationes.
Et dicit quod circa eas multi et multipliciter peccant, scilicet secundum omnes circumstantias.
Illi enim qui sunt amatores talium delectationum peccant eo quod gaudent in his quibus non oportet, puta in sumendo cibos non convenientes eis, vel etiam peccant, quasi magis gaudentes eis quibus oportet; puta si quis nimis delectetur in sumptione convenientium ciborum; vel etiam quia in his delectantur absque discretione, sicut stultorum multitudo, vel etiam non servant debitum modum ut delectentur sicut oportet. In omnibus enim his superabundant intemperati, quia gaudent de quibusdam, de quibus non oportet gaudere, quia sunt indecentia, et secundum suam naturam odibilia. Et si in quibusdam talium oporteat gaudere, gaudent magis quam oportet et absque discretione sicut multi gaudent.
Et sic ultimo concludit quod, cum intemperantia sit superabundantia circa huiusmodi delectationes, quod est vituperabilis, sicut et aliae superabundantiae, ut supra in II dictum est.