Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Transfigurato Jesu junguntur Moyses et Elias : dicit Eliam dum venerit, omnia restituturum : imo jam venisse, nec fuisse susceptum : surdum ac mulum spiritum ejicit, qui sola oratione et jejunio ejicitur : suam passionem praedicit : disputantes discipulos docet quis eorum sit major : de eiiciente daemonium qui non sequebatur Jesum : de amputando manus, pedis, vel oculi scandalo.
1. Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis .
2, Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida fa- cere.
3. Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Jesu.
4, Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et iaciamus tria taoernacuia, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum. 5. Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.
6. Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus: audite illum.
7. Et statrim circumspicientes, nemi nem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. 8. Et descendentibus illis de monte , praecepit illis ne cuiquam quae vidissent narrarent, nisi cum Fi-
lius hominis a motuis resurrexerit.
9. Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset : Cum a mortuis resurrexerit.
10. Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt Pharisaei et Scribae quia Eliam oportet venire primum ?
11. Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur .
12. Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt), sicut scriptum est de eo .
13. Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et Scribas . conquirentes cum illis.
14. Et confestim omnis populus videns Jesum stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
15. Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
16. Et respondens unus de turba , dixit : Magister, attuli filium meum ad te, habentem spiritum mutum :
17. Qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum , et non potuerunt.
18. Qui respondeus eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? Afferte illum ad me.
19. Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans. 20. Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait : Ab infan-
21. Et frequenter eum in ignem et in aquas misit, ut eum perderet. Sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
22, Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
23. Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrymis aiebat : Credo, Domine : adjuva incredulitatem meam.
24. Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo, et amplius ne introeas in eum.
25. Et exclamans et multum discerpens eum, exiit ab eo : et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
26. Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit.
27. Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interroga- bant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
28. Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
29. Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam, nec volebat quemquam scire.
3o. Docebat autem discipulos suos , et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
31. At illi ignorabant verbum, et timebant interrogare eum.
32, Et venerunt Capharnaum,. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis?
33. At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverant quis eorum major esset .
34. Et residens vocayit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister.
35. Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :
36. Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
37. Respondit illi Joannes 3, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum,
38. Jesus antem ait : Nolite prohibere eum . Nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de
me:
39. Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 40. Quisquis enim potum dederit vo-
bis calicem aquae in nomine meo , quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
41. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me , bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
42. Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem,
43. Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.
44. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi clau- dum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis,
45. Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur .
46. Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
47. Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.
48. Omnis enim igne salietur , et omnis victima sale salietur.
49. Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.