LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De propriis subjectis saporum secundum antiquos Philosophos.
Quid autem sit sapor et quae sit compositio saporum mediorum per extremos, quamvis jam in scientia de sensibus expeditum est a nobis, hic tamen de saporibus in vegetabilibus satis intendimus.
Est autem sententia Galeni et fere omnium Peripateticorum de saporibus loquentium, quod dulcis et amarus ei acutus sunt in substantia calida, stipticus et acetosus et ponticus sunt in substantia frigida. Tamen in isto dicto Antiquorum est probabilitas, et non necessitas. invenitur enim instantia : quoniam opium est amarum valde, et habet superfluam frigiditatem : error autem iste frequentius fit ex parte frigoris quam ex parte caloris. Dico autem ex parte frigoris, ut videlicet res aliqua componitur ex frigidis et calidis, sed in ipsa vincit frigidarum proportio calidarum proportionem. Cum ejus calidum sit vehementioris actionis et motus quam sit frigidum, contingit quod pauca talia quae sunt in re illa, sapore et odore vincunt multa frigida quae sunt in ea : et ideo aliquando judicatur res calida quae in pluribus componentibus suis est frigida. Sapor autem quem vocant Antiqui insipidum, in substantia aquea invenitur superfluae aqueitatis : licet insipidum dicatur dupliciter, simpliciter videlicet insipidum, et insipidum quoad nos. Simpliciter autem insipidum non videtur esse aliquod complementum, sed quoad nos id dicitur insipidum, cujus sapor non manifestatur, sicut albunien ovi insipidum aliquando vocatur propter superfluitatem suae aquositate. Hoc autem quod dicunt insipidum esse saporem, cujus proprium subjectum est superfluam aquositatem habens indigestam, non est dictum, nisi quoad hoc quod saporem vocant omne quod renuntiat gustus : sic enim privatio saporum est sapor, et illud vocatur insipidum, quod nullum habet saporem : cum tamen probatum sit quod hoc non sit sapor, sed. omnis saporis susceptibile. Haec autem omnia probata sunt in scientia de sensibilibus, tam. in libro de Anima, quam in libro de Sensu et sensato.
Salsum autem reduxerunt ad subjectum calidum terreum, cujus amaritudo vincitur et frangitur aqueitate : et ideo proprium ejus subjectum est combustum, cujus combustio praeventa est influxu humiditatis aqueae, antequam totum in amaritudinem converteretur : propter quod etiam salsus sapor juxta amarum esse dicitur, sicut subjectum salsi est juxta subjectum amari. Hujus autem signum est, quoniam si salsum soli vel igni exponatur diu, transit in amarum, sicut est videre in sale fortiter combusto quod efficitur amarum : et idem in eo facit sal si diu soli exponatur. Hic autem sapor in vegetabilibus rarissime invenitur, nisi hoc sit verum quod juxta mare Mortuum quidam fructus inveniuntur multum salsi, et alii multum amari et cinerei: hoc enim quidam Philosophi tradiderunt. Sed apud nos tales fructus nulli sunt omnino.
Acetosus autem sapor a Philosophis reducitur ad subjectum subtilis substantiae frigidum : et ideo posuerunt acetosum esse in actione quidem acutum propter suae substantiae subtilitatem., quamvis sit frigidum et constrictivum. Tale autem subjectum praecipue est illud quod subtiliavit calor, a quo postea partos calidae evaporante, frigidis solis relictis, frigidum effectum est, sicut ipsum acetum in quo iste sapor melius et verius dignoscitur. Haec igitur subjecta saporum ab Antiquis posita, propria sunt saporum subjecta, qua) non tam proprium suscipiens dicunt, quam etiam causam propriam horum in subjectis.
Pinguem autem saporem qui et unctuosus a quibusdam vocatur, posuerunt juxta dulcem, dicentes suum proprium subjectum esse calidum humidum bene digestum habens humiditatem, cujus caliditas fracta est humiditate aerea : propter quod etiam supernatans in lingua et repletionem et satietatem provocans, qui sapor frequens in fructibus invenitur, licet adeo non sit manifestus sicut in pinguedine animalium.
Omnium autem fructuum fere saporum primus est ponticus vehementis frigiditatis, sed paulatim inducta in eis humiditate aquea et aerea temperante eam, calefactio solis digerit humidum : et tunc declinant ad acetositatem et acquirunt saporem acetosum, qui est sapor sicut sapor agrestae, qui fit ad condimentum ciborum, qui. trahit parum ad stipticitatem amissa ponticitate prima quam habuit omnino crudus humor, et tandem permutantur cum agit calor digestivus usque ad perfectam digestionem humoris naturalis : et talis permutatio saporum fit in uvis, et fere omnibus fructibus dulcibus malorum et pyrorum. Aliquando autem maturitas terminatur ad acetositatem propter multum humidum quod a calido omnino vinci non potest, sicut in malis acetosis et cerasis, quae vocantur amarena : quod enim illa non dulcescunt, nulla causa est, nisi quia calor digestivus in eis vincere humidum naturale non potest : et cum assantur in igne, aut elixantur, optesis vel opsesis digestione convertuntur in dulcedinem, venientia ex. ponticitate in stipticitatem parvam, et ex illa in dulcedi- nem absque acetositate, praecipue si sint pinguia, sicut oliva, et ficus.