Supra praemisit divinum judicium; hic autem agit de dilatione futuri eventus, scilicet poenae.
Et primo ostendit causam dilationis. Secundo praeparationem ad vindictam, nisi conversi etc.. Proponit autem tres causas, quare deus potest putari non punire peccatores. Una est eo quod non sit justus, ut auferatur providentia humanorum actuum: Ezech. 9: iniquitas domus Israel et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione.
Dicunt enim: dereliquit dominus terrae, et dominus non videt: job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat: et hanc excludit a deo, qui judex est et justus: Is. 32: ecce in justitia regnabit rex, et princeps in judicio praeerit. Alia causa est, quia non est potens; sed hoc excludit, quia deus fortis, job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus est.
Quae ergo causa? quia patiens: et ideo dicit, numquid irascetur etc.: idest non quolibet die puniet, sed expectat aliquando et dissimulat: Sap. 12: dissimulans peccata hominum propter poenitentiam: isa. 30: expectat vos deus, ut misereatur vestri.
Et 28: non in perpetuum triturans triturabit.
Hieronymus habet, comminans tota die, scilicet per sacram Scripturam.