Postquam determinavit dionysius de divina virtute, hic excludit quamdam obiectionem, et circa hoc, tria facit: primo, ponit obiectionem; secundo, solvit; ibi: apponens...; tertio, exclusa dubitatione, asserit veritatem; ibi: nos autem...p primo ergo ponit dubitationem quam elymas magus, de quo in actibus legitur 13, obiecit contra Paulum dicentem II timoth. Quod deus negare seipsum non potest, quod eius omnipotentiae videtur contrarium.
Deinde, cum dicit: apponens...
Solvit propositam dubitationem; et circa hoc, tria facit: primo, praemittit suam excusationem de hoc quod intendit ad tam debilis obiectionis solutionem; secundo, solutionem ponit; ibi: etenim...; tertio, redarguit obiectionis praesumptionem; ibi: quod sapiens...p dicit ergo primo quod super praemissam dubitationem addit quod multum timet ne ipse debeat derideri de stultitia, sicut aliquis qui conaretur destruere domunculas a pueris dissolutis factas, quae nec fundamentum firmum habent, eo quod super arenam aedificatae sunt et in seipsis infirmae sunt, eo quod absque caemento conglutinatae sunt; et ita posset videri quod, cum ipse intendit loqui contra deliberationem de rebus divinis quam de proposito verbo habuit praedictus elymas, quasi quaedam iacula immittat contra aliquam positionem impossibilem.
Positio enim eius est manifeste impossibilis, in seipsa infirmata; quia veritate non confirmatur et innititur frivolae rationi, sicut debili fundamento.
Deinde, cum dicit: etenim...
Solvit propositam quaestionem; et dicit quod, cum deus sit ipsa veritas, deum negare seipsum, nihil aliud est quam deum decidere a veritate. Cum autem verum idem sit quod ens, sequitur quod excidere a veritate, idem sit quod excidere ab esse. Quod ergo dicit deum non posse negare seipsum, idem est ac si diceretur: deum non posse deficere ab essendo. Hoc autem quod est non deficere ab essendo, idem est ac si diceretur quod deus non est non ens; quo quidem magis significatur ipsum esse; sicut et si dicatur quod deus non potest non posse, non ostendit quod sit impotens, sed quod sit maxime potens; et similiter, si dicatur quod non cognoscit se nescire ita quod habet scientiae privationem, hoc est ipsum habere perfectam scientiam.
Per hoc ergo quod deus non potest negare seipsum, nihil detrahitur eius potentiae ab impossibili, sed idem est ac si diceretur, quod deus non potest non esse verus et ens et potens.
Deinde, cum dicit: quod sapiens... Reprehendit obiicientis praesumptionem; et dicit quod elymas, qui se sapientem reputabat, non intelligens praedictae solutionis rationem, similis erat pugilibus inexpertis qui frequenter, adversarios contra quos pugnare debent, supponunt esse infirmos, secundum quod eis videtur et, dum sunt absentes, contra eos audaciter ictus proiiciunt, quamdam similitudinem pugnae facientis et absque timore percutiunt aerem inutilibus plagis et sic opinantur se vicisse adversarios et de hoc laudant seipsos, quamvis nondum sciant adversariorum virtutem. Ita etiam est et de illis qui debiles obiectiones facientes, cum non est qui eis resistat, se obtinuisse arbitrantur.
Deinde, cum dicit: nos autem... Excludit primo obiectionem contra omnipotentiam divinam; secundo, apostoli scientiam commendat, dicens quod nos, considerantes dicta apostoli secundum nostram possibilitatem, laudamus deum, qui excedit omnem potentiam, sicut omnipotentem, inquantum eius potentia ad omnia se extendit; sicut beatum, inquantum habet plenitudinem omnis boni, nullo indigens; et sicut solum potentem ex seipso: omnes enim alii potentes non sunt ex se potentes, sed ex deo; et sicut per suam potentiam dominantem aevo: alii enim dominantes, dominantur his quae sunt in aevo aut in tempore, sed ipse toti aevo dominatur. Et iterum laudamus eum sicut secundum nihil excidentem ab existentibus et quod nihil quod est in eo potest ab eo recedere.
Creaturae vero, etsi aliquae inveniantur quae non excidant ab esse simpliciter, possunt tamen excidere ab aliquo, inquantum sunt mutabiles; sed deus, qui est omnino immutabilis, secundum nihil potest excidere ab esse. Vel sumuntur haec verba ex his quae apostolus I timoth. Ult. Dicit: quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem quam designat per hoc quod dicit: secundum nihil ab existentibus excidentem.
Et non solum ista deo conveniunt, sed excellenter ea habet; unde subdit: quod adhuc amplius possumus laudare deum, sicut supereminenter habentem virtutem et sicut praehabentem omnia existentia, idest quidquid est in rebus, non quidem eodem modo quo in rebus est, sed secundum supersubstantialem virtutem, idest sicut effectus sunt per virtutem in causa, secundum modum causae excedentis omnem substantiam.
Et non solum supereminenter haec ei conveniunt, sed etiam causaliter; unde subdit quod omnibus existentibus dat posse et esse determinatum. Et hoc convenit ei ex abundantia suae excedentis virtutis quae dat omnibus bonitates copiose effundendo. Dat enim omnibus abundanter, ut dicitur Iacob.
I.