Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et hoc est quod sequitur :
" Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui Immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo, et amplius ne Introeas in eum.
Et exclamans et multum discerpens eum, exiit ab eo: et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit. "
Tangitur autem hic hujus miraculi perfectio. Et habet quatuor particulas: in quarum prima impetrantis innuit perfectionem : in secunda, vocem omnipotentis imperii facit prolationem: in tertia, daemonis exeuntis ostendit malignitatem: in quarta, ponit infirmi a nocumento daemonis perfectam liberationem.
Dicit ergo : " Et cum videret, " hoc est, videri ab omnibus fecisset, " Jesus " auctor fidei et salutis, " concurrentem, " jam per fidem deitatis, " turbam, " quia multorum Intercessio multum facit ad impetrandam misericordiam. Matth. IX, 2 : Videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua.
" Comminatus est, "
Verbo In quo erat virtus deitatis: unde Glossa interlinearis : " Comminatio potentia est. " Matth. xvii, 17 : Et increpavit illum, scilicet daemonem, Jesus. Luc. IX, 43: Increpavit Jesus spiritum immundum. Psal. lxvii, 31 : Increpaferas arundinis. Haec autem increpatio fuit nocumenti repressio, et potestatis daemonis diminutio, et alligatio : quod nunc Ecclesia facit in suis Exorcistis.
" Dicens illi, " spiritui immundo : " Surde et mute spiritus , " per effectum : quia et surdum et mutum fecerat puerum. " Ego praecipio tibi, " omnipotenti Imperio. Sapient. xviii, 15 : Omnipotens sermo tutis, Domine, de coelo, a regalibus sedibus,.... in mediam terram prosilivit.
" Exi ab eo, " cui modo praesides, " et amplius ne introeas in eum, " remisso et sanato jam peccato, propter quod Introeundi in eum accepisti licentiam. Joan. v, 14: Jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Si enim amplius peccatis indulsisset, tunc assumptis aliis septem nequioribus daemon ad. ipsum redivisset: et facta fuissent novissima hominis illius pejora prioribus, ut dicitur, Matth. XII, 45, et Luc.XI, 26. Et ideo quod dicit hic: " Et amplius ne introeas in eam, " non est confirmatio hominis liberati, sed potius consilium, ut de caetero locum non daret diabolo. Ad Ephes. IV, 27: Nolite locum dare diabolo.
" Et exclamans. "
Tertium est de nocumento daemonis exeuntis. " Et exclamans " puer prae dolore affligentis daemonis : vel, " exclamans " daemon, quia exire cogebatur. Luc. IV, 41 : Exibant daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei.
" Et inuitum discerpens eum, " corporaliter lanians, quia lacertio interiorem animae in bono naturali significat lacerationem. Luc. x, 30: Plagis impositis abierunt, semivivo relicto.
" Exiit ab eo, " relinquens eum laceratum et semivivum. Habacuc, III, 5 : Egredietur diabolus ante pedes ejus,
" Et factus est sicut mortuus. " Quantitatem exaggerat nocumenti: " ita utmulti dicerent, " immobilitatem pueri considerantes, " quia mortuus est. " Et hoc significabat eum jam mortuum esse peccato, et vivere Deo. Ad Coloss. III, 3 : Mortui enim estis : et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Ad Galat. II, 20: Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetispsum pro me. II ad Corinth. IV, 12: Mors in nobis operaturvita autem in vobis,
" Jesus autem tenens manum ejus, "
Hoc est, gratiam sublevationis porrigens ad opera vitae et virtutis. Psal. lxxii, 24 : Tenuisti manum dexteram meam : et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me.
" Elevavit eum, " ad altitudinem virtutis et operis. Ad Ephes, v, 14: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Psal. cxlv, 8 : Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos,
" Et surrexit, " hoc est, sursum se corpore et mente erexit. Ad Coloss. iii, 1 et 2 : Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
" Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant cum : Quare nos non potuimus ejicere eum?
Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione, et jejunio.
Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam, nec volebat quemquam scire. "
Hic ponitur ex miraculo perfecta discipulorum instructio.
Dicuntur autem hic tria, scilicet, a discipulis illuminationis petitio : Magi- stri illuminatio : et salutis et illuminationis in omnem locum dilatatio.
Dicit ergo : " Et cum introisset in domum, " ubi seorsum cum suis accepit secreta silentia. Matth. xiii, per totum caput, seorsum autem omnia discipulis disserebat.
" Discipuli ejus, " qui omnia sciebant per eum cum sapientia agi. Job, v, 6 : Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. Plato in Timeo : " Nihil ortum est sub sole cujus legitima causa non praecesserit. "
" Secreto, " quia scandalum fuisset coram ignorante turba infirmitatem discipulorum exponere, et mystica divinorum consiliorum aperire. Matth. VII, 6 : Nolite dare sanctum canibus."Interrogabant eum, " illuminationem petentes. Psal. xii, 4 : Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte. 11 ad Corinth. IV, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi
" Quare nos non potuimus ejicere eum ? "
Ac si dicant : Fuitne haec impotentia in nobis, vel in ipso ? Quia si fuit in nobis, videtur esse in te defectus, qui completam non dedisti potestatem : si autem in ipso fuit causa impotentiae nobis collatae, videtur resistere cui contrarium tu dixisti, Matth. XVI, 18, dicens : Portae inferi non praevalebunt adversus eam. Adhuc autem, Luc x, 17 : Reversi sunt septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis, in nomine tuo. Qualiter ergo hoc daemonium restitit nobis, ita quod non ejecimus illud ?
" Et dixit illis, "
Ad omnia haec dans illuminationem : " Hoc genus " daemoniorum in spiritu et
In carne simul, secundum causam radicatum, " in nullo " potestatis remedio " potest exire, " ita quod non habeat potestatem in homine, " nisi in oratione, " quae curat pestes mentis et spiritus, " et jejunio, " quod curat pestes corporis. Oratione enim. Jacob vicit fratrem ad malum concitatum, Genes. xxxii, 24 : Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Et, Infra, v. 26 : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi: et benedixit eum in eodem loco. Osee, XII, 3 et 4: In fortitudine sua directus est cum Angelo, Et invaluit ad Angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum. Sic Tobias et Sara a se, orando, daemonium compescuerunt . Jejunio autem Ninivitae misericordiam, ne daemonibus traderentur, invenerunt . Joel, ii, 12 et 13 : Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra.
Quaeritur autem cum eliam eleemosyna sit una cura peccati, quare de eleemosyna non facit mentionem, cum dicatur, Tob. xii, 9, quod eleemosyna a morte liberat ? Ad hoc dicendum quod eleemosyna non potest esse generale satisfactivum, quantum ad elargitiones exteriores : quia non omnes habent unde dent eleemosynam. Hic autem loquitur de generalibus satisfactivis quantum ad omnes.
Adhuc autem quaeritur hic quare Dominus nec orationem, nec jejunium isti injunxit: et tamen daemonium expulit : ergo sine oratione et jejunio exire potuit ? Ad hoc dicendum sicut saepe diximus, quod Domini potestas in ejiciendo daemones non fuit operans, sicut per claves, sed sicut absoluta et libera potestas, cui nihil obstat: et ideo in sua operatione non fuit opus injunctione orationis et jejunii. Sed hanc potestatem discipulis non dedit: quia haec est potestas excellentiae, et divina: sed potius dedit discipulis po- testatem clavium, ut per ministerium instrumenti orationis, et jejunii, et exorcismorum contra malitiam daemonis operarentur : et ideo, Matth. XVI, 19, dans potestatem ligandi et absolvendi, praemittit potestatem ligandi, dicens : Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis. Et subjungit potestatem solvendi, dicens : Et quodcumque solveris super terram, ersit solutum et in coelis. Ac si dicat : Si vis ut non erret clavis, liga prius ad opera satisfactionis : et tunc solve a vinculis daemonum, quibus ligati sunt peccatores : tunc portae, hoc est, malitiae daemonum tibi non praevalebunt. In opere autem Dei et Christi absolutio praecedit ligationem : quia aliter aliena et non propria, et potestas ministri non Domini, et ligata et non absoluta potestas videretur
Hoc est Igitur quod de ministrorum potestate dicitur : " Hoc genus daemoniorum non ejicitur, " ministrorum potestate, " nisi in oratione " injuncta, " ei . jejunio " injuncto : et hoc omiserunt Apostoli : et ideo non fuit causa quod non ejeoerunt, diminutio potestatis collatae : sed potius error clavis adhibitae ad daemonem excludendum. Sicut adhuc multi errant, eo quod clavibus secundum debitum ordinem potestatis non utuntur. Hoc est igitur quod dicit. Quod enim minister sibi usurpet potestatem divinam et absolutam, hoc dicit esse Hieronymus de supercilio Pharisaeorum, et de superbia Luciferi, qui sine merito, in summo suam voluit sedem collocare .
" Et inde, "
De loco illo " profecti, " ut ubique praedicarent, et lucem spargerent, ((praetergrediebantur, " loca illa praetereuntes, " Galilaeam, " ut loco in quibus praedicaverant, visitarent, Act. xv, 36 : Ut revertentes vis itemus fratres per universascivitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
" Nec volebat quemquam scire, " ut formam daret humilitatis. Vel verius, ut In secreto docere posset discipulos. Osee, ii, 14 : Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
Hoc est ergo quod dicit :
" Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
At illi ignorabant verbum, et timebant interrogare eum. "
Hic postquam perfecte Marcus fortitudinem Leonis de tribu Juda descripsit : quia in quolibet quatuor animalium facies hominis fuit , ideo hic faciem hominis in doctrina veritatis assumit : et durat haec pars usque ad principium capitis decimi quarti, ubi de Passione agere incipit.
Et dividitur in duas partes : in quarum prima doctrinam ponit quantum ad viam justitiae : in secunda autem docet quorumdam ad vitam et regnum justitiae assumptionem, quorumdam autem reprobationem : et haec incipit ibi, XI, 1 : " Et cum appropinquaret Jesus Ierosolymae, etc. "
Adhuc autem prior istarum dividitur tn partes duas : in quarum prima docet viam justitiae quantum ad idoneitatem Apostolicam: in secunda autem docet viam justitiae quantum ad hoc quod convenit omnibus, quantum ad salutem ad regnum Dei necessariam : et haec incipit ibi, x, 1 : " Et inde exsurgens venit in fines Judaeae, etc. "
Adhuc autem anterior harum dividitur in quatuor, quae ad perfectionem Apostolicam requiruntur: quorum primum est doctrina patientiae et humilitatis : secundum autem est de debito et merito susceptionis eorum qui accipiunt a Christo officium praedicationis, ibi, v. 36 " Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, etc. " Tertium autem est de diligentissima scandali vitatione pusillorum, ibi, v. 41 : " Et quisquis scandalizaverit unum ex pusillis his credentibus in me, etc. " Quartum autem est de discretione habenda Praelatorum, ibi, v, 48 : " Omnis enim igne salietur, etc. "
Adhuc autem duo dicuntur in prima parte, scilicet, instructio ad pacis perfectionem, et instructio ad humilitatis profunditatem, ibi, v. 32 : " Et venerunt Capharnaum, etc. "
In primo horum duo tangit, scilicet, doctrinam patientiae per suae Passionis exemplum, et quod hoc erat a carnali intellectu discipulorum absconditum.
In primo horum quatuor dicuntur, scilicet modus, quo dixit : traditio, quam praedixit: Passio mortis, quam sustinuit : resurrectio, quae horum praedictionem mitigavit.
Dicit igitur : " Docebat autem discipulos suos. " Docere proprie est informatio ad scientiam per causae assignationem : unde Philosophus : " Signum sapientis est posse docere. " Et quoad hoc intelligimus quod Christus in hac doctrina causas convenientiae assignavit, quare conveniens esset eum. pati pro redemptione generis humani. Joan. XI, 51 et 52 : Jesus moriturus erat pro gente : et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. Dicit autem Chrysostomus super Matthaeum, quod docuit naturalia sicut virtutes. Et sic intelligimus quod suae Passionis proposuit exemplum, ad patientiae informationem. Isa. xlviii, 17 : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Psal. cxviii, 68 : Bonus es tu.: et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
" Et dicebat Illis, "
In doctrina pro redempione hominis:
" Quoniam Filius hominis : " quia quamvis etiam sit Filius Dei, tamen tradebatur in eo quod Filius hominis, hoc est, in natura quam accepit de homine.
" Tradetur, " Traditus est autem a bonis et malis : a bonis quidem, a Patre, et a seipso : a Patre quidem, sicut dicitur, ad Roman. viii, 32 : Etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. A seipso autem, sicut dicitur, Isa. liii, 12 : Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est: et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit, ut non perirent. A malis autem est traditus, a proditore Juda, et a Judaeis: a Juda quidem, sicut, Joan. xiii, 2 : Cum diabolus misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae. A Judaeis autem, sicut dicit Pilatus, Joan. xviii, 35 : Gens tua, et Pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti ? Sed Pater et Filius tradiderunt Filium hominis in hostiam redemptionis : Pater quidem auctoritate : Filius, obedientiae operatione et passione. Judas autem et Judaei tradiderunt Filium hominis in mortem ad perdendum : Judas quidem, prodendo : judaei autem, accusationes condemnationis in eum coram judice proferendo.
Sic ergo Filius " tradetur in manus hominum, " omnibus quatuor modis, hoc est, in hominum malorum potestatem : ut malitiosam in paenis suis satient voluntatem. Job, XVI, 11 : Satiati sunt paenis meis.
" Et occident eum. "
Ecce inuicta mortis quam homines, in quorum manus traditus est, malitiose inflixerunt: sed tamen traditione Patris, per occisionem istam hostia oblata est reconciliationis mundi. Ad Hebr. x, 14 : Una oblatione consummavit in sempiter-num sanctificatos. Et per traditionem, qua tradidit seipsum in mortem, dilectio cum effectu liberationis nobis exhibita est. Joan. xv, 13 : Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Judas autem in occisione damnatus est, Matth. xxvii, 3 et 4: Videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum . Et post pauca, v 5 : Abiens, laqueo se suspendit. Judaei autem negantes Christum (non populus Dei) abjecti et excaecati facti sunt. Daniel. IX, 26 : Occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Sic ergo pro nobis occidetur.
Et quia haec duo tristia erant valde, laetitiam magnam subjungit : ne abundantiori tristitia absorbeantur discipuli, dicens :
" Et occisus, "
In eo quod de nobis accepit pro nobis, (( tertia die, " virtute suae deitatis, " resurget, " non solum ad vitam, sed ad immortalitatis et beatitudinis gloriam. Osee, VI, 3: Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus, Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum. Jacuit enim Christus per duas noctes et unum diem, qui intermedius fuit duarum noctium, ut dicit Augustinus, in sepulcro : ut duas nostras obscuras mortes, scilicet culpae et poenae, quae per duas noctes significantur, sua luminosa morte, quae per diem significatur, destrueret et illuminaret. Et sic impletur quod dictum est in Psalmo cxxxviii, 11 et 12 : Nox illuminatio mea in deliciis meis. Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur.
" At illi, "
Praesentia corporali Christi delectati :
et scientes tantam virtutem Christi, quod saepe ab insidiis et violentiis eorum potenter exierat, " ignorabant verbum, " hoc est, rem de qua est verbum : quia putabant non posse fieri quod virtus Christi succumberet malitiae eorum : sicut et Petrus dixit, Matth. XVI, 22: Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.
" Et timebant " increpari, sicut Petrus increpatus fuerat, " interrogate eum, " de hoc verbo quod dixerat Petro : Vade post me, satana : scandalum es mihi : quia non sapis quae Dei sunt, sed ea quae hominum .
" Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?
At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverant quis eorum major esset. "
Tangit de doctrina humilitatis. Et habet particulas duas : in quarum prima ad hanc doctrinam veniendi datur occasio : in. secunda autem, doctrinae ponitur informatio.
In prima autem tria sunt : opportunitas scilicet sumpta ex loco, ex quaestione, et ex facto.
Dicit igitur : " Et venerunt, " Christus et discipuli, " Capharnaum : " quae villa pinguedinis vel pulchritudinis interpretatur, ubi Christus plurimas virtutes praeclarissimas ostendit. Luc. IV, 23 : Quanta audivimus facta in Capharnaum ! Ibi ergo, ubi virtus ejus tot experimentis signorum ostensa fuit, locus conveniens doctrinae fuit.
" Qui cum domi essent, " in secreto hospitii, ne coram multis redarguti confunderentur Apostoli. Matth. xviii, 15 : Si peccaverit in te frater tuus, vade, ei corripe eum inter te et ipsum solum. " Interrogabat eos. " Non ignorans, sed ut ex responsione occasionem convenientem acciperet docendi, dicens :
" Quid in via tractabatis ? "
In via tractare consueverant de verbis auditis a Domino : nunc autem deprehensi sunt alia quidem inter se tractare. Et hoc, ut dicit Glossa, viae conveniens fuit. Quia etiam Praelatio via quaedam est instabilis, et dum tenetur labitur : et incertum est, in qua mansione, id est, qua die finiatur. Job, XIV, 2 : Numquam in eodem statu permanet. Eccli, X, 11: Omnis potentatus brevis vita.
" At illi tacebant, "
Videntes se esse deprehensos, et nihil dicere valentes.Genes. xx, 16 :Quocumque perrexeris , memento te deprehensam.
" Siquidem " (verba sunt Evangelistae). " Inter se, " ut dicit Chrysostomus, aliquid humanum passi : " inter se, " non apud Dominum, quia apud illum confundebantur de hoc disputare, " disputaverant " contentiose. Luc. xxii, 24 : Facta est contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. Luc. IX, 46 : Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum major esset.
Et hoc est quod subdit :
" Quis eorum major esset "
Apud Dominum. Glossa : Hinc orta videtur disputatio, quia viderant Petrum, et Jacobum, et Joannem seorsum ductos in montem : et aliquod secretum ibi eis creditum. Et Petro dixerat claves regni caelorum esse promissas, et Ecclesiam supra petram fidei, a qua ipse nomen acceperat, aedificandam 2. Putabant ergo, vel alios tres caeteris, vel Petrum omnibus esse praelatum. Chrysostomus autem videtur dicere probabilius, quod sicut dicitur, Matth. xx, 20 et seq.,
Euntes in Jerusalem, putabant regnum. Christi per apertam et saecularem potestatem illico fore inchoandum : et in via mater filiorum Zebedaei petebat ut duo filii ejus sederent, unus ad dexteram, et alter ad sinistram in regno illo, in quo Petrus quasi princeps futurus erat : reliqui autem indignati sunt de duobus fratribus, et ideo in hanc venerunt disputationem : quae bene disputatio vocatur, quia de vana mundi dignitate accepit exordium. Eccle. VI , 11 : Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. Si enim de hoc disputassent tantum quod Petrus omnibus praeferretur, vel quod illi tres omnibus aliis erant praepositi, ex hoc a Christo non essent redarguti : sed potius ad reverentiam aedificati, quia hoc verum fuit, et ad gradus Ecclesiasticae dignitatis pertinuit. Dicit tamen Ambrosius, quod non disputabant ita quod quilibet praeferri niteretur, et ex contentione melior alio fieri : sed potius ita quod reverentiam illis tribus tamquam praeferendis dicebant exhibendam esse. Ad Roman. xii, 10 : Honore invicem praevenientes. Chrysostomi expositio est litteralior : et huic continuatur textus sequens :
" Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primas esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. "
Haec instructio duo continet, scilicet doctrinam, et exemplum.
De doctrina dicit : " Et residens, " ut quieto animo, et non ex commotione animi loqui videretur. Isa. xlii, 2 : Non clamabit, nec accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
" Vocavit ad se duodecim, " quia illi disputaverant. Alii enim discipuli non .erant electi ad dignitates majores, sed potius in partem sollicitudinis erant vocati, sicut dicitur, Luc. x, 1.
" Et ait illis, "
Instruendo ad formam humilitatis : " Si quis vult. "
Qui tamen rarus est, quia omnes cum diabolo petunt ascendere. Isa. XIV, 13 et 14 : In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis... Similis ero Altissimo. Et perrarus est qui cum Christo descendere velit et humiliari. Luc. XIV, 10 : Recumbe in novissimo loco.
" Si " ergo est " quis, " qui rarus est: qui " vult " ex propria electione et prompto (alias, proprio) animo. II ad Corinth. viii, 12 : Si voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est. Nihil autem ita habet in promptu sicut humilitatem, quia causam humiliationis habet in seipso. Eccli. X, 9 : Quid superbit terra et cinis ?
" Primus esse, " apud Patrem et apud me : " erit, " reputalione sua, " omnium novissimus. " Matth. xx, 16 : Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Sic enim erit Christo similior, de quo dicitur, ad Philip. II, 8 : Semeptisum exinanivit, formam servi accipiens. Sic doctrinae, ejus discipulus, Matlh. x, 29 . Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Sic ad gratiam Dei Patris idoneus, Jacob. IV, 6, et 1 Petr. v, 5 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Sic deitatis receptaculum et templum, Luc. i, 48 : Respexit humili talem ancillae suae. Sic locus beatorum Dei pedum, si se ex humilitate omnibus praebeat conculcandum : et ideo dicitur, Ezechiel. xliii, 7 : Locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel. Hic locus pedum meorum, est locus humilis scabelli infimi cordis, quod omnibus se praebet conculcandum. Isa. lxvi, 1 et 2 : Coelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quaeest ista domus quam aedificabitis mihi ? et quis est iste locus quietis meae ? Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. Ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos ? Sic ergo et istis de causis fit novissimus.
" Et omnium minister, " officio et actu : ut corde sit novissimus, et actione minister. Augustinus : " Honore coram vo-" bis Praelatus sit, vobis timore coram " Deo substratus sit pedibus vestris. Mi-" nister autem est formam servi acci-" piens, et transiens, et ministrans. " Luc. xx, 27: Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Numer. viii, 26 : Levitae erunt ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
" Et accipiens puerum., statuit eum In medio eorum : quem cum complexus essef "
Doctrina est humilitatis per exemplum.
Dicit autem tria : pueri istius merito ipsius humilitatis acceptationem, et in exemplum commune positionem, et dilectionis ad ipsum complexum ostensionem.
De primo dicit : " Et accipiens puerum, hoc est, acceptum merito humilitatis ostendens. Dicitur enim a Principibus quod puer iste beatus fuit Martialis Lemovicensium Apostolus, qui in virtute humilitatis prae omnibus excellere videbatur, et puritate simplicitatis inter alios eminere. Unde, Matth. xviii, 3 : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Pueri enim haec est humilitas, quod a servo non differt (qui tamen infimus est domus) cum secundum jus haereditatis Dominus sit omnium. Et secundum. hoc vere humilis est, qui licet sit magnus dignitatis merito, tamen voluntarie descendit ad ministerium, et actum servorum. Ad Galat. IV, 1 : Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium. Hic est servus sublimis et infimus, de quo dicitur, Isa. LII, 13 et 14 : Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros adspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum. Iste enim quo major est, et sublimior est merito, et throno dignitatis, tanto humiliorem se reputat inter homines. Puer quidem et parvulus malitia, sed sensibus et sapientia perfectus. I ad Corinth. XIV, 20 : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote. Iste est de quo dicitur, Eccli.III, 20 : Quanto magnus es, humilia te in omnibus. De quo dicit Ptolemaeus in Almagesto : " Qui inter sapientes est humilior, inter sapientes est sapientior. Sicut lacunae profundiores plures capiunt aquas. " Iste enim non delectatur in throno dignitatis, cui praesidet : sed sollicitus est ministrare his quibus praeponitur. I Petr. V, 3 : Non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Et Ptolemaeus : " Est major in omnibus, . qui non curat in cujus manu sit mundus. " Hoc ergo merito puerum istum acceptavit.
" Statuit eum in medio, " per exemplum cui quilibet se commensuraret, sic ut et de seipso dicit, Luc. xxii, 27 : Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat, hoc est, qui habitum et actum servi accepit in cordis, et corporis, et operis humilitate.
" Quem cum complexus esset. "
Ostensione dilectionis ad ipsum : strinxit enim humilem ad osculum. Hoc significatum est, Genes. xliii, 29, ubi dixit magnus Joseph : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi ? Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi. Et, Genes, xlv, 14 : Cum amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit. Benjamin autem fratrum suorum erat minimus. Minimos enim suos reputat, et quidquid illis fit, sibi reputat esse factum. Matth. xxv, 40 : Quamdiu uni ex fratribus meis minimis fecistis, mihi fecistis. Hic igitur Marcus omittit exempli istius doctrinam, quam positam scivit, Matth. xviii, 4 : Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno coelorum.
Sed de jure susceptionis istorum, qui sic humiles mittuntur a Christo, subjungens dicit :
" Ait illis :
Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. "
" Ait illis, " Apostolis, quibus sumptus ab his quibus praedicabant, debebantur : " Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, etc. "
Dicit autem tria de recipientium merito, scilicet, quod ipse et Pater in talibus recipiuntur : quod sane docentes quamvis non bene viventes, a tali receptione non excluduntur : et quod receptio non in delictis, sed in facultate recipientis, attenditur.
Dicit ergo : " Quisquis unum ex hujusmodi pueris, " a puritate dictis de humilitate, et a me missis, " receperit in nomine meo, " ad sumptus ministrandos in praedicatione Evangelii, et in corde verbum recipiendo per devotionem fidei, " me recipit: " quia eum qui me portat, et loco juvata et corpore et ho- spitio recipit. Luc. x, 16: Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Sic Abraham recipiens Angelos, hoc est, Dei nuntios, Deum recipit benedictionem consequendo . Sic Lot Angelos Dei nuntios recipiens, Deum recipit liberationem ab incendio promerendo . Sic Rahab meretrix, recipiens Dei nuntios, annumerata est populo Dei excidium peccatorum evadendo . Ad Hebr. xiii, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.''
" Et quicumque me suscipit, "
In talibus parvulis, " non me suscipit " tantum, " sed eum qui, " prima auctoritate " me misit: " quia ille in me manens omnia opera facit. Joan. XIV, 10 : Pater in me manens ipse facit opera. Attendere autem debent Praelati Ecclesiarum, quod ut parvuli recipiuntur : parvuli autem non recipiuntur in equis plurimis, et apparatu magno : et ideo Praelati in magna pompa venientes non sunt nuntii Christi, sed potius nuntii Nabuchodonosor regis, qui Holofernem in tanta misit virtute, quod terra non potuit eum sustinere . Sed in parvulis Pater et Filius suscipiuntur, numquam sunt sine Spiritu sancto, quem mittunt omnibus se suscipientibus. II ad Corinth. XII, 14 : Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Non enim multo apparatu venit, qui tertio veniens gravis non fuit.
" Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
Jesus autem ait:. Nolite prohibere eum. Nemo est enim qui facit virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me.
Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. "
Hic tangitur implicite quod si aliquis venit in doctrina sana parvulorum, quamvis non habeat vitam, acceptione et ministerio sumptuum non est arcendus : et hoc est quod hic intelligitur. Et ideo duo hic dicuntur, scilicet, perversus intellectus Apostolorum, quod tales sint arcendi : et correctio perversitatis ad rectitudinem veritatis Evangelii.
Dicit igitur : " Magister, " cujus doctrinae est standum, " vidimus, " quia Joannes hic vice omnium loquebatur Apostolorum, " quemdam, " nomine non dignum. Psal. xv, 4 : Non memor ero nominum eorum per labia mea.
" In nomine tuo, " hoc est, in fide nominis tui : et hoc non potuit esse nisi in doctrina sana, " ejicientem daemonia : " sic in digito Dei, hoc est, in demonstratione virtutis divinae daemonia ejecit. Luc. XI, 20 : Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
" Qui non sequitur, " merito virtutis et imitatione sanctitatis, " nobiscum, " te quem nos sequimur, " et prohibuimus eum, " volentes ut quicumque te annuntiat, habeat idoneitatem Apostolicam, tam ex virtutis merito quam ex doctrina sana veritatis in verbo. Hoc autem magnum damnum generaret in Ecclesia : quia multi annuntiant Christum non ex vitae merito, et tamen multa bona faciunt in Ecclesia : unde, ad Philip. I, 17 : Quidam ex contentione Christum annuntiant non sincere. Et, post pauca, v. 18: Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Et ideo hunc errorem corrigit Christus in Apostolis.
Et hoc est:
" Jesus autem ait "
Illis, docens tales esse tolerandos : " Nolite prohibere eum, " quia licet sibi noceat, multis tamen prodest in Ecclesia. Matth. XXIII, 3 : Quaecumque dixerint, facite : secundum onera vero eorum nolite facere. Isti enim in laude Dei linguis loquuntur Angelorum, et doctrina fidei linguis loquuntur hominum : sed non habentes charitatem, verbo suo quo aliis prosunt, se ipsos percutiunt. I ad Corinth. xiii, 1 : Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.
" Nemo enim est qui facit virtutem, " sive signum, " in nomine meo, " notam faciens de me in doctrina sua, " et possit, " convenienter, " cito male loqui de me : " quia nisi pervertat doctrinam, male loqui non potest: et hoc cito fieri non potest quamdiu nomen Christi invocat. Matth. vii, 22 et 23 : Domine, Domine, nonne in nomine tuo multas virtutes fecimus ? Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos," Qui enim non est adversum vos, "
Doctrinae perversitate, " pro vobis est: " quia idem docet vobiscum. Et ideo, ut dicit Glossa, non est arcendus ab eo quod habet, sed provocandus ad id quod non habet. Luc. IX, 50 : Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Econtra autem si esset adversarius doctrinae sanae perversa docendo, prohibendus esset : quia de illo dicitur, Matth. XII, 30, et Luc. XI, 23 : Qui non est mecum, contra me est: et, qui non colligit mecum, dispergit.
" Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, tamen dico vobis, non perdet mercedem suam. "
Tangit hic tertium quod receptio constituitur in facultate recipientis.
Et hoc est: " Quisquis enim, " homo, " potum dederit vobis, " ad refrigerium in evangelizando ut sustentemini, " calicem : " vas in quo propinatur hic aqua, calix vocatur, quia in calore charitatis administratur et suscipitur, " aquae frigidae : " omne quod appetitum naturalis desiderii famis et sitis refrigerat, hic dicitur aqua frigida: " in nomine meo, " hoc est, in honore nominis mei et notitia, " quia Christi estis, " hoc est, uncti ad evangelizandum. Isa. lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod, unxerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me.
" Amen dico vobis, " hoc est, vere dico vobis, " non perdet mercedem suam, " quia inde recipiet vitam aeternam. Glossa dicit calicem aquae frigidae : ne paupertate et penuria lignorum aliquis se excuset, quibus aquam calefaciat. Sic, III Reg. xviii, 4, Abdias pane et aqua pascebat centum Prophetas Domini, et spiritum meruit Prophetiae. Sic et Ramalech aethiops pascens et liberans Jeremiam Prophetam, liberatus est a Chaldaeis 1. Sic, III Reg. XVII, 10 et seq., Mulier vidua pascens Eliam meruit quod non defecit tempore famis. Matth. x, 41 : Qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet. Jerem. XXXI, 16 : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis : quia est merces operi tuo. Ad Hebr. VI, 10 : Non injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis equam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
Hoc est ergo quod dicit.
" Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. "
Hoc est tertium de diligentissima scandali pusillorum vitatione. Exaggerat autem hic scandali vitationem per duos modos, quorum unus est magnitudo paenae : et alter magnitudo damni, quod subeundum est antequam aliquis scandalizetur.
Dicit igitur : " Et quisquis, " hoc est, quicumque sine personarum acceptione, " unum de pusillis istis. " Pusilli hic dicuntur modicae adhuc fidei, qui scandalizari possunt, hoc est, qui adhuc sunt in fide infirmi, et de levi ad illicita per mala Praelatorum exempla provocati. I ad Corinth. VIII, 12: Sic peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
" Credentibus in me, " quamvis non perfectam et confortatam devotione charitatis adhuc habeant fidem, " scandalizaverit, " hoc est, malo verbo vel facto occasionem ruinae dederit. Matth. xviii, 7 : Vae mundo a scandalis. Et, ibidem, v. 6 : Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt. Et, infra, v. 10 : Videte ne contemnatis unum ex his pusillis, Herodiana enim malitia est necare parvulos in Christo recenter renatos.
" Bonum est ei magis, " hoc est, melius est ei, " si circumdaretur, " fune, " mola asinaria, " hoc est, mola quam asinus trahere consuevit, " in collo ejus, " ut vitales partes superiores in profundum trahantur, " et, " sic cum mola ligatus, " in mare " profundum " mitteretur, " ad litteram, quia sic submersus in peccato suo moreretur : et non puniretur propter hoc quod. efficitur causa ruinae multorum, pro quibus omnibus punitur. Matth. xviii, 6 : Expeditei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Et ut dicit Glossa, loquitur secundum morem provinciae. Haec enim poena majorum (alias, malorum) criminum erat. Et revera, melius est innoxium poena atrocissima temporaliter finire vitam corporalem, quam laedendo fratrem mortem animae mereri perpetuam. Alia autem Glossa dicit: " Nota quod in bono opere nostro aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando pro nihilo habendum. In quantum enim sine peccato possumus, vitare scandalum debemus : si autem de veritate scandalum est, utilius irasci permittitur, quam veritas relinquatur : sed in hac Glossa, scandalum dicitur quaecumque conturbatio proximorum pusillorum. Quaestionem autem de scandalo nos jam natavimus .
" Et si scandalizaverit te manus tua, abscinde illam: bonum est tibi debilem Introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem,
Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum Introire in vitam ]aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam Ignis Inexstinguibilis,
Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur.
Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. "
Secundum est, in quo exaggeratur scandalum per damnum, quod potius quam scandalum est subeundum : et tangit tria : de manu scilicet, pede, et oculo.
De manu quidem dicit: " Et si scandalizaverit te, " hoc est, si causam vel occasionem ruinae, verbo vel facto minus recto tibi dederit, " manus tua, " hoc est, ille qui pro te operatur sicut manus tua, et qui te defendit sicut dextera tua, " abscinde eam, " per separationem tui ab ipso, et relinque illum. Non enim loquitur de membrorum corporalium detruncatione, sed potius de scandalizantium nobis conjunctorum separatione. Matth. xviii, 8 : Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te.
Et subjungit rationem : " Bonum, " hoc est, utilius " est tibi debilem, " hoc adjutorio amici temporalis destitutum, " introire in vitam, " scilicet aeternam, in quam intrabis si causam cadendi in peccatum a nullo accipies, " quam duas manus, " hoc est, duo adjutoria, " habentem, " tuum scilicet, et amici, " mitti, " propter causam ruinae, " in gehennam ignis, " hoc est, in infernum. Hoc verbum, ut dicit Hieronymus, novum in Evangelio Salvator posuit pro inferno, quod ante eum in nullo auctore positum invenitur. Sumptum est autem a Josue xviii, 16, quia quidam Ennom habuit vallem, in quam jugis erat ignis sacrificiorum idolorum. Unde gehennom est idem quod vallis Ennom : et quia ibi multus et jugis erat ignis, propter hoc ignem daemonum infernalem ab illa valle denominavit. Jerem. VII, 31 et 32: aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom : ut incenderet filiossuos et filias suas igni : quae nec praecepi, nec cogitavi in corde meo. Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed Vallis interfectionis.
Hac ergo similitudine dicit: " In gehennam ignis inexstinguibilis, " quia ignis ille a verbo sententiae Domini sumit virtutem. Et quia verbum suum nihil habet contrarium, ideo ignis ille exstingui non poterit. Ignis enim ille nec virtutem consumendi ea quae cremat, nec naturam illuminandi habet, ut dicit Gregorius, nisi ad ea quae molesta sunt et invite videntur : sed a sententia Domini habet virtutem affligendi reum. Isa. XXVI, 11 : Ignis hostes tuos devoret. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.
" Ubi vermis eorum non moritur. "
Vermis hic dicitur conscientiae remorsus, qui non oessabit in eis.
" Et ignis , " afflictivus, non consumptivus, " non exstinguetur, " quia ex quo non consumit, numquam ei deerit materia. Judith, XVI, 21 : Dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. Eccli. vii, 19 : Vindicta carnis . impii ignis et vermes.
" Et si pes tuus, "
Hoc est, ille qui te portat sicut pes, et supportat te in labore vel sollicitudine, " scandalizat te, " verbo vel facto minus recto tibi dat causam ruinae vel occasionem, " amputa illum, " per tuam ab ipso sequestrationem : hoc est enim periculum in falsis fratribus. Jerem. IX, 4 et 5 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet : et virfratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur. Hic ergo talis pes est scandalizans. Proverb. xxv, 19 et 20 : Deus putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae, et amittit pallium in die frigoris. Talis enim pes et supportationem subtrahit in die an? gustiae, et pallium charitatis non expandit in die tentationis, quando refrigescit charitas multorum.
Et hic ergo pes amputandus est, quia " bonum, " hoc est, utile " est tibi claudum, " tali amico te supportante carentem, " introire in vitam aeternam, " in qua supportante te de caetero non indigebis, et quia Angeli te supportabunt. Luc. XVI, 22 : Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Vel, " in vitam " gratiae in quam te Sancti portabunt. Ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Ad Galat. VI, 2 : Alter alterius onera portate.
" Quam duos pedes habentem, " hoc est, duas supportationes, tuam et amici scandalizantis, " mitti, " per ruinae causam, vel occasionem, " in ignem aeternum. " Isa. xxx, 33 : Praeparata est ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Et hoc est quod subdit: " Inexstinguibilem, " quem flatus Domini, hoc est, spiritus irae Domini continue succendit.
" Ubi vermis eorum non moritur. "
Isa. XIV,ll : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
" Et ignis non exstinguetur. " Isa. l, 11 : Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis : de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis.
" Quod si oculus tuus, "
Hoc est, consultor, vel provisor, vel gubernator, qui tibi est pro oculo, " scandalizet te, " verbo vel facto minus recto : tibi dat causam casus, vel occasionem. Thren. iii, 51 : Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae. Matth. VI, 23 : Si oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit.
" Erue eum, " per tui ab ipso separationem. Numer. XVI, 26 : Recedite a tabernaculis hominum impiorum.
" Bonum est tibi, " hoc est, utile, " luscum, " sive monoculum : ut non nisi tuam ipsius providentiam, et consilium, et gubernationem, in temporalibus habeas, " introire in regnum Dei, " ubi multi tibi providebunt, et consulent : de quibus dicitur, Ezechiel. I, 18, quod plena sunt animalia oculis ante et retro.
" Quam duos oculos, " hoc est, duplicem provisionem vel consilium, habentem, " tuum proprium, et mali amici. Luc. XVI, 8 : Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
" Mitti, " propter peccatum cui ille dat causam, vel occasionem, " in gehennam ignis. " Matth. xxv, 41 : Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus.
" Ubi vermis eorum non moritur. "
Tunc dentem acuit in aeternum. Job, XXI, 26 : In pulvere dormient, et vermes operient eos.
(( Et ignis non exstinguetur, " quia nec materia ejus consumitur, nec contrarium habet a quo corrumpatur. Isa. lxvi, 24 : Vermis eorum non morietur, ei ignis eorum non exstinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni, hoc est, beatis.
" Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ?
Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos, "
Hoc est quartum de habenda discretione circa regnum subditorum.
Dicuntur autem hic tria : quorum primum est, de salis utilitate : secundum, de salis sanctificatione: tertium autem, de salis insulsi nocivitate. Glossa autem quaedam dicenda dictis continuat, dicens : " Quia tertio mentionem facit ignis et vermis, ostendit quomodo utrumque valeamus vitare : ut vermes sale arceantur, et ignis inferni igne sancti Spiritus depellatur. "
Et hoc est quod dicit : " Omnis enim, " supple, homo, vel Dei " victima, " quae se ipsam in sacrificium Deo obtulerit, sicut dicitur, ad Roman. xii, 1 : Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
Talis igitur omnis homo, et omnis hostia, ad hoc ut Deo placeat, " igne salietur. " Effectum ponit pro causa per metonymiam : quia sal exsiccat et purgat : unde sensus est : Igne exsiccatur et purgatur : nihil enim ita purificat corpora putresocntia, sicut ignis : quia ignis humorem putridum de profundo extrahit, et consumit : et partes quae humorem putridum generant abjiciendo constringit, ne iterum putredinem vel regenerare, vel emittere possint. Volens ergo Dominus per simile in spiritualibus ostendere Apostolis et Praelatis, qualiter sapienter et discrete regant subditos, ita quod omnino sint bonus odor Deo, docet quod igne arceant, tam in se quam in aliis, foetorem putrescentis concupisoentiae : et omnia quaecumque cogitant et loquuntur vel operantur, sale condiantur sapientiae.
Ignis autem est quadruplex : sed primus causa est trium aliorum ignium.
Primus quidem est ignis Spiritus sancti, Act. ii, 3 : Apparuerunt Apostolis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum, scilicet Spiritus sanctus. Deuter. IV, 24 : Deus tuus ignis consumens est.
Secundus ignis est fervor charitatis, Luc. XII, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Ezechiel. I, 13 : Haec erat visio discurrens in medio quatuor animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
Tertius ignis est fervor devotionis in affectu orationis. Psal. XXXVIII, 4 : Concaluit cor meum intra me : et in meditatione mea exardescet ignis. Iste est ignis sacrificii et holocausti, quod Deo incenditur. Levit. VI, 12 : Ignis in altari semper ardebit.
Quartus ignis est irae per zelum bonum, vindicantem et urentem in se quod dolet admisisse. Psal. xxv, 2 : Ure renes meos, et cor meum : et vide si via iniquitatis in me est . Psal. XVI, 3 : Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Eccli. XXVII, 6: Vasa figuli prohat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Tribulatio autem ista, vel est a se facta, aut in se ex zelo vindicat quod dolet admisisse, vel ab alio illata patienter suffertur, ut per tribulationem an admissis malis expurgetur. Sapient. III, 6 et 5 : Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et invenit illos dignos se.
Igitur ignis Spiritus sancti purificat spiritum, cui illabitur : ignis autem charitatis purificat affectum, quando affectus charitate informatur : ignis autem devotionis purificat desiderium, ut Deo dignum sacrificium offeratur : ignis autem tribulationis vindicantis purificat loca delectationum, ne in peccatis quis delectetur : et gic secundum unam quamdam, quae ibidem est Glossam, illud Apostoli, I ad Corinth. III, 13, intelligitur : Uniuscujusque opus quale sitignis probabit. Et infra, v. 15 : Si cujus opus arserit, quod super fundamentumfidei aedificavit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
Sic ergo legenda est littera : " Omnis " homo, vel " omnis " hostia, " igne " isto quadruplici " salietur, " hoc est, ad saporem suavitatis divinae, et exsiccationem et restrictionem foetoris deducetur. Genes. VIII, 21 : Odoratus est Dominus odorem suavitatis, et benedixit eis.
" Et omnis " homo, vel " victima sale, " sapientiae et discretionis, " salietur, " hoc est, omnis victima sale debet esse salita. Levit. ii, 13 : In omni oblatione tua offeres sat. Quia nihil oblatum Deo placet, quod sale discretionis et sapientiae divinae omnia condientis, non est salitum. Job, VI, 6 : Numquid poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? Attende autem, quod etiam nimis salsum habet saporem abominabilem : et ita innuitur quando in rebus tanta adhibetur discretio, quantam natura negotii exigit : et tanta sapientia, tunc sufficit : et si magis aliquis adhibeat quam exigit negotii qualitas, abominabile est. Ad Romam XII, 3 : Dico per gratiam Dei, quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Matth. v, 13 : Vos estis sal terrae, quia Apostolica sapientia cuncta sunt condienda : fatuus enim insulsus vocatur.
" Bonum est sal, "
Hoc est cunctis condiendis est utile sal. Unde Ambrosius : " Inter omnia quae creasti, non minimam gratiam con- ferre dignatus es sali : ut ex illo possint universa condiri. " Et hoc significatum est, IV Reg. ii, 20 et seq., ubi Eliseus sanavit aquas per immissionem salis, ita quod non erat ultra in eis mors vel sterilitas : quia insipida humanae conversationis condivit sale discretionis et sapientiae divinae. : ut de caetero nec mortem proferret in peccatis, nec sterilitatem pateretur in otiosis et fatuis. Sic ergo bonum est sal.
" Quod si sal insulsum fuerit, " Sal est insulsum quando non condit : et hoc est quando Praelatus ad communem populi saecularis convertitur insipiditatem. Matth. v, 13 : Quod si sal evanuerit, etc. .
c( In quo illud " sal " condietis, " quo ad saporem salis revertatur ? Ac si dicat : In nullo : quia si salis est sal, tunc ut probat Philosophus, ibitur in infinitum, et sic numquam devenitur ad condiens primum : et sic intolerabile damnum est, si sal sit insulsum. Cavete ergo ne sal insulsum efficiatur. Ad Coloss. IV, 6 : Sermo vester semper in gratia sale sit conditus.
" Habete "
Ergo " sal in vobis, " ut in vobis sapor sit sapientiae, quae magis dicitur a sapore quam a sapere : ut in vobis nullus sit foetor libidinis, nihil insulsum fatuitatis : quia sic alios condietis. Unde,
IV Reg. ii, 20 : Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Vas enim innovatum, spiritus est innovatus, qui debet esse sal ne foetorem contrahat, et ut habeat unde alios condiat : quia aliter Praelatus esse non potest.
" Et pacem habete in vos, "
Quia salis sapor asper est aliquando, et purgativus : ideo monet ut quando alios condiunt, diligenter caveant ne pacem unitatis Ecclesiae rumpant : quia (sicut diximus) si nimis aliquid satiatur, abominabile efficitur : unde Glossa : " Qui sapienter loquitur, magnopere metuat, ne ejus eloquio audientium unitas rumpatur. " Nolite rumpere pacem, sed estote solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis 2. Sic conditos esse et condire alios jubet Apostolus, ad Galat. VI, 1 : Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite illum in spiritu lenitatis : considerans teipsum, ne et tu tenteris. Quod enim dicit, praeoccupatum in aliquo delicto, notat insulsum. Quod autem addit, instruite illum, notat salis apponendum condimentum. Quod vero subdit, in spiritu lenitatis, etc, notat sollicitos esse debere, ne per nimiam salis appositionem provocent ad amaritudinem : et sic pacis violent unitatem. Hoc est ergo quod dicitur hic Apostolica idoneitate.