Quod de essentia filii spiratur spiritus sanctus.
Ad hoc etiam facit quod in eisdem auctoritatibus continetur, quod de essentia filii spiratur spiritus sanctus.
Dicit enim Athanasius in sermone nicaeni Concilii: de essentia ipsius verbi adoramus spiramen spiritum coaeternaliter spiratum deum; et in eodem: deus filius ex sua essentia spiravit spiritum sanctum; et in epistola ad serapionem: haeretici a filio sunt exheredati, quia ab eius essentia essentialiter deum spiratum non recipiunt spiritum sanctum; et in eadem quasi exponens quod dicit ex sua essentia, idest ex se essentia, sic dicit: filius natus a patre in se patris naturam tenens, equidem nomen non paternitatis, sed communicabilitatis cum ordine naturae servavit, ut ex se sua essentia non filium gignitive, sed spiritum sibi per omnia aequalem deum et coaeternum spiraret; et hoc quidem multoties in eius verbis habetur.
Ex quo patet quod cum dicitur spiritus sanctus spiratus esse a filio, non potest referri ad processionem temporalem tantum, sed ad aeternam, secundum quam spiritus sanctus a filio essentiam divinam accepit.