IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(o) Ad primum argumentum. Doctor dat duas responsiones. Prima est, quod unio naturae ad Verbum est major, quantum ad actum primum, quia per hanc communicatur esse personae assumentis naturae assumptae, id est, quod per hanc unionem natura habet esse suppositale sive personale divinum. Et addit, quod etiam haec unio de facto includit aliam unionem, quae est ad actum secundum, et operari, quia includit summam gratiam, ad quam sequitur summa fruitio; sed de possibili, si separaretur illa esset major, quantum ad operationem, sive quantum ad actum secundum, scilicet illa, quae esset per habitum gloriae, diceretur major quantum ad actum secundum, quia per illum actum uniretur Deitati, attingendo illam in ratione objecti fruibilis, sed non esset major quantum ad actum primum, quia per talem unionem non communicatur naturae fruenti aliquod esse divinum, sicut communicatur per istam unionem naturae ad Verbum. Secunda responsio est, et forte magis ad propositum, quod neutra est major alia, quia sunt alterius rationis, patet, quia una terminatur ad suppositum divinum in ratione suppositi ; alia vero terminatur ad essentiam divinam sub ratione, qua haec essentia, et quia termini isti sunt alterius rationis, sequitur quod istae uniones erunt alterius rationis.
(p) Ad Augustinum, dicit Doctor quod summa gtatia hic non accipitur pro habitu creato, sed pro summa gratuita condescensione voluntatis divinae, quae fuit principium assumptionis: non enim ex vi istius unionis habetur summa gratia, quia ex vi unionis talis, tantum habetur naturam personari in Verbo in unitate suppositi, et sic in illo priori non repugnet posse esse sine quacumque gratia habituali, licet de facto summa gratia habitualis concomitetur hanc unionem, et hoc de congruo, et sic debet exponi Augustinus.
(q) Cum arguitur contra illud membrum, etc. Deinde Doctor arguit contra alium articulum, quem tenet, scilicet quod natura non intellectualis possit assumi a Verbo, et arguit sic, quod non, quia si sic, sequerentur multa inconvenientia, puta si assumeretur natura lapidis. Primum esset, quia tunc natura non personabilis esset personata ; natura enim personabilis est natura intellectualis, cum persona sit incommunicabilis existentia in natura intellectuali. Secundum, quia tunc diceretur Deus lapis, cum esset ibi communicatio idiomatum, imo videretur esse perfectior communicatio idiomatum tunc quam modo, cum quaelibet pars lapidis sit lapis, et quidquid est Dei, est Deus, non ita est de homine.
Respondet Doctor ad primum inconveniens, quod licet lapis assumeretur a Verbo, quod est persona, non tamen diceretur personari, sed tantum suppositari, ut supra patuit.
Ad secundum inconveniens, primo recitat responsionem aliquorum, qui negant consequentiam ; concedunt enim quod lapis possit assumi, sed postea negant, quod Verbum sit lapis. Secundo, respondendo ad rationem, infringit responsionem prius datam ab illis. Dicit ergo Doctor quod suppositum recipit praedicationem in concreto illius naturae, in qua subsistit, et sic nullum apparet inconveniens, si Verbum subsisteret in natura lapidis, Verbum esse lapidem, sicut dicimus nunc, quod Verbum est homo. Sed quomodo natura humana dicatur praedicari denominative de Verbo, patebit infra dist. 7. quaest. 1.
(r) Ad argumenta pro opinione. Ultimo loco Doctor solvit argumenta facta pro opinione Henrici. Et primo arguitur sic : per istam unionem intellectus animae Christi necessario immutatur ad visionem Verbi ; ergo voluntas necessario fruitur eo. Patet antecedens, quia per hanc unionem habetur Verbum perfecte praesens illi intellectui, ergo necessario immutatur ab illo.
Respondet Doctor primo, quod Verbum tantum contingenter immutat intellectum creatum, et per consequens voluntas necessario non fruitur. Secundo posito quod necessario immutetur, adhuc non sequitur quod voluntas necessario fruatur, ut patuit in 1. dist. 1. quaest. 4.
(s) Ad aliud. Secundo principaliter arguitur, et ratio stat in hoc, quod si beatitudo esset in potentia, necessario redundaret in essentiam animae ; ergo a fortiori, si beatitudo immediate ponitur in essentia animae, necessario redundabit in potentias, quia essentialior est ordo, ut illud quod est in essentia redundet in potentias, quam e converso, quia potentiae fundantur in essentia animae, non e converso, sed per istam unionem anima beatificatur quantum potest ergo talis beatitudo necessario redundat in voluntatem, et sic voluntas necessario fruitur.
Respondet Doctor, et responsio stat in hoc, quod beatitudo formaliter est in attingendo objectum infinitum, quod tantum attingitur per operationem, et sic beatitudo formaliter consistit in operatione, ut patebit in 4. dist. 49. Sed operatio immediate perficit potentiam, et non essentiam animae ; nec est enim intelligendum, quod illud bonum infinitum perficiat essentiam animae quantum ad actum primum,neque hoc simpliciter repugnet, ideo ergo beatitudo potentiae redundat in essentiam, quia quando est in potentia, est in essentia, mediate tamen. Nec formaliter est ibi redundantia, quasi realiter sit ibi alia beatitudo, ab illa quae est in potentiis, sed simpliciter eadem beatitudo, puta eadem visio vel fruitio, quae est in potentia. Est etiam in essentia animae, licet sit in potentia immediata, et mediante ipsa sitin essentia animae. Et cum dicit quod beatitudo est in essentia, oppositum hujus probatum est in 2. dist. 26. et in 4. dist. 49.
(t) Et cum probas, quia ipsa est supremum in anima, quia ex quo essentia animae est fundamentum, potentia est supremum in anima, dicit Doctor quod tenendo essentiam animae esse idem ipsis potentiis, ut ipse tenet in 1. dist. 16. quod tunc in re non est ordo excedentiae, cum sint penitus eaedem res. Sequitur: Si autem est aliquo modo fundamentum potentiarum.
Dicit Doctor quod licet ipsa essentia animae dicatur supremum ratione actus primi, puta, quia ipsa dat simpliciter primum actum corpori, tamen ipsa essentia animae, ut essentia, non est nata habere actum secundum supremum, scilicet perfectam fruitionem, quia essentia animae, ut prior potentiis, nec videre, nec frui potest ; est ergo beatitudo formaliter in potentia, et non in essentia, quae beatitudo consistit in perfectissimo actu secundo, scilicet in fruitione.
(u) Et si arguas quod illabitur essentiae, etc. Respondet Doctor quod si Verbum illabitur naturae humanae quantum ad actum primum, quia Verbum dat esse personale ipsi naturae, et per consequens quidquid est in natura humana, aliquo modo dependet ad esse personale Verbi. Sed ex hoc non sequitur, quod Verbum illabatur ad dandum operationem supernaturalem illi potentiae mediante essentia.
Per hoc patet ad argumentum adductum pro opinione quantum ad secundum articulum, quod sicut vere illapsus specialis, qualis est in ista unione, est ad esse, quo scilicet naturae creatae communicatur esse Verbi, ita necessario est illapsus specialis ad operari, quo scilicet Verbum possit operari operationes illas naturaliter repugnantes tali naturae, sicut sunt operationes beatificae, ut intelligere et velle, sicut in illapsu generali Deus illabitur cuilibet creaturae ad esse, et operationem sibi convenientem, non tamen ad aliquam operationem sibi disconvenientem sive excedentem naturam.