Ambrosius super Lucam.
Qui misericordiam defert, misericordiam amittit, nisi mundo corde misereatur: nam si iactantiam quaerit, nullus est fructus; unde sequitur beati mundo corde. Glossa.
Convenienter autem sexto loco ponitur cordis munditia, quia sexto die homo conditus est ad imaginem dei, quae quidem obtenebrata erat in homine per culpam, sed in mundis cordibus reformatur per gratiam. Merito autem post praedicta sequitur, quia, nisi illa praecedant, mundum cor in homine non creatur. Chrysostomus in Matth.. Mundos autem hic ait vel eos qui universalem virtutem possident et nullius sibi malitiae conscii sunt, vel eos qui in temperantia consistunt, quae maxime necessaria est ad videndum deum, secundum illud Pauli: pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit deum. Quia enim multi miserentur quidem, sed impudica agunt, monstrans quod non sufficit primum, scilicet misereri, hoc de munditia opposuit. Hieronymus. Mundus autem deus a mundo corde concupiscitur: templum enim dei non potest esse pollutum; et hoc est quod dicitur quoniam ipsi deum videbunt. Chrysostomus super Matth.. Qui enim omnem iustitiam facit et cogitat, mente sua deum videt quoniam iustitia figura est dei, deus enim iustitia est. Secundum ergo quod aliquis eripuerit se a malis et fecerit bona, secundum hoc deum videt, aut parum aut amplius aut interdum aut semper, secundum possibilitatem humanam.
In saeculo autem illo mundi corde deum videbunt facie ad faciem, non in speculo et in aenigmate, sicut hic. Augustinus de serm. Dom.. Stulti autem sunt qui deum videre istis exterioribus oculis quaerunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum est: in simplicitate cordis quaerite illum; hoc enim est simplex cor quod mundum Cor. Augustinus de CIV. Dei. Si autem tantum poterunt in corpore spirituali oculi etiam ipsi spirituales quantum possunt isti quales nunc habemus, proculdubio per eos deus videri non poterit. Augustinus de Trin.. Haec autem visio merces est fidei; cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: mundans fide corda eorum.
Hoc autem probatur illa maxime sententia: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. Augustinus super Gen. Ad litt.. Nemo autem videns deum vivit vita ista qua mortaliter vivitur et istis sensibus corporis. Sed nisi ab hac vita quisque funditus moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita alienatus a carnalibus sensibus ut merito nesciat, sicut ait apostolus: utrum in corpore an extra corpus sit, non in illam subvehitur visionem. Glossa. Maiorem autem remunerationem isti habent quam primi, sicut qui in curia regis non solum prandet, sed etiam faciem regis videt.