CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter ex ipsa multiplicitate boni opinio Platonis impugnatur ?
His autem quae a Platone dicta sunt dubitatio quaedam subapparet. Subapparere autem dicimus, quod ex ipsa ratione Platonis habet occasionem. Est autem dubitatio propterea .quod sermones Platonis non de omni bono secundam omnem boni multiplicitatem dicuntur. Similiter autem secundum doctrinam Platonis non omne bonum videtur fieri participatione unius ideae boni. Sermones enim Platonis non dicunt nisi qualiter bonum est, quod a prima idea boni secundum boni formam procedit. Bona autem videntur) dici dupliciter, scilicet secundum se, et ad aliud. Secundum seipsa autem videntur bona secundum unam illam speciem boni, qua bonum dicitur per se, et non secundum accidens bonum est. Per se autem et non secundum accidens bona sunt, quaecumque per se sive secundum seipsa et non per accidens prosecuta sunt a nobis et dilecta. Haec autem sunt, ut dicit Tullius, quae sua propria vi nos trahunt et propria dignitate naturali nos alliciunt, et non per accidens. Illa vero bona quae ideo dicuntur bona, quia bonorum quae propter se diligimus, sunt factiva sive conservativa aliqualiter, vel quia contrariorum prohibitiva, propter hoc oportet dici bona ut relata ad haec quae secundum se bona sunt : et haec secundum modum alium et alium sunt bona. Aliquando enim mala in se relata ad aliud suut bona, sicut incisio et coctura relata ad sanitatem, bona dicuntur.
Manifestum est igitur quod dupliciter utique dicitur bonum : est enim quoddam secundum seipsum, scilicet quod propter se diligimus : aliud autem propter quod alterum bonum est, quo illud quod diligimus obtinemus : sicut utraque sunt quae induximus, scilicet factiva, conservativa, et contrariorum prohibitiva. Ista enim non diligimus nisi propter haec quae per se diligimus. Si enim ista non facerent vel conservarent illa, ista non diligeremus. Et sic patet quod illa quae propter aliud diligimus, rationem bonitatis accipiunt ab his quae per se diligimus, et non a primas ideae informatione vel participatione. Si ergo dividentes distinguamus ea quae sunt bona secundum se sive per se, ab his bonis quae propter aliud bona sunt, et ideo utilia dicuntur, et intueamur quod secundum se vel per se bona dicantur secundum unam ideam sive formam : tunc clare videbimus inconvenientia quae sequuntur contra Platonem. Secundum seipsa enim sive per seipsa bona, sunt talia bona qualia aliquis ponit quod et solitaria, scilicet sine omni adjuncto, ut puta est scire sive providere secundum prudentiam, et sicut videre quia dulce est lumen oculis et suave videre solem : et similiter voluptates quaedam, sicut est voluptas et delectatio quae non habent contrarium, sicut delectari in hoc quod est scire quod diameter asimeter est costae : et honores quidam. Haec enim sunt partes honestatis, de quibus dicit Tullius quod per se diliguntur : haec enim quamvis aliqui propter aliud aliquando prosequuntur, tamen ponuntur esse de numero bonorum quae secundum se bona sunt. Diximus enim in praecedentibus quod propter se opponitur ad accidens, et propter aliud ad id quod per se diligitur, et non per accidens nihil prohibet ad aliud referri quod per ipsum
intenditur obtineri. Cum igitur sic multiplex dicatur bonum, in eo etiam quod per se bonum est, quaeramus a Platonicis, unde venit ista multiplicitas bonorum ? aut enim dicunt multa praeter ideam, aut nihil praeter ideam esse bonum. Si enim multa praeter ideam dicant secundum se esse bona ideae : quia praeter ideam rationem boni ab idea non accipientia erunt bona : et sic vana est idea quae ponebatur causa quare omne esset bonum. Si autem dicatur quod haec quae secundum se bona sunt, sunt de numero eorum quae ideae secundum se ipsa bona sunt, oportebit boni rationem apparere in omnibus illis, sicut una ratio albedinis in nive et cerusa in eo quod alba sunt. Sed hoc falsum est. Honoris enim et prudentiae et voluptatis aliae et differentes rationes sunt distinctae in eo quod bona sunt. Non est igitur bonum commune in quantum praedicatum in istis, quod secundum ideam unam participatam ab omnibus bonum dicatur. Quorum enim hoc modo est una idea, horum est una forma praedicata, et una ratio diffinitiva in omnibus.