CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad primam quaestionem de Theologia nostra. Pro intelligentia hujus litterae, nola primo, quod objectum habitus virtualiter continet illum habitum, ut diffuse exposui in secundo articulo.
Secundo nota, quod quando dicit Doctor, quod objectum habitus existentis in nobis, et habentis evidentiam ex tali objecto, tale objectum non tantum absolute continet illum habitum virtualiter, sed etiam ut primo notum intellectui virtualiter continet. Et hoc potest habere duplicem sensum in hoc, quod dicit quod continet ut primo notum ; nam dupliciter ex notitia objecti, scilicet habitualis et actualis; et intelligo pro nunc notitiam habitualem, principium productivum talis notitiae. Exemplum, homo est praesens intellectui per speciem intelligibilem, tunc dicitur habitualiter notus, quia sicut habens habitum acquisitum ex frequentatis actibus, faciliter potest exire in actum; sic habens speciem intelligibilem objecti, statim potest causare cognitionem illius, quia illa species intelligibilis et intellectus, sunt duae causae partiales integrantes unam totalem, respectu cognitionis abstraclivae, ut patet ex dictis Doctoris in 1. dist. 3. quaest. 8. et dist. 17. et in 2. dist. 3. quaest, ult. et expresse in Quodlib. quaest: 13. art. 2. Et tale objectum vel praesens in se, vel in specie intelligibili, dicitur pertinere ad memoriam, quae nihil aliud est nisi intellectus habens objectum praesens, ut patet ex Doctore in 1. dist. 2. 3. 6.7. et alibi. Et talis memoria apud Doctorem multoties vocatur scientia vel notitia habitualis, ut patet d. 2. 3. 6. 27. primi et alibi; notitia vero actualis objecti est cognitio actualis illius.
Quando ergo Doctor dicit, quod habitus (puta notitia actualis conclusionis , qua scitur hominem esse risibilem) est in aliquo intellectu, habens evidentia ab objecto, ita quod non habet illam notitiam ex aliqua revelatione vel credulitate, tunc notitia talis objecti virtualiter continet notitiam conclusionis; sic intelligendo quod notitia habitualis objecti, puta species intelligibilis hominis, existens in intellectu Francisci, quae dicitur notitia habitualis, virtualiter continet notitiam hujus conclusionis, quod homo est risibilis, ut supra exposui in articulo secundo. Vel si loquatur de notitia actuali objecti, tunc oportet dicere quod notitia actualis illius objecti virtualiter continet notitiam cujuscumque conclusionis: quando ergo objectum non est praesens intellectui habenti habitum, nec in se, nec in specie intelligibili, virtualiter continet habitum, quia quantum est ex se, si esset praesens intellectui, produceret, saltem ut causa partialis, illum habitum. Cum vero est praesens intellectui, tunc respectu habitus potest habere hanc duplicem primitatem, scilicet ut primum virtualiter contentivum et ut etiam primo notum.
Secundo principaliter Doctor hoc applicat ad propositum de habitu Theologiae in nobis. Et dicit primo, quod quamvis Deus sub ratione Deitatis virtualiter contineat omnes veritates Theologicas necessarias, quia quantum est ex se si esset perfecte praesens alicui intellectui, vel ut causa totalis, vel ut partialis , posset causare in intellectu illo veritates necessarias de ipso. Secundo dicit, quod Deus sub ratione
Deitatis non est notus intellectui nostro pro statu isto, et per consequens cognoscens hanc veritatem necessariam : Deus est trinus et unus, non est sibi evidens ex objecto, cum non cognoscat illud distincte, sed tantum, vel est sibi revelata vel credita alicui docenti, etc.
Tertio dicit, quod Theologia nostra respectu necessariorum, cum non sit evidens ex objecto, non habet aliquod objectum virtualiter continens talem habitum illa duplici primitale, quae requiritur ad habitum habentem evidentiam ex objecto.
Quarto dicit, quod si loquamur de primo objecto habitus Theologici in nobis, non ut habente hanc duplicem primitalem, sed de primo objecto, id est de primo noto vel perfectissimo noto, dicit quod est ens infinitum, de quo tanquam de perfectissimo noto nobis, demonstramus veritates Theologicas necessarias, non quod aliqua modo virtualiter contineat eas, nec sit in se absolute, nec ut primo noto, quia solus Deus sub ratione Deitatis sic continet, et sic patet littera Doctoris.
Sed circa dicta istius Doctoris occurrunt aliquae difficultates. Et primo contra hoc quod dicit quod Deus sub ratione infiniti est subjectum Theologiae nostrae, accipiendo ipsum subjectum, non ut continens virtualiter, etc. sed ut primo notum nobis.
Contra hoc arguit Joannes Anglicus in prolog. q. 3 et arguit sic : Aut naturaliter cognoscimus conceptum infinitum de Deo, aut supernaturaliter ; non primo modo, quia ut sic non est subjectum in Theologia nostra, sed Theologiae Philosophorum. Si secundo modo, ergo ita bene potest cognosci Deus sub ratione Deilatis, sicut conceptus entis infiniti, et sic Deus sub ratione Deitatis erit magis subjectum Theologiae nostrae, quam sub ralione entis infiniti.
Secundo arguit contra illud quod dicit
Doctor, quod ens infinitum est primum notum nobis de Deo ; aut enim intelligitur de primo noto secundum quid nominis, aut secundum quid rei. Si primum, cum in Theologia nostra praesupponatur quid nominis Dei, sequitur quod Deus sub ratione Deitatis erit subjectum in Theologia nostra. Si secundo modo, hoc est falsum, quia definitio infiniti in perfectione non est capibilis ab intellectu nostro ; et hoc est contra naturam subjecti, quia cognitio quid nominis solum praesupponitur.
Tertio arguit sic : Illud est prius notum nobis de quo formatur quaestio, quam illud quod quaeritur. Sed de Deo quaerimus in Theologia, utrum sit infinitus in perfectione et vigore; sed conceptus infiniti non est primus conceptus, sicut conceptus Dei. Patet major, quia in omni propositione prius concipimus subjectum quam praedicatum, quod de illo praedicamus; sed illud de quo quaerimus est subjectum, quod quaeritur est praedicatum, ut cum quaeritur, utrum Deus sit infinitus: haec ille.
Pro responsione ad ista argumenta praemitto duo. Primum, quod quando Doctor dicit, quod ens infinitum sive aliquod ens sub ratione infinitatis, est subjectum Theologiae, hoc dicit propter conceptum infinitatis, quia conceptus perfectior, qui possit haberi pro statu isto (loquendo semper de lege communi, quia certum est quod Deus posset causare cognitionem Deitatis distinctam abslractivam, ut patet in secundo dist. 3. quaest. 9.) est conceptus infinitatis, ut patet ab ipso in primo dist. 3. quaest. 1. Secundum, quod eo modo aliquid ponitur ratio subjecti, illud est perfectius inter omnia, quae considerantur in tali scientia, ut patet. Nam sicut subjectum, ut vere continet virtualiter considerata in tali scientia, in se est perfectius ipsis consideratis, ut patet a Doctore praesenti quaest, sic illud quod ponitur subjectum, vel ratio subjecti in aliqua scientia non habente evidentiam ex tali subjecto, ponitur perfectius inter omnia considerata ab intellectu habente hujusmodi scientiam, et patet, quia eo modo quo ponitur ratio subjecti, eo modo per illam demonstrantur proprietates de subjecto, cujus est talis ratio. Sicut ergo ratio formalis continendi virtualiter veritates, est medium demonstrandi proprietates de subjecto in scientia habente evidentiam ex tali subjecto vel ratione formali, sicut patet de ratione subjecti Theologiae in se; sic in scientia non habente evidentiam ex subjecto, sicut est Theologia in nobis, ratio formalis subjecti talis scientiae, etsi non sit vera ratio continendi virtualiter veritates in tali scientia Theologica consideratas, tamen erit nobis ratio demonstrandi hujusmodi veritates, quia nobis nihil est notius et perfectius, per quod possint demonstrari, quam ratio talis subjecti, ideo ipsa est ratio demonstrandi, etc. Ex hoc infero, cum ratio entis infiniti sit perfectior conceptus consideratus in Theologia nostra non habente evidentiam ex subjecto, ut patuit supra a Doctore, sequitur quod erit ratio demonstrandi veritates necessarias Theologicas, quamvis non contineat eas primo virtualiter; et illud, quod sic est ratio demonstrandi, est ratio formalis subjecti, sequitur quod infinitas intensiva erit ratio formalis subjecti Theologiae in nobis. Nihil enim est nobis notius, per quod possimus concludere de aliquo ente, quod sit trinum et unum, sicut est infinitas intensiva talis entis ; si tamen illud ens posset distincte in se cognosci, enlatis illa notior esset in demonstratione. His praemissis, respondeo ad argumenta Magistri Joannis Anglici. Ad primum potest dari utrumque membrum, videlicet quod naturaliter concludimus infinitatem de aliquo ente. Et cum dicit : Illud est subjectum scientiae Philosophorum ; cum supportatione, hoc indiget probatione, quia subjectum in Metaphysica est ens inquantum ens, nisi accipiat subjectum pro nobiliori considerato in tali scientia, et sic ens infinitum est nobilissimum consideratum in scientia Philosophorum. Et cum infertur, ergo non est subjectum Theologiae nostrae, negatur consequenlia, Et cum dicit, quod Theologia nostra est scientia supernaturalis, concedo, ergo et cognitio subjecti Theologiae nostrae est supernaturalis. Negatur consequenlia, quia Theologia nostra non est de terminis incomplexis, sed de propositionibus, ut patuit supra quaest. I.
Si arguatur sic per argumentum Doctoris factum contra opinionem primam de ratione formali subjecti, qui sic arguit in sententia : Cognoscens naturaliter rationem formalem alicujus subjecti, per illam naturaliter potest scire omnes veritates in tali scientia ; ergo si via naturali possumus cognoscere rationem formalem subjecti Theologiae nostrae, sequitur quod possumus cognoscere naturaliter veritates consideratas in Theologia nostra, quod est falsum. Dico, quod hoc verum esset, si tale subjectum contineret virtualiter hujusmodi veritates,et ut sic esset notum nobis,ut patet a Doctore, ubi supra, et potest elici ex dictis ipsius in quaest. 1. prologi, et dist. 3. quaest. I. primi. Sed in proposito ratio formalis subjecti Theologiae nostrae ut nostrae, non est ratio continendi virtualiter veritates Theologicas, ut dixi.
Si dicatur : Si per rationem infinitatis demonstro Deum esse trinum et unum, vel aliquod ens esse trinum et unum, quare Philosophi, qui perfectius hoc cognoverunt, non potuerunt demonstrare hujusmodi infinitatem? Dico, quod nec etiam nos absolute possumus demonstrare talem veritatem per rationem infinitatis, sed habita revelatione hujus, quod Deus est trinus et unus, si volumus alicui fideli hoc persuadere, nihil notius est nobis ad hoc persuadendum quam infinitas intensiva talis entis, ita quod demonstratio Trinitatis per rationem infiniti tantum valeret credenti articulis fidei, sed puro Philosopho nihil valeret, sed diceret quod omnino repugnaret tali naturae esse formaliter in tribus suppositis.
Si etiam detur secundum membrum, videlicet quod cognitio entis infiniti sit supernaturalis, adhuc non sequitur quod dicit, quod ita bene posset cognosci Deus sub ratione Deitatis, et sic esse subjectum Theologiae nostrae. Dico, quod si aliquis intellectus haberet cognitionem distinctam supernaturalem ipsius Deitatis, quod Theologia in tali intellectu haberet Deum sub ratione Deitatis pro subjecto, ut patet a Doctore respondendo ad secundam quaestionem. Sed quia de communi lege non traditur cognitio supernaturalis distincta ipsius Deitatis, et per consequens non erit ratio formalis subjecti Theologiae nostrae ; et quia perfectissimus conceptus, quem possumus habere de aliquo ente via naturali, sive etiam via supernaturali, loquendo semper de communi lege, est conceptus entis infiniti, ideo magis per hujusmodi infinitatem cognitam demonstramus veritates Theologicas quam per rationem Deitatis in se, cum illa sit nobis ignota. Concludimus enim multa de Deo per rationem infinitatis, quia si quaeratur, quare est trinus et unus ? quia infinitus ; quare est necesse esse quia infinitus; quare omnipotens ? sive loquendo de omnipotentia mediate sive immediate, de qua Doctor 7. quaest. Quodlib. quia infinitus et non quia Deus.
Si dicatur : An ens infinitum sive entias infinita, distincte cognoscatur an confuse ? non distincte, ut patet; si confuse, ergo non erit ratio demonstrandis vel si sic, sequitur quod ita bene Deus confuse cognitus erit ratio demonstrandi veritates Theologicas in Theologia nostra. Dico, quod loquendo de entitate formaliter infinita in particulari, quod non potest distincte cognosci via naturali, nec etiam via supernaturali de communi lege, quia sic cognosceretur Deilas distincte, quia sola Deitas est entitas formaliter infinita. Si vero in communi, puta quod sit aliquod ens infinitum, sic potest cognosci confuse tantum. Et cum dicitur, ergo Deus ita confuse cognitus potest esse subjectum, dico quod non sequitur, quia cognitio entis infiniti videtur terminari ad perfectiorem conceptum, (et hoc quoad nos,) quam cognitio confusa ipsius Dei, et ideo ens infinitum erit magis subjectum in Theologia nostra quam Deus sub ratione Deitatis, et sic patet responsio ad primum argumentum.
Ad secundum argumentum, cum dicit de primo nolo de Deo, aut illud ens infinitum est primo notum secundum quid nominis, aut secundum quid rei ; dico quod secundum quid nominis. Et cum infertur, quod ita Deus est ita notus nobis, vel saltem ita potest esse, dico primo, quod cum Deus non habeat definitionem nisi secundum quid nominis, non sequitur quod de communi lege ita possit esse notus nobis, sicut ens infinitum. Sed posito, quod ita possit esse notus nobis, non tamen sequitur quod sit ratio formalis subjecti Theologiae nostrae, quia per ens infinitum perfectior conceptus innotescit nobis quam per ipsum Deum sic notum secundum quid nominis. Et quia conceptus perfectior in Theologia nostra est nobis ratio evidentior demonstrandi veritates Theologicas in Theologia nostra (ut supra diffuse exposui,) ideo conceptus entis infiniti erit magis ratio formalis subjecti Theologiae nostrae, quam conceptus ipsius Dei indistincte cogniti. Et sic patet responsio ad argumenta istius Doctoris, quam responsionem bene nota.
Ad tertium, cum dicit quod illud est prius notum de quo quaeritur, quam illud quod quaeritur, cum ergo ens infinitum in Theologia nostra quaeritur de Deo, quia quaerimus an Deus sit ens infinitum ; ergo Deus de quo quaeritur, erit prius notum in Theologia nostra.
Respondeo, quod aliud est loqui de subjecto scientiae, et aliud de ratione formali illius, et sic concedo quod Deus est primo notum in Theologia nostra, et sic concedo quod est subjectum. Sed quaerendo de ratione formali ipsius subjecti, dico quod est entitas infinita ; non quaeritur ergo in Theologia nostra ens infinitum de Deo, ut aliquid demonstrabile de ipso, cum non sit demonstrabile in Theologia nostra ; sed si quaeritur, quaeritur ut ratio formalis illius, vel ut ratio perfectissima ipsius Dei; sicut etiam quaerimus, an homo sit animal rationale, non quaerimus, ut aliquid vere demonstrabile propter quid de ipso homine. Secundo dico, quod etiam in Theologia nostra non proprie quaerimus : An Deus sit ens infinitum, sed magis quaerimus : An illud ens quod nominamus Deum, quod tamen est nobis ignotum in particulari, sit infinitum; et non quaeritur infinitas, ut demonstrabilis propter quid de ipso, sed magis quaeritur, an alicui entitati quam nominamus Deum, convenit infinitas intensiva, et sic patet responsio.