IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad secundam quaestionem respondet consequenter, nullam virtutem physicam ponendam in Sacramento, propter rationes allatas. Sumendo tamen virtutem pro ultimo potentiae signi practici, admittenda est in Sacramentis, quia tantum est significare efficaciter, id est, praevie et certo. Solvit argumenta pro D. Thom. adducta num. 2. et principalia q. 5.
Ad quaestionem (m) secundam, patet per idem quod nec manifeste possibile, nec necessarium est ponere illam virtutem, quae sit forma realis in Sacramento. Ut quid enim toties generaretur et corrumper tur? Nec per illam, si poneretur, aliquid causaretur in anima, nec causaretur ipsa regulariter, nisi ex pactione divina cum Ecclesia, et sic sine tot superfluis in aqua et anima intermediis, potest salvari quod pactio divina sit immediata, respectu effectus conferendi et recipiendi Sacramenta.
Si tamen fiat altercatio propter auctoritates de isto vocabulo virtus, potest dici, quod virtus uno modo, est ultimum de potentia, primo Coeli et mundi. Ultimum autem potentiae signi practici est quod significet efficaciter, hoc est, praevie et certitudinaliter: nam non posset signo, inquantum practicum est, competere major potentia. Tamen talis virtus potest concedi esse in Sacramento ; sed ista non est aliqua forma absoluta, sed tantum relatio conformitatis signi ad signatum. Et sive ista pertineat ad essentiam Sacramenti, (et tunc oporteret, quod Sacramentum non tantum includat rationem signi, cum suis differentiis, sed etiam aliquam rationem conformitatis ad signatum, quae dicitur veritas in signo ; et patet quod istarum relationum una accidit alteri, et quasi posterior fundatur in alia priori: conformitas enim in signo fundatur, et posset esse signum sine ea) sive ista non pertineat ad rationem Sacramenti, sed sit accidens concomitans, ut in pluribus, saltem ista ratio est illud ultimum de potentia signi practici, et sic virtus.
Ad primum (n) autem dico, quod aqua abluit cor, id est, animam, non quidem causando dispositionem mediam inter ipsam et gratiam abluentem, sed abluit tanquam dispositio proxima et immediata ad gratiam, eo modo quo dicitur quod meritum inducit beatitudinem, vel quod sectio, sive alia hujusmodi praeparatio inducit sanitatem. Si enim causaret dispositionem ad gratiam, et sic diceretur abluere, adhuc oportet illam dispositionem immediatius abluere, sicut argutum est supra, de ordine causarum respectu tertii.
Ad secundum dico, quod Magister in definitione Sacramenti, per hoc quod addit, et causa existit, nihil aliud intelligit, nisi quod est signum efficax, per quod intendit quod sit practicum certum et verum, et praevium naturaliter ad suum signatum.
Per idem dico ad illud de distinctione Sacramentorum novae legis et veteris: non enim distinguuntur per illud, quod neutri illorum potest convenire, scilicet active agere ad aliquid spirituale in anima ; sed ista novae legis gratiam causant, tanquam signum efficax, illa autem veteris legis non, loquendo de Sacramentis, id est, de caeremoniis illius legis. De hoc patebit in sequenti quaestione.
Ad aliud dico, quod si motio serrae esset dispositio proxima ad inductionem alicujus formae, et non ex natura alicujus motionis, sed ex dispositione alicujus agentis simul cooperantis, posset rationabiliter peti ab illo agente, quod illa motio perficeret id quod continet, hoc est dictu, quod sicut continet illud tanquam dispositio praevia, sic perficiat illud, hoc est, ad ipsam immediate sequatur illud. Hoc modo est in proposito.
Ad illa quae adducuntur in prima opinione, patet ex istis : Sacramentum enim non est tantum causa per accidens, sicut nec ipse poneret ornatum vel characterem esse causam per accidens respectu gratiae, imo sicut poneret illud causatum a Sacramento esse per se dispositionem ad gratiam, ita dico, quod Sacramentum, vel ejus susceptio, est dispositio proxima ad gratiam. Et per hoc patet, quomodo ponitur in definitione ejus, et quomodo pertinet ad artem tractantium de Sacramentis. Si enim aliquis consideraret incisionem, vel aliquid hujusmodi, inquantum ordinatur ad sanitatem humanam, definiret, ipsam et differentiam assignaret per ipsum ordinem, licet ipse ordo accideret naturae rei in se. Hoc modo Sancti et Doctores, non curantes de Baptismali ablutione, quantum ad naturam in se, non magis quam de natura balneationis cujuscumque per se, considerant illud inquantum ex institutione divina habet ordinem ad gratiam, et ideo sic definiunt, et differentias assignant.
Ad primum argumentum secundae quaestionis, patet quod virtus 1 illa est efficacia signi respectu signati, quae efficacia non est forma realis, maxime absoluta, sed est veritas signi virtualiter praecedentis signatum.
Ad secundum, si sanitas non posset nisi ab agente voluntario induci, et ab ipso institueretur aliquod signum, quod esset efficax, seu dispositio necessitans ipsum ad inducendum sanitatem, illud signum esset medicina virtuosa, non tamen per aliquam formam absolutam, quae esset principium sanandi, sed tantum per ordinem efficacem ad sanitatem.
Ad tertium potest dici, quod quoties Sacramentum est novum, toties fundamentum est novum, et tunc non est ibi nova relatio sine mutatione fundamenti; sed illa mutatio non est ad aliquod absolutum in fundamento, sed ad esse fundamenti.
Vel aliter dici potest, quod relatio rationis potest esse nova in aliquo, absque omni novitate absoluti in ipso, sufficit enim nova comparatio absoluti ad alterum per actum intellectus: hoc modo potest Deus dici Dominus de novo, sine novo absoluto in ipso. Vel magis ad propositum potest nummus dici pretium de novo; esse enim pretium non dicit nisi relationem rationis, sicut nec esse commutatum pro alio ; esse enim commutatum non magis dicit relationem realem, quam esse datum ; datum autem (ut manifestum est, cum dicat habitudinem objecti ad voluntatem) non dicit nisi rationis relationem in ipso dato, sicut nec intellectum esse in objecto intellecto.