CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Haec littera continet aliquot dicta. Primum, veritates contingentes sunt ordinatae, sicut et necessariae, de quo Doct. 3. dist. 1. quaest. 4. art. 2. Volitio enim medii supponit volitiouem finis. Secundum, subjectum Theologiae contingentiam, id est de quo immediate dicitur praedicatum primae veritatis contingentis, quos est immediata, ut voluntas vult. Tertium, hujusmodi est id quod est intuibile conjungi cum tali praedicato, quia veritas contingens non cognoscitur per species, sed per intuitionem extremorum, de quo 1. dist. 3. quaest 4. ubi de sinceris veritatibus. Quartum, idem est subjectum Theologiae necessariorum et contingentium in Deo et beatis, quia Deus per intuitionem potest cognosci, uniri immediate praedicato primae contingentis, cujusmodi est, voluntas vult. Quintum, eadem ratione idem est objectum Theologiae nostrae necessariorum et contingentium.
Nunc autem (a) videndum est de veritatibus contingentibus Theologicis, quid sit primum subjectum Theologiae. Et quoad istas dico, quod nullum subjectum virtualiter continet veritates nisi necessarias de ipso, quia ad contingentes de ipso aequaliter se habet ex se et ad oppositas. Tamen contingentium est ordo, quia aliqua est prima vera contingens, et ita subjectum primum multarum veritatum contingentium, potest poni illud, dequo primo, id est immediate, dicitur praedicatum primae contingentis, quae est quasi primum principium in ordine contingentium, vel praedicata plurium primarum contingentium, si plures sunt primae. Dicitur autem (b) primum subjectum primae veritatis contingentis, quod visum ut tale, natum est primo videri conjungi cum praedicato illo, quia primum notum in contingentibus, non est nisi per intuitionem extremorum: ergo primum intuibile, cui insit primum praedicatum primae veritatis contingentis, est primum subjectum omnium veritatum contingentium ordinatarum.
Ex his (c) ad propositum dico, quod essentia divina est primum subjectum Theologiae contingentis, et hoc modo sumpta, quo praedictum est ipsam esse subjectum primum Theologiae necessariae; et hoc tam hujus Theologiae contingentis in se, quam ut est in intellectu divino, et beatorum. Totius igitur (d) Theologiae in se, et Dei et beatorum, primum subjectum est essentia divina ut haec, cujus visio a beatis, est sicut in Metaphysica cognitio entis. Et ideo beata visio non est Theologia, sed est quasi perfecta incomplexa apprehensio subjecti, praecedens naturaliter scientiam Theologiae. Subjectum vero (e) Theologiae nostrae contingentis videtur idem subjectum primum, quod et necessariae, et hoc modo supra exposito, quia non ut continens virtualiter in se habitum, etiamsi intuitive videretur, sed ut cognoscibile a nobis proximum illi cui intuitive noto, natum esset praedicatum primae contingentis evidenter inesse.
Contra (f) videtur quod Verbum sit subjectum adaequatum Theologiae contingentium, tam illius contingentis in se quam ut est in intellectu divino, quia est primum subjectum omnium articulorum reparationis nostrae.
Respondeo (g), aliquod contingens potest primo dici de Verbo, et aliquod de Spiritu sancto, et aliquod de Deo trino, ut creare; erunt igitur personae quasi partes subjecti, sicut etiam aliqua necessaria sunt primo vera de diversis personis.
(a) Nunc autem videndum est. Hic Doctor tractat de subjecto Theologiae respectu veritatum contingentium, et littera satis clara est. Et primo dicit, quod veritates contingentes non continentur virtualiter in aliquo subjecto, quia conlinentia virtualis subjecti, de qua in proposito loquimur, habet necessariam habitudinem ad virtualiter contenlum. Nam subjectum virtualiter continens demonstrabile de ipso in duplici habitudine se habet ad illud, videlicet in habitudine receptivi et in habitudine efficientis de necessitate, ut patebit a Doctore infra. Sed praedicatum, quod potest contingenter inesse subjecto, non de necessitate producitur ad aliud subjectum. Secundo dicit, quod inter propositiones contingentes est ordo, ita quod una erit prima, loquendo semper de contingentibus, ad eamdem materiam pertinentibus, ut haec erit prima contingens : Deus vult Franciscum salvum fore, ex qua sequuntur multae aliae contingentes, videlicet, ergo vult ipsum esse in gratias et similiter, ergo vult ipsum mereri. Similiter in alia materia, haec erit prima contingens: Verbum est incarnatum ; ergo natum, verberatum, passum et hujusmodi.
(b) Tertio dicit ibi: Dicitur autem primum subjectum primae veritatis contingentis. Exemplum: Si quis inluitive videret Deum in ordine ad haec praedicata, puta velle praedestinare Franciscum, velle dare gratiam, velle mereri, velle ipsum actu glorificare, statim est sibi notum quod velle ipsum praedestinare, esset immediatius ipsi Deo quam praedicata sequentia, quia alia praedicata praesupponunt hoc praedicatum, et ideo in ista materia, haec esset prima contingens : Deus vult Franciscum praedestinare. Nam ordinate volens, prius vul finem alicui quam velit media ad finem, et sic prius vult homini beatitudinem quam media ad consecutionem ipsius, ut patet ex Doctore in isto primo dist. 41. et in 2. d.7. quaest. 3. et 2. dist.20. quaest. 2. et alibi. Et nota quod dicit Doctor inluitive, quia propositio contingens semper est respectu praedicati contingenter existentis. Nam quaecumque abstrahunt ab existentia, non sunt proprie contingentia, et ideo si intellectus meus nunc abstractive cognosceret parietem et albedinem, nesciret tamen an paries sit albus, nisi actu videret unionem albedinis ad subjectum, quod non potest esse sine intuitiva cognitione.
(c) Quarto dicit ibi: Ex his ad propositum, scilicet, quod divina essentia est primum subjectum Theologiae contingentium, quia omnes conclusiones contingentes demonstrabiles resolvuntur in aliquas propositiones contingentes primas, et praedicata earum primo insunt Deitati. Quomodo autem demonstrentur patet, quia sicut a fine sumuntur principia practica et conclusiones, et multa alia quae sequuntur, ut patebit in quaest, de praxi, sic per hoc quod videmus Deum velle finem ultimum, puta Joanni, statim concludimus ipsum velle tale et tale medium ad illum finem acquirendum: non quod necessario concludamus hoc, quia tunc si Deus vellet mihi beatitudinem, sequeretur quod necessario vellet mihi dare gratiam, et necessario vellet me mereri, quod est falsum, patet, quia posset absolute me beatificare sine gratia et sine merito, ut patet a Doctore in 1. dist. 17. et in 2. dist. 5. quaest. 2. Posito ergo quod voluntas divina velit dare beatitudinem, mediante gratia et merito, concludimus ex fine illo necessitatem gratiae et meriti, necessitatem dico consequentiae, non consequentis. Et cum dicit parum infra, quod eo modo est subjectum Theologiae contingentium, quo est subjectum necessariorum, hoc non debet intelligi quantum ad continentiam virtualem, quia tantum respectu necessariorum est sic subjectum et non contingentium: sed quantum ad hoc est simile, quod sicut de Deo, per rationem Deitatis demonstrantur veritates necessariae, ita de Deo per rationem Deitatis demonstrantur veritates contingentes. Et addit parum infra, quod hoc est verum de Theologia contingentium in intellectu Dei et Beatorum, qui vident ipsam Deitatem Intuitive, et per consequens per rationem Deitatis demonstrant omnes veritates, tam contingentes quam necessarias.
(d) Totius igitur Theologiae, etc. Hic dicit Doctor quod visio essentiae divinae estsicut cognitio Metaphysica entis, id est sicut cognitio entis in Metaphysica terminatur ad ens tanquam ad terminum incomplexum, sic visio Deitatis terminatur ad Deitatem ut ad terminum incomplexum. Et addit, quod beata visio non est Theologia, quia scientia Theologica tantum respicit complexa, licet talis visio sit supernaturalis et pertineat ad cognitionem Theologicam incomplexorum in Theologia, non tamen dicitur scientia Theologica, quae ut sic est respectu incomplexorum.
(e) Subjectum vero Theologiae nostrae. Dicit Doctor quod sicut Deus sub ratione entis finiti est subjectum Theologiae nostrae respectu necessariorum, quia ut tantum primo notum et non ut virtualiter continens, sicut diffuse supra exposuimus, sic sub ratione entis infiniti est subjectum Theologiae contingentium Nam veritates contingentes in Theologia magis persuaderi possunt nobis per rationem entis infiniti, quam per rationem Deitatis abstractive et confuse cognitae, sicut supra exposuimus de veritatibus necessariis.
(f) Contra. Hic arguit Doctor, probando quod Deus sub ratione Deitatis non sit subjectum Theologiae contingentium, imo magis Verbum, quia illud ponitur subjectum contingentium, de quo primo verificantur veritates contingentes: sed de Verbo omnes articuli reparationis nostrae immediate verificantur, patet de omnibus articulis pertinentibus ad redemptionem: ergo. Et quod dicit de veritatibus tam in se quam in intellectu divino, exemplum, veritas hujus : Verbum est mortuum, hoc cognitum ab intellectu divino dicitur veritas in intellectu divino, quia intellectus divinus ab aeterno cognovit hoc contingens, scilicet quod Verbum est mortuum: veritas vero hujus in se est, quando realiter verificatur de Verbo, puta quando mors infuit in Cruce.
(g) Respondeo, aliquod contingens potest dici primo de Verbo, et aliquod de Spiritu sancto, et aliquod de Deo trino. Exemplum primi : Verbum est incarnatum. Exemplum secundi : Spiritus sanctus apparuit in specie columbae et missus fuit Apostolis in linguis igneis. Exemplum tertii : Deus creavit mundum, Deus praedestinat, Deus glorificat; patet etiam de Patre, quia vox Patris audita, etc. Et sic tres personae possunt dici quasi partes subjecti: et dicit quasi, quia ibi non est proprie pars, cum tale dicat imperfectionem, sed Deus ponitur subjectum, quia communis tribus personis. Adverte tamen cum dicit hic quasi pars, non contradicit sibi in hoc quod dicit infra d. 5. quaest. 2. quod in Deo non est pars, nec quasi pars, cum dicant imperfectionem, quia ibi loquitur de parte componente sive quasi componente, et sic persona non est composita, nec quasi composita; hic autem tantum loquitur de parte subjectiva. Si dicatur, quod etiam illa dicit imperfectionem, dico quod si esset pars vel quasi pars naturae divisibilis, vet quasi divisibilis, esset ibi imperfectio ; sed ponitur ibi quasi pars naturae tantum communicabilis, et nullo modo nec vere, nec quasi divisibilis.