REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Declarat hanc : Deus est homo, non esse prae. dicationem essentialem, neque accidentalem. Putat tamen reduci ad praedicationem accidentis, quia non est Generis, Differentiae, Speciei, vel Proprii, Ita D. Bonaventura dist. 4 quaest. 2. et hic quaest, i. art. 2. Marsil. 3. q. 5. ad quintum. Gabriel hic quaest. I. dub. I. et omnes Scotistae, qui tenent hanc non esse propositionem per se.
Quarto declarandum est quomodo accipitur praedicatum comparatum ad suppositum, si praedicetur ut Genus vel Species, vel aliquid aliorum Universalium, et sicut aliquod praedicatorum de quatuor praedicatis, videtur quod est praedicatum, ut species ; tum quia univoce praedicatur de Verbo et de Petro ; tum quia praedicatur de eis in quid, et species est, quae praedicatur de pluribus differentibus numero, in eo quod quid.
Dico tamen quod aliud est praedicare quid, et praedicari in quid ; sola enim substantia praedicat quid, sed quodlibet praedicatur in quid, quando est quid suppositi de quo praedicatur, non tamen praedicat quid, et sic in omni genere est quid, 2. Metaphys. Sic dico in proposito, quod praedicatum potest esse in se species, et non praedicari ut species suppositi, ut cum dicitur, album est homo. Species igitur praedicatur per se et in quid de individuo, cujus est species ; non sic homo de Verbo ; tum quia non includitur praedicatum in subjecto ; tum quia ista non est per se, Logice loquendo.
Ista igitur praedicatio non est essentialis, propter duas causas praedictas, neque accidentalis, quia neutrum extremum est accidens, sed est praedicatio media ; et dicitur unio substantialis, non secundum phantasiam, sed vera secundum Damascenum, cap. 39. Est igitur ista habitudo praedicati ad hoc subjectum, alia ab essentiali et accidentali, de qua loquitur Logicus, et potest reduci ad praedicationem accidentis de subjecto, non autem ad praedicationem essentialem propter causas dictas.
Dices, intentio accidentis de quo loquitur Logicus, non applicatur nisi ad rem.
Dico, quod longe aliud est loqui de accidente apud Logicum et apud Metaphysicum, quia accidens apud Logicum est intentio secunda, sed accidens apud Metaphysicum est res primae intentionis. Et licet communiter intentio secunda non fundetur nisi in re primae intentionis, tamen non repugnat intentioni secundae, posse fundari in alio quam in accidente Metaphysico.
Quinto declarandum est de praedicatione. Videtur quod ista praedicatio sit per accidens : Deus est homo, vel Verbum est homo, quia talis videtur esse habitudo extremorum ad invicem, qualis est in praedicatione per accidens, cum propositio non sit necessaria.
Contrarium videtur quia praedicatio per accidens, 5. Metaphysic. vel est accidentis de subjecto, vel e contra, vel accidentis de accidente ; ista praedicatio nulla harum est.
Dico, quod sicut apud Metaphysicum et apud Logicum aliter accipitur accidens, sic ens per accidens apud Metaphysicum dicitur, quan do ex duobus non fit per se unum. Sed Logicus dicit aliquid per accidens, quando in subjecto non est ratio praedicati, et per se, quando in subjecto est ratio praedicati ; unde apud Metaphysicum rationale et animal, ex quo faciunt unum per se, non dicuntur per accidens unum, quia non faciunt unum per accidens apud Metaphysicum ; tamen apud Logicum dicitur ista per accidens, rationale est animal, ac si nullum unum per se faceret, quia unum non includit per se Talionem alterius. Logice igitur loquendo, ista est per accidens : Verbum est homo, quia comparando ad intrinseca, non est in subjecto ratio praedicati.