LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In hoc per stringuntur quae dicta sunt summatim.
Capitulariter igitur restringendo quae dicta sunt, dicimus quod omnis anima nobilis habet tres operationes. Nam de numero operationum ejus est operatio animalis ab anima, et non ab animali dicta : et haec est sibi propria. Et operatio secunda est operatio intellectiva : et haec non est sibi propria, sed. secundum analogiam communis est animae et intelligentiis. Et ex operationibus ejus est operatio divina, quae sibi secundum analogiam et primae causae communis est. Operatio autem divina est in anima ex hoc quod ipsa praeparat naturam corporis influendo sibi formas ad susceptionem vitae et motus. Operatio autem intellectualis sive intelligibilis sive intellectiva est in anima ex hoc quod ipsa scit res intellectuali scientia per virtutem intelligentiae influxam sibi per hoc quod intellectualis est. Operatio autem animalis est in ea per hoc quod ipsa motor est corporis primi et nobilis, et per illud movet omnia corpora naturalia, et hoc modo per motum primum est causa motus omnium corporum naturalium : per hoc enim quod per motum caelestem influit eis formam naturalem, efficitur ipsa forma principium et motus et quietis in quibus est per se et non per accidens : et hoc modo anima nobilis est causa operationis naturae in omnibus corporibus secundum naturam operantibus : salvatur enim virtus animae in omnibus naturis corporum naturalium secundum analogiam, sicut virtus intelligentiae et virtus primae causae salvatur in anima, sicut paulo ante probatum est.
Quamvis haec virtus magis ac magis deficiat secundum quod magis et magis distat a sui principio, et sicut ex praehabitis patet, has tres operationes non efficit anima ex se secundum id quod est, nec ex distantia qua distat a primo, sed secundum quod est exemplum virtutis superiorum, cujus virtus a superiori causa sibi influxa est et salvatur in ipsa. Et hujus quidem explanatio est, quod prima causa creavit esse animae, non quidem simplici esse, sed mediante intelligentia, quod est esse formatum ad lumen et virtutem intelligentiae : nec tamen mediante illo, sed esse illud produxit ulterius secundum alachir, ut scilicet sit proportionatum secundum influentiam motus et vitae caelesti circulo per modum qui dictus est: et propter hoc quia processu sui prima causa creavit esse animae, habet anima potentiam et virtutem efficiendi operationem divinam. Postquam autem prima causa creavit esse animae per processum virtutis divinae, ipso ordine naturae ad intellectuali-
tatem formans eam, posuit eam sicut stramentum intelligentiae, quod per influxum luminis intelligentiae efficiat et operetur operationes intelligentiae : et haec est causa, quod anima est intellectiva, operationes faciens intellectuales, licet inferiori modo faciat eas quam intelligentia : omne enim quod virtutem operandi a superiori suscipit, inferioris operationis est, quam suum superius a quo suscepit operandi virtutem. Anima ergo impressionem ab intelligentia suscipiens, factiva est operationis inferioris quam sit impressio sua activa, quae imprimit in ipsum sicut in id quod sub ipsa est : propter quod intelligentia sine motu imprimit in animam : non imprimit anima in res quae sunt sub ipsa, quae sunt corpora naturalia, nisi per motum vitae et loci mutationis : et hoc quidem ex defectu animae non est secundum quod ad causas superiores comparatur, sed propter hoc quia id quod sub ipsa est, cujus ipsa est motor, non recipit operationem animae ad formam vitae et ad formam naturae deducentem et terminantem, nisi ipsa anima moveat corpus motu vitae et locali. Et propter hanc causam fit, quod anima secundum esse animae movetcorpora, actum vitae et formam naturae participantia : de proprietate enim naturali et essentiali omnis animae est ut vivificet corpora, per hoc quod influit super ea virtutem suam: forma enim naturae causatur a forma vitae deficiens ab ea, sicut forma animae deficit a forma intelligentiae: et hoc modo directe per rectitudinem motus naturalis anima producit corpora naturalia per se vel per naturam ad operationem, ut directe unumquodque naturalium finem contingit naturalem, qui est forma et finis substantialis.
Ex omnibus ergo dictis manifestum est, quod anima nobilis tres habet operationes, propter hoc quod tres habet virtutes, scilicet divinam, intellectivam, et animalem, quae virtus est propria essentiae animae ex virtute constitutivae diffe- rentiae sibi appropriata, secundum quod jam multipliciter ostensum est.