Chrysostomus in ioannem.
Mulier eorum quae dicta sunt, altitudine fatigata obstupuit; unde sequitur dicit ei mulier: scio quia messias venit, qui dicitur christus. Augustinus in ioannem.
Unctus Latine, Graece christus est, Hebraice messias est. Sciebat ergo quis eam posset docere; sed iam docentem nondum agnoscebat; unde subdit cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia; quasi dicat: modo Iudaei de templo contendunt, nos de monte: cum ergo ille venerit, et montem spernet, et templum evertet, et docebit nos, ut in spiritu et veritate noverimus adorare. Chrysostomus.
Sed unde erat Samaritanis expectare christi adventum? Moysi quidem suscipientes legem, ab ipsis Moysi litteris hoc noverant: Iacob enim de christo prophetizans dixit: non deficiet princeps de Iuda, nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est.
Sed et Moyses dicit: prophetam vobis suscitabit deus de fratribus vestris. Origenes in ioannem.
Siquidem non est ignorandum, quod sicut ex Iudaeis surrexit iesus, christum se esse non solum dicens, sed ostendens; sic ex Samaritanis quidam dositheus nomine, asserebat se fore christum qui praedicabatur.
Augustinus Lib. 83 quaest..
Fortasse autem ut intelligentibus indicaret quinque corporis sensus, quinque virorum nomine significari, post quinque carnales responsiones, quae supra in littera patent, sexta responsione nominat christum. Chrysostomus.
Christus autem de reliquo mulieri revelat seipsum; unde sequitur dicit ei iesus: ego sum qui loquor tecum. Et quidem si circa principium hoc mulieri dixisset, videretur ei ex vanitate loqui; nunc autem paulatim in memoriam christi eam reducens, opportune revelavit seipsum. Et quidem Iudaeis quaerentibus: si tu es christus, dic nobis palam, non manifeste seipsum revelavit: quia non pro discendo quaerebant, sed pro iniuriando; haec vero ex simplici mente loquebatur.