TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De sensatis in communi quae sunt per se et proprie, et secundum se et commune, et per accidens.
His igitur praelibatis, dicendum est de objectis uniuscujusque sensus primo in communi, quia de communibus proprie est speculatio. Dicitur autem in communi sensibile tripliciter. Duo quidem dicimus per se sentiri : unum autem secundum accidens. Quando autem dicimus per se sentiri aliquod sensibile, volumus intelligere per se quando subjectum est causa praedicati, hoc est, quod per propriam naturam et essentiam causa est immutationis sensus, eo quod ipsum, est quod habet inferre passionem sensui : diximus enim quod sensus generaliter est potentia passiva, et sentire generaliter pati : diximus enim saepe in libris naturalibus praehabitis, quod non quodcumque agens infert passionem cuilibet patienti, sed oportet esse communicationem naturae inter proprium agens et proprium patiens : et tunc dicemus quod illud est essentiale sensibile, quod suam propriam essentiam, vel intentionem essentiae, deprehendet in sensus organo. Haec autem sunt duo : cum enim omnes formae sensibiles sint etiam formae situales, et quae habent quantitatem per accidens, statim impenditur quod calor in oculo non recipitur sine quantitate, et his quae sunt quantitati annexa essentialiter : et ideo sensatum per se, dividitur in duo : quorum unum quidem proprium est, quod sic convenit uni sensui quod non convenit alii, sicut coloratum in quantum coloratum in nullum agit sensum, nisi in visum : sonus autem in auditum et non in alium sensum. Aliud autem est sensatum quod ideo per se sentiri dicitur, quia sua intentio in sensu imprimitur conjuncta sensibili proprio : et hoc est proprium et proximum subjectum sensatae speciei, quod est magnitudo, in qua ut in subjecto proprio est omnis qualitas sensibilis. Et proprium quidem subjectum sensibile duo habet in se quae faciunt ipsum proprium. Unum quidem dictum, est, quod scilicet non convenit ipsum altero sensu sentiri, nisi illo cujus est proprium activum inferens ei passionem : et cum non agat in sensum nisi intentionem propriae formae, sequitur quod sensum non convenit errare circa proprium sensatum. Dicitur autem sensatum proprium duobus modis. Uno quidem modo secundum quod est in re seneata in qua est secundum esse materiale. Alio autem modo secundum quod est receptum in organo sensus : secundum enim quod est in re non semper judicatur de ipsa : quia etiam per hoc esse non habet agere in sensum, sicut nos inferius ostendemus : sed ponamus per esse quod habet in abstractione, secundum quod esse primum est in medio, et postea in sensus organo : et multae variationes possunt fieri circa osse suum quod habet in abstractione, tam in medio quam in organo : quoniam si contingat aerem qui est medium in visu esse humidum multum, forte videbitur album esse perfusum rubore vel ero certate : et si forte pupilla sit infirma, ex humore in oculum defluente alterabit esse coloris quod habet in abstractione, sicut diximus in tertio Meteororum in tractatu de iride :''
et haec non sunt error sensus in sensibili proprio : quoniam sensibile proprium revera tale esse habet in abstractione, licet non habeat tale esse in subjecto in quo est secundum esse materiale, quod habet in materia. Patet igitur sensum circa sensibilia propria non errare : sic enim est visus coloris, et auditus soni, et gustus saporis, qui humor a Graecis vocatur, eo quod in humido semper sentitur. Tactus autem plures habet differentias quae non ad unum proprie rationis genus reducuntur, tamen in unaquaque judicat de illis et non decipitur. In compositione tamen sensibilium magna frequenter est deceptio, sicut quidem est quod est coloratum ut croceum sit mel, aut cholera citrina, aut ubi est coloratum, aut quid est quod sonat, aut ubi sonat, et sic de aliis. Et hujus causa, ut infra dicemus, est quia sensus proprius non habet componere, sed aliqua superior potentia : et illius est error. Haec igitur sunt sensata propria.
Communia autem, sicut diximus, quo. rum essentiae vel esse secundum intentiones suas vere sensibus imprimuntur, et illae sunt sicut magnitudo in qua sunt sensibilia : et cum magnitudo sit terminus naturalis corporis, et terminata quantitas sit figura, oportet etiam figuram esse sensatum commune : trigonum enim vel quadratum est quod imprimitur in oculo in videndo et tactui in tangendo. Quia autem numerum cognoscimus divisione continui, et continui est essentialiter dividi, ideo oportet numerum etiam esse sensatum commune. Magnitudo autem non dividitur solum per essentiam, sed etiam per motum, eo quod motus non habet ante et post nisi per ante et post in partibus magnitudinis: et ideo oportet etiam motum esse sensa- tum commune. Et quia opposita sunt ejusdem potentiae, ideo etiam est sensatum commune : et sic igitur sunt quinque communia, motus, quies, numerus, figura, et magnitudo, nec dicuntur ista communia, eo quod quodlibet eorum aequaliter ab omni sensu percipiatur : sed quia quodlibet istorum probatur percipi pluribus sensibus, et non uno solo sensu, quoniam in veritate motus et quies et numerus omnibus sensibus percipiuntur, sed quantitas et figura, tactu et visu, ista autem sensata communia dicuntur per se sensata, secundum quod per se opponitur ad id quod est per accidens, et non sic secundum quod per se opponitur ei quod est non primo. Impossibile enim est, quod idem passivum numero, habeat activa diversa secundum genus. Constat autem quod color et magnitudo diversa sunt genere : et ideo sensatum proprium est quod agit in proprio sensu : et hujusmodi sensatum magnitudinem habet et figuram, etc. : ideo recipiuntur etiam illa non per accidens, sed propriae eorum intentiones imprimuntur in organo sensus.
Sed secundum accidens sensibile est, quod propriam essentiam in sensum non imprimit, nec primo, nec secundo, sed cum sensibili proprio, et communi accipitur, et non sine aestimatione vel cogitatione, sicut sunt intentiones de quibus in tertio gradu abstractionis diximus, sicut quod hoc album est Diaris filius, vel hoc nigrum est amicus, vel homo, vel animal : sicut videt ovis quod hoc pilosum est lupus, et hoc pilosum est canis, et unum aestimat amicum, et alterum inimicum. Secundum autem hanc doctrinam cognoscitur distinctio sensibilium , quae secundum quorumdam malam doctrinam valde est manifesta, sed errores talium transivimus brevi-
tatis causa cui studemus. In hoc enim quod tale est, quod secundum se nihil de intentione suae essentiae imprimit in sensum, secundum se sentiri nihil potest, sed sentiri per accidens : quia albo accidit quod sit ei conjunctum : et ideo organum sensus a tali sensibili nihil patitur omnino : quia natura hominis non est sensibilis per propriam essentiam, sed intelligibilis. Secundum se autem sentiuntur quae intentiones proprias imprimunt in sensum : et haec sunt ad quae ipsa organa sunt vel habent apta nata ex primis suis componentibus.