CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De assignatione causae quare coelum movetur ab Oriente in Occidentem, et non econverso.
Deinceps autem nostrae intentionis est inquirere de motu coeli qui proprius est et naturalis coelesti corpori, quod primum nobilius est inter corpora: licet enim habitum sit quod suus motus est motus circularis, tamen multa accidunt huic motui, et sunt ejus diversitates multae, de quibus oportet facere inquisitionem et reddere causas. Dicamus ergo ex praehabitis, quod omne corpus sphaericum aequaliter se habet ut moveatur duobus motibus, altero quicumque sit ille, scilicet quod moveatur ab a in b, et e converso de B in a super eumdem arcum: circulus enim sic se habet solus in superficialibus figuris, quod in quacumque parte potest incipere motus ejus. Et similiter est de sphaera in corporalibus figuris. Ostendimus autem in praehabitis hos duos motus non causari ex contrarietate ejus quod movetur, sicut est in motu descensionis et ascensionis, et ut universaliter dicatur in omnibus motibus rectis : in omnibus enim istis diversitas motuum causatur ex contrarietate mobilium : sed in sphaera non sic est, quia quicumque arcus in sphaera accipiatur, tunc aequaliter se habebit sphaera ut habeat duos motus super arcum illum, quorum unus est ab uno puncto arcus in aliud, et e converso alter: et sic se habet sphaera ex ipsa sua rotunditate, et non aliqua contrarietate vel diversitate quae sit in ipsa. Et ideo difficilis est questio quam hic suscipimus terminandam, quia scilicet coelum magis volvitur ab Oriente in Occidens, quam e converso : cum ipsum sit rotundum, et figurae sphaericae natae aequaliter sic se habere ad utrumque motum. Ad cujus quaestionis solutionem oportet supponere ea quae dicta sunt in secundo Physicorum, quod natura nihil operatur inane et praecipue in rebus sempiternis, sicut saepissime ostensum est. Similiter motus ejus circularis est perpetuus : oportet enim ex omnibus istis absque dubio, quod propter aliquam causam motus ejus ex quibusdam partibus est ad alios posterius quam e converso : motus enim iste aut sic se habet quod sibi est causa aliqua naturalis, aut ipse est causa rerum in prima
natura, aut ipse est causatus ab aliqua causa rerum quae sunt in ipso motu : et hoc tertium inductae divisionis membrum est numeri.
Inquisitio autem hujus causae est difficillima : et ideo non debet aliquis nos reputare praesumptuosos, quia hic difficilia inquirimus : sicut enim inquisitio difficuitiva est aliquando vituperata, aliquando est laudabilis : intentio enim est et voluntas inquirendi causas rerum occultarum, quas vel impossibile vel difficillime est homini scire : aut est etiam intentio et voluntas inquirendi causas in omnibus rebus, sive sint propriae, sive secundae, reputari potest occasioni rei ex paucitate rationis ejus qui inquirit de talibus : quia si rationem haberet, sciret utique quaedam altissima non habere causam, sed causas osse aliorum. Contingit autem hoc peccatum dupliciter : aut enim contingit ex debilitate rationis inquirentis, quia vincitur ignorantia : et ideo putant circulariter unum per alterum non habens tantum considerationis ut distinguat inter demonstrationem propter quid et demonstrationem quia. Causatur autem inquisitio rerum difficilium non primarum, sed habentium causas ante se, aliquando laudabiliter ex multo desiderio sciendi, ut multum inquiratur de scientia, et quod illae sciantur secundum veritatem per causam propriam scilicet et cssentialem rei. Nos enim non oportet contemnere et dimittere aequaliter omnem causam ab aliquo assignatam, sed consideran dum diligenter in causis rerum ab aliquo assignatis, et qualiter persuadet auditor causae illius. Si enim accipit signum dialoctivum vel rhetoricum pro causa, persuadet persuasione humana et debili, quia non concludit ex necessitate propositum : si affert causam essentialem veram, tunc persuadet demonstratione forti, cui non contradicitur nec resistitur ab aliquo :
quando autem aliquis talem invenit quae est necessitas, puto eo quod est sphaerica a signis et icotibus rhetoricis, est subtilis, eo quod est intelligibilis rei quidditas, vel causa quae est sola sine aliquo sibi adjuncto sufficiens ad propositum ostendendum, absque dubio laude dignus est et remuneratione, quae quidem remuneratio proprie est honor debitus sapienti propter virtutem intellectualem. Redeamus autem nunc ad propositum dicendo causas manifestas quas in antecedentibus exposuimus,. quae cadunt sub oculis intuentium coelum. Quomodo autem cujus causam assignare intendimus, est quare coelum ex quibusdam suis partibus movetur ad quasdam potius quam e converso : cum tamen sit sphaericum, et quantum est de dispositione figurae suae in omnem partem et ab omni parte sua sit volubile aequaliter.
Dicendum igitur ad hoc, quod natura quantum potest fieri in hoc circa quod operatur, et facit illud quod facit nobilius modo quo sibi est possibilis : si autem haec ita se habent : scimus autem ex dispositione omnium animalium, quod superius nobilius est quam inferius, et ante nobilius quam sit retro, et dextrum est multo nobilius quam sinistrum secundum Pythagoram, sicut diximus superius : tunc oportet quod motus coeli fiat meliori et nobiliori modo quo fieri potest : quod autem caelum habeat primum et ultimum, nobilius est et vilius, ita quod primum est principium motus in eo, et hoc est nobilius : et ultimum est per quod regyrat motus ejus in primum : et quod hoc est quasi ultimum in ipso, attestatur quaestio inducta quae absque dubio nulla esset, nisi tales in coelo essent diversitates. Quaestioni autem facit locum id quod videmus in sensu : videmus enim omne coelum tam inferius quam superius oriri ex quibusdam partibus et locis : causa autem hujus est quaestionis quae eam solvit ex exponit. Cum autem natura facit melius et nobilius praecise in coelo et in aliis nobilibus et perpetuis, tunc absolvens quaestionem causa est : quoniam nobilius et melius est ut coelum primum moveatur motu simplici sempiterno cui non est abscissio, qui est circularis et uniformis, et ut principetur iste motus in ipso a meliori loco ejus ut meliori parte : pars autem et locus nobilior est in dextro : oportet ergo ut sit a dextro motus ejus : necessarium autem est esse duplex dextrum, unum sphaerae superioris, et alterum sphaerae inferioris, sicut nos patefecimus supra : et ideo coelum necessario est moveri ab Oriente in Occidens. Sic ergo manifestum est ex dictis et verificatum quare coelum moveatur ab Oriente in Occidentem, et non e converso ab Occidente suo movetur in Orientem, sive sit superius, sive inferius.