TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digressio declarans utrum sit aliquod movens unum in sensibilibus : et est de duplici esse sensibilis quod fit in materia et in abstractione.
Nunc autem redeundum est ad quaestionem quam superius reliquimus,utrum exteriora sensibilia habeant unum .et eumdem aliquem motorem, qui agat in eis, quod efficiantur intentiones sensibiles, sicut intellecta.habet unum et eumdem motorem qui est intellectus agens, qui agit in eis intentionem intellectualem : hoc enim consideratione dignum est, et est quaestio quam tangit Averroes,. et dimittit insolutam . Fuerunt autem quidam modernorum magnae auctoritatis qui haec concesserunt propter praeinductam rationem, asserentes quod omne sensibile quod invenitur in omnibus sensibus, est unum in eo quod est intentionale et spirituale et non materiale : unum autem in multis participatum necesse est ab uno causari : hoc autem non casu illud movet ad aliud vel aliud : oportet igitur aliquem esse motorem qui movet ad hoc esse in omnibus sensibus. Adhuc autem manifestum est formam sensibilem secundum esse materiale esse in re sensata extra animam, et rem, et ibi rem afficit sua qualitate : secundum autem hoc esse non est in medio, nec etiam in anima : quia si color esset in aere sicut in colorato, oporteret quod videremus aerem esse coloratum, et oculum esse coloratum colore quem recipit : et hujus contrarium videmus : ergo secundum aliud esse est in abstractione quam in materia propria : aliquid igitur confert ei esse illud : et illud erit movens ipsum : quoniam in re non est abstractum sensibile nisi potentia : et id quod est in potentia, non educit seipsum ad actum, sicut ante diximus de visibili, sicut est de aliis sensibilibus : oportet igitur ipsum habere unum aliquid movens. Adhuc autem phantasmata sunt majoris simplicitatis quam species sensibilis in materia : et tamen oportet phantasmata habere movens ad hoc quod efficiantur in intellectu possibili : oportebit igitur etiam ipsa sensibilia habere aliquid movens, ad hoc quod abstracta efficiantur in sensu.
Istae igitur et similes rationes sunt quae induxerunt multos de nostris Doctoribus, quod dixerunt unum esse movens in omnibus sensibus. Sed cum debuerunt specificare quid est id, diverterunt duas in vias. Quidam enim dixerunt hoc esse lucem, propter quinque rationes potissimas. Quarum est una, quia cum movens in omnibus sensibus debeat esse unum et idem, et vident lumen esse motivum in sensu visus, dicunt ipsum oportere esse motivum in omnibus sensibus. Alia autem ratio est, quia dicunt lumen a luminoso corpore pyramidaliter et circulariter diffundi : circularem autem multitudinem vident in omnibus sensibus : quia intentiones sensibiles circa rem sensatam ad aequalem distantiam circulariter ubique generantur : et ta-
lem motum in inferioribus non dicunt esse nisi luminis. Tertia autem est, quia vident quod nulla qualitas inferiorum corporum agit universaliter, sed. particulariter unum et non aliud, nisi forte per accidens : lumen autem quod est forma caeli, quod est corpus universaliter omnia inferiora movens, dicunt oportere esse causam universalis actionis in intentionibus sensibilibus. Quarta autem est, quia vident lumen esse in materialibus et spiritualibus ut formam, et ideo dicunt suum esse proprium quod conferat formae materiali, quod fiat intentio spiritualis. Quinta autem est quae et praecipua est cui innituntur : quia vident sensibilium esse materiale causari a qualitatibus elementorum : et ideo nullam esse qualitatem elementi, quae agat in ipso intentionem spiritualem. Nec potest dici quod sit a subjecto in quo generatur illa intentio, scilicet quod subjectum non sit aptum natum ipsam recipere nisi in esse spirituali : quia sicut supra diximus, diversitas subjecti potius est a diversitate agentis et formae quam e converso : oportet igitur quod sit ab aliqua forma agente corporis superioris : et corpus caeleste non agit in inferiora nisi per lumen : igitur lumen est quod in omnibus sensibilibus agit intentiones spirituales.
Alii autem antiquiores his dixerunt, quod virtus animae est agens eas intentiones spirituales : et isti sunt qui dixerunt potissimam virtutem sensus esse activam et non passivam : quorum rationes in parte supra posuimus. De hoc autem quod hic dicunt, quatuor assignant rationes aliquid probabilitatis habentes, secundum quod in eorum dictis potest deprehendi, quas tangit Avicenna Philosophus, et Alfarabius, et quidam alii. Dixerunt enim isti non esse intentionem nisi ei quod judicat de intentionibus : hoc autem esse animam : et ideo necessarium esse aliquid animae esse quod conferat formae sensibili esse intentionis : et ideo dixerunt animam habere ordinem ad omne id quod instrumentaliter obsequitur ei : et cum medium in sensu sit propter sensum, dicunt animam habere virtutem agendi in medium : et taliter fit secundum eos illud quod virtus sensibilis egreditur spiritualiter, et supponit se sensibili, et confert ei esse quasi incorporeum et quasi spirituale quo in anima effici possit. Secunda vero ratio eorum est, quod in omnibus communicantiam habent agens et patiens : incorporeum autem patiens cum corporeo agente nullam omnino habet communicationem : et ideo cum anima sit sensibile suscipiens, dicunt eliam oportere quod aliqua virtus animae sit ipsum agens. Tertiam inducunt rationem, dicentes animam esse magis activam quam aliquam formam corpoream : et cum forma corporis agat imprimendo speciem suam in materia sibi conjuncta, multo fortius erit verum virtutes animae sensibilis quasdam esse activas, qua aliquid de specie animae influunt objectis animae, ut possint effici in sensibus : dantque simile hujusmodi, quod virtutes vegetabilis animae nunquam adveniunt de cibo corpori cui primo non influxerunt aliquid de specie animae per quam uniri possit corpori : nec esse minus activam dicunt sensibilem quam vegetabilem, sed multo magis. Quartam autem ponunt rationem : quia dicunt sentire et judicare de sensibus esse operationem quamdam vitae : haec autem operatio non potest fieri ab aliqua forma corporali, sed ab anima ipsa. Cum igitur sensibilia secundum esse rationale sint specificantia illas operationes, et formalia in ipsis agentia, oportet quod illud esse egerat in ipsis aliquid animae quae est principium et causa vitae.
Nos autem simpliciter naturalibus insistentes haec omnia falsa reputamus, et tam illud falsum dicimus in quo ambae sectae conveniunt, quam illud in quo differunt. Dicimus enim nullo modo fore necessarium unam esse causam multitudinis quae est in multis, quae secundum
unam rationem non est in eis, sed secundum rationes aequivocas : esse autem intentionale et spirituale non una ratione est in sensibus : quia unum est multo spiritualius alio, quia unum afficit et medium et organum secundum esse materiale agens in ipsum, sicut est in objectis tactus. Et ea quae habent idem medium, sicut visibilia, et audibilia, et odorabilia, non habent illud medium secundum unam et eamdem naturam medii, sed secundum diversas, sicut inferius ostendemus. Et non unius rationis est esse quod habent in ipso medio, quia spiritualius esse est coloris in medio quam soni : et iterum spiritualius esse est soni in medio quam odoris. Et ideo veritus non aufert vel affert colores, sed obtundit auferendo sonos in parte et non in toto : odores autem et affert et aufert in toto, sicut dicit Avicenna : et veritas pro experta attestatur. Concedendum autem esse videtur, quod aliquando et in quibusdam sensibus qui scilicet sunt per medium extrinsecum, sensibile secundum aliud esse est in re sensata, et secundum aliud in medio et in organo : sed hoc esse in nullis pluribus sensibus est unius rationis. Et si quaeritur quid conferat ei hoc esse ? videtur mihi stulta quaestio, quia nos superius ostendimus omnem virtutem activam esse per se perfectam ad agendum, sine aliquo motivo extrinseco : et ideo dico quod forma sensati per seipsam generat se in medio sensus secundum esse sensibile, cujus necessaria demonstratio est, quod ab omnibus Philosophis et ab ipsa veritate convincitur, per se sensibile esse, quod in secundo modo dicendi per essentiam suam est causa sui esse sensibilis : et ideo frustra quaeritur, quid conferat ei illud ? sicut si quaeritur, quid conferat luci lucere secundum actum ? Et quod dicitur quod id quod est in potentia, non educitur in actum nisi ab eo quod est in actu, non est dictum nisi de eo quod est in potentia esse materialis, et non de eo quod est in poten- tia esse formalis et efficientis : esse enim spirituale generatur a re generante tantum secundum formam, de qua actione in hujus capituli sequentibus prosequemur. Et bene concedimus quod non est congruum quod dicatur esse a subjecto spiritualiter, quia esse intentionale quod est in medio, est multo spiritualius quam ipse aer sit, vel quam sit ipsum caelum. Hoc autem quod inducunt pro simili de phantasmatibus moventibus intellectum, omnino dissimile est : quia quae est in phantasmate, non potest dare esse intellectuale, eo quod est multo simplicius quam ipsa : et ideo indiget motore ad hoc esse abjiciendum. Forma autem corporalis per se agens, nihil supra se confert quando confert esse intentional e, sicut inferius ostendemus.
Opinio autem quae dicit hoc esse lumen, omnino ridiculosa est : quia qui dicit lumen esse in tenebris, indiget sensu : et tamen scimus multa sensibilia aequaliter diffundi in tenebris et in lumine. In omnibus autem suis rationibus haec opinio fere syllogizat ex puris affirmativis in secunda figura. Quod autem isti dicunt, quod lumen moveat colorem, et conferat ei esse spirituale, ostendemus falsum esse inferius, ubi de visu loquemur : ibi enim ostendemus quod color per se est motivus visus, et quod lumen non exigitur propter colorem, sed propter medium. Et quod sensibile circulariter generatur, dicendum quod accidit ei per accidens, eo quod medium recipiens ipsum circulariter circumstat : quod si non circulariter circumstaret, non diffunderetur circulariter. Quod autem dicunt nullam formam inferiorem universaliter agere, falsum est omnino : quia omnis forma inferior universaliter et non particulariter agit, et multiplicat seipsam. Sic formae sensibilium se universaliter agunt : et nihil unum et idem agit omnes. Ad hoc autem quod dicunt in materialibus esse aliquid quod confert formae esse intentionale, dicendum quod
forma quae est in re, aliquando agit per qualitates materiae in qua est : et tunc agit materialiter. Aliquando autem agit per se solam : et tunc agit immaterialiter : quia et ipsa est essentia immaterialis per seipsam, et non indiget in ista secunda actione nisi se sola. In prima autem indiget alia quam seipsa. Et ideo omnino oppositum ejus est, quod supponit ratio illa ab illis inducta. Quod autem ulterius inducunt esse spirituale nulla elementorum qualitate causari, verissimum est, sed nos ostendimus unde causatur.
Opinio autem secunda est multo probabilior , licet modernorum pauci teneant eam : erat enim illa Platonis et etiam Augustini et multorum aliorum magnorum virorum. Tamen sine praejudicio aut ego non intelligo eos, aut ipsi falsum dixerunt. Quod enim dicunt virtutem sensibilem egredi et supponere se sensibus, propter universalem ordinem quem habet ad ipsam, intelligi non potest nisi sicut egreditur virtus a magnete ad ferrum : et in veritate ita dixerunt : et pro se induxit Plato oculos fascinationis, ubi virtus egreditur ab uno fascinando ipsum : sed. hoc falsum est, quia virtus illa non ingreditur nisi in suo vehiculo quod est spiritus : multoties autem spiritus non possent extendi usque ad sensibile quod multum distat aliquando, et praecipue in visu et odoratum quorumdam animalium. Praeterea etiam, sicut dixit Avicenna, spiritus egressus a corpore dissolvitur statim et continuatur acri : dissolvitur igitur etiam virtus et peribit. Quod autem dicunt quod communicantiam habent et agens et patiens, verum quidem est, sed non oportet quod habeant communicantiam, ita quod sint ejusdem naturae et essentiae, sed quod habeant proportionem ad invicem sicut propria materia ad propriam formam, et proprium agens ad proprium patiens : et sic communicantiam habent forma sensibilis agens et sensus patiens, in eo quod sicut sensus spiritualiter patitur, ita etiam forma sensibilis spiritualiter agit in ipsum. Et quod dicunt animam sensibilem esse activam, supra ostendimus esse falsum. Nec oportet aliquo modo illud fore verum, quod licet agens sit honorabilius patiente, quod hoc agens propter hoc sit honorabilius hoc patiente. Et quod dicunt de anima vegetabili, superius est determinatum. Quod autem dicunt sentire esse opus vitae, et in illo esse formalem speciem sensibilem, dicendum quod sentire est opus vitae secundum quod egreditur ab anima, et non secundum quod specificatur a forma sensibili : non enim specificatur ab ipsa forma sensibili. in speciem vitae, sed potius ad notitiam rei exterioris habendam.
His habitis, oportet nos determinare qualiter a sensibili fiat hujusmodi actio : quia aliter in incerto dimitteremus. Dicimus igitur sequendo directe Peripateticorum sententiam, qui. dicunt communiter quod cum . dicitur sensibile esse per se, sicut color, et odor, et sonus, et hujusmodi, quod hoc est secundum modum dicendi per se in primo Posteriorum determinatum : et hoc est quando subjectum est causa praedicati, sicut quando dicitur homo risibilis vel disciplinabilis : oportet igitur quod color et odor et sonus et caetera sensibilia per proprias operationes aut essentias, causa sint sensibilitatis et sensus secundum actum facti : non ergo adhuc habent motivum aliquod extrinsecum. Dicimus autem aliud esse agens formam in materia, et aliud agens formas tantum : agens enim formam in materia, in qua ipsa ligata cum materia habet esse materiale, est agens quod transmutat materiam, sicut calidum, frigidum, humidum, et siccum : agens autem formam tantum, non est agens materiale, sed potius ipsa forma : et sic agit se per hoc quod ipsa est essentia simplex suiipsius multiplicativa : et sic omnis forma multiplicat intentionem suam : et cum forma sit essentia simplicior omni corpore, non
potest inveniri aliqua forma corporalis quae posset ei. esse intentionale conferre : et quia quidam ignorarent quod forma in eo quod forma sic multiplicat se, dixerunt quod oporteret eam habere agens praeter ipsam. Et quidam existimabant propter hoc quod forma simplex, et sic agendo se quasi efficitur ubique, aestimabant quod non multiplicat se, sed est ubique per essentiam : et de hac opinione quia subtilis est multum, non possumus facere mentionem nisi in tertio libro. Et hoc quod hic determinamus, hoc est, quod forma sensibilis se multiplicat in osse sensibili aut spirituali, et sufficit sibi ad hoc : et sic omnis forma in propria et essentiali actione sibi sufficit. Haec autem sententia quasi pro fundamento poni dicit in hac scientia, quia ex ipsa infiniti circa opera et passiones animae eliduntur errores. Jam autem patet quod duplex esse habet forma : unum simplex et spirituale, quod habet in abstractione quod fit a simplici agente quod est forma rei : alterum autem materiale in re, in qua est per agens generans non simplex, quod agit eam educendo de materia per generationem.
CAP UT. VII.
De visibili quod est color, qualiter secundum actum lucidi movet visum.
His autem habitis, dicamus sigillatim de omnibus sensibus, et primo de visu, eo quod ipse plurium est differentiarum : comprehendit enim et corruptibilia et incorruptibilia, et apprehendit suum sensatum non in una medii dispositione, sed in pluribus : colorata enim accipit in medio actu lucido, et lucida accipit in tenebroso, et quae sit hujus causa infra dicemus.
Dicamus igitur quod objectum cujus dicitur esse visus ut propria causa inferens sibi passionem, hoc communi nomine dicitur visibile : visibile autem est quidem color, et non solum color, sed etiam hoc quod communi ratione nominis est dicere visibile, sicut lucentia non sub colore sed sub lumine videntur in tenebris : et ideo unum commune nomen non habemus quod dicat communiter omne visibile proprium quod visui sua ex forma inferat passionem : visibile autem per se manifestum erit magis quando ingrediemur melius in distinctionem et tractatum per se visibilium : constat tamen quod unum visibilium est color, et quod color est de numero eorum quae per seipsa sunt visibilia, non quidem illo modo secundum se sive per se, quo praedicatum est in ratione subjecti, qui modus dicendi per se est primus, sed illo modo quo subjectum est causa praedicati, qui modus dicendi per se vel secundum se est secundus : et ideo oportet quod color per nihil extrinsecum sed per suam essentiam sit agens in visum, et sit visibilis.
Et quia haec est sua essentia, tunc diffiniatur, quod color est motivum visus secundum actum lucidi, hoc est, transparens in actu luminis completo : hoc enim convenit omni et soli colori : quia, sicut diximus, lucentia non videntur in eo quod est actu lucidum, sed potius in eo quod est actu tenebrosum : color autem sine luminis actu perficiente diaphanum, non videtur, sed potius omnis color videtur in lumine : et ideo oportet nos etiam prius tractare de lumine.
Sed nos prius quaeremus , cum color non immutet nisi diaphano illuminato, utrum lumen illuminans exigatur ad visum propter colorem vel propter me- dium, hoc est quaerere utrum color non possit generare intentionem in medio, nisi sit ipse color actu illuminatus, vel ipse color sine lumine sufficiat generare intentionem suam, sed medium non sit aptum natum ipsam intentionem suscipere, nisi sit actu illuminatum. Videntur autem praecipui viri in philosophia Avicenna et Avempace consentire in hoc, quod color medium visum immutare non possit, nisi recipiat actum luminis praehabitum : hoc autem tribus probant rationibus. Una autem suarum rationum est ex coloris diffinitione,quae ponitur in libro de sensu et sensato, ''quae est quod color est extremitas perspicui in. corpore terminato : secundum illam enim perspicuum est aliquid coloris, cum perspicuum non sit in actu perspicuum, nisi per actum luminis vel habitum. secundum actum : et ideo dixerunt illi, quod colores in tenebris non sunt nisi in potentia et non in actu : et ideo tunc movere medium et visum non possunt per suas intentiones. Secunda ratio est, quod cum color sit extremitas perspicui terminati, perspicuum etiam non terminatum quando est illuminatum, habebit aliquid coloris : et ideo lumen est color diaphani non terminati, quod colorat ipsum in superficie et in profundo : perspicuum ergo quod est completum per lumen, habet colorem : sed nihil est susceptibile alicujus per modum per quem habet illud : cum ergo perspicuum actu illuminatum habeat colorem, non est susceptibile coloris secundum quod hujusmodi, sed potius secundum quod non habet eum : ergo non in quantum est illuminatum recipit colorem, sed in quantum caret lumine : lumen igitur non ex igitur propter diaphanum quod est medium in visu, sed. propter colorem. Tertia ratio eorum est, quae et magis quam aliae movet, quod omnia objecta unius sensus necesse est reduci ad. unum genus, sive ad unam
communem naturam : propter quod etiam tactus non omnino est unus sensus, eo quod tactibilia non reducuntur ad unam naturam communem, nec ad genus unum : cum igitur visus sit sensus unus, visibilia necesse est esse unum aliquid in communi sunt autem visibilia et lumen et color : ergo necesse est quod aut unum eorum reducatur ad aliud, aut quod ambo reducantur ad unam naturam communem, in qua uniantur : non autem reducuntur ambo ad aliquid tertium quod est ante ea uniens ea : oportet igitur quod unum ad aliud reducatur : cum autem lumen non diffiniatur per colorem, sed color per lumen, oportet quod lumen sit natura communis quae facit visibile esse visibile : et sic color non est visibilis nisi per habitum luminis sibi influxum.
Experimentum autem est : quia nos videmus, quod vidente existente in tenebris et aere tenebroso juxta videntem, et tantum colore illuminato fit visio. Si autem e converso fiat color in tenebris, et videns in lumine stet, et aer sit illuminatus, non fiet visio. Similiter autem speculo posito contra lumen, et facie in tenebris, non resultabit imago in speculo. Si autem c converso fiat, statim in speculo videbitur facies. Ista igitur sunt quae moverunt istos, et quaedam alia his similia.
E converso autem Alexander et Averroes ''innitentes vel intendentes dictis Aristotelis, dicunt colorem esse per se visibile : ergo erit tota causa visionis per essentiam suam propriam : non igitur per admixtionem luminis. Similiter enim dicunt esse in colore et in aliis sensibilibus quae per se movent sensus. Dicunt etiam hoc non esse quod in secunda ratione praedicti viri inducunt : ibi enim supponitur quod lumen sit color, quia si esset color, tunc aer non reciperet colorem quamdiu haberet in se lumen : et hoc non est verum, quia videmus parie- tes colorari colore plantarum, quando nubes moventur et radii solis in nubibus, et postea per plantas diriguntur ad parietes. Similiter autem quando radius transit per vitrum coloratum quocumque colore fit in aere et in pariete opposito : et tamen prius habuit lumen, et etiam tunc retinet lumen, quod non faceret si lumen esset color : non enim aliquid secundum idem recipit duos colores simul.
Nos autem quantum intelligere possumus, utrosque secundum aliquam partem utrum dicere arbitramur : et ut hoc intelligatur, videtur dicendum quod color habet duplex esse, scilicet materiale, et formale. Materiale autem dicimus quod fit per qualitates transmutantes materiam, quae sunt calidum, frigidum, humidum, et siccum : haec enim diversimode variantia superficiem corporis terminati, diversos inducunt et causant colores, licet nihil istorum sit de essentia coloris : et secundum hoc esse colores actu sunt in tenebris, sed non movent diaphanum : quia, sicut superius diximus, sensibile non agit nisi secundum simplicem formam, quando multiplicat se ad medium et ad sensum. Habet autem aliud esse formale, et hoc est a lumine : quia, sicut optime dicit Philosophus, lumen est colorum hypostasis, et hoc causatur ab hoc quod lumen influitur extremitati perspicui : terminatione enim corpus est perspicuum. Sed duplex est perspicuum : quoddam enim est perspicuum totum quod non terminat, sed per se transducit visum, sicut aer, et ignis, et aqua, et vitrum, et crystallus, et quaedam alia similia. Quoddam autem est perspicuum terminatum, et hoc non in toto sed in sua superficie est perspicuum., et ideo terminat et non tra.nsd.ucit visum : et secundum quod corpus est perspicuum, ita recipit luminis habitum: quod enim in toto est perspicuum, recipit lumen in superficie et in profundo : quod
autem non in toto sed In superficie tantum est perspicuum, non recipit lumen nisi in superficies : et ibi lumen permixtum opacitati corporis, causat colorem. Et haec fuit causa quare Pythagorici colorem vocabant epiphanum : quia videbant eum esse diffusionem luminis in superficie corporis terminati : epiphanum enim est superficietenus operans : unde patet lumen esse de substantia coloris, et non calidum et frigidum et caeteras qualitates, quae causant ipsum materialiter in subjecto, et non ingrediuntur essentiam ipsius. Et ideo quando dicitur, color est motivus visus secundum actum lucidi, et hoc esse substantiam ejus, erit hoc intellectum de eo quod est vera substantia coloris secundum esse formale : et secundum hoc esse, non est actu color nisi in lumine : et ideo non videtur nisi in lumine, sicut dictum est.
Quod autem dicitur de eo quod videtur color medio tenebroso existente, videtur dicendum quod si medium est omnino tenebrosum, tunc non videbitur color, sed oportet quod sit Illuminatum juxta colorem ad minus, ad hoc quod generet intentionem suam in medio . Et hujus quidem causa est, quia calor lumen est ligatum materiae : et ideo movere non potest medium nisi sit actu illuminatum, quia per hoc magis ad coloris similitudinem recipiendam disponitur : et ideo proprium medium coloris est diaphanum illuminatum : et ideo actus lucidi in visu exigitur propter medium, et color per suam essentiam movet. Per substantiam dico quae est in eo formalis et essentialis : secundum illam enim non est in tenebris nisi in potentia tantum. Lucentia autem quae habent lumen calcatum et non obligatum materiae, movent diaphanum tenebrosum : et Ideo videntur in tenebris, sicut Ignis, et stellae, et hujusmodi : de die autem juvatur lumen eorum fortius lumine solis : et tunc manifestatur color eorum. De his tamen inferius prolixius loquemur.