Quod vero quinquagesimo sexto ponitur, pater et filius non sunt idem principium spiritus sancti, licet a multis hoc dicatur propter articulum quem habet pronomen inclusum, ratione cuius videtur ad personam pertinere; tamen hoc videtur multum non cogere, quin possit concedi, quod pater et filius sint idem principium, sicut et unum: utimur enim pronominibus communiter et pro essentia et pro persona.