MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum debuerit Evangelista dicere, Ad Virginem?
Post hoc quaeritur de hoc quod dicit:
Ad Virginem .
Et videtur, quod potius debuit dicere ad mulierem, hac ratione :
1. Per idem genus debuit esse liberatio, per quod intravit damnatio, ut sicut per hominem mors, ita per hominem vita : et sicut per foeminam perditio, sic per foeminam salvatio : sed Heva licet virgo fuerit, per totum tamen appellatur mulier, ubi agitur de perditione : nostra ergo beatissima Virgo debuit appellari mulier, ubi agitur de nostra liberatione.
2, Item, Ubicumque figuratur ista conceptio mulieris, et non virginis: ergo eum figura debeat respondere figurato, et e converso, hic ubi annuntiatur ista conceptio, deberet describi sub nomine mulieris. Major et Minor patent diversimode in multis locis. Proverbiorum, XXXI, 10 : Mulierem fortem quis inveniet ? etc. Illa fortis mulier est beatissima Virgo, quae ultimos lines scilicet deitatem et humanitatem in unam personam conjunxit, gignendo sapientiam, quae attingit a fine deitatis usque ad finem humanitatis fortiter. Item, Lucae, x, 38 : Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, etc. Constat, quod illa quae suscepit Dominum, fuit beatissima Virgo. Item, Benedicta tu inter mulieres , Jahel dicitur in figura Dominae nostrae. Item, Esther : Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres'' . Item, in Evangelio : Mulier miscuit tria sata . Illa mulier fuit beatissima Virgo quae miscuit tria sata, id est, deitatem, animam, et corpus, et fermentum fuit Virginis fides, ut dicit beatus Bernardus. Et sic manifestum est omnibus figuris istius conceptionis, quod Domina nostra describitur sub nomine mulieris : ergo et hic mulier debet nominari.
3, Item, Dominus in Evangelio frequenter appellat eam mulierem : et omnis sua actio nostra est instructio : ergo et Evangelista debet eam appellare mulierem.
4. Item, In hac annuntiatione impletur prophetia de Incarnatione Filii Dei: sed illa prophetatur expressissime per Jeremiam. Foemina, inquit, circumdabit virum . Si ergo ibi prophetatur sub nomine foeminae, ergo et hic debuit mulier nominari.
5. Item, Omnes aliae nativitatum annuntiationes fiebant vel ad viros tantum,
ut Zachariae : vel ad mulieres et viros, ut in Isaac et in Samsone : ergo cum tota rota sic in medio rotae, id est, Novum Testamentum in Veteri Testamento, nulla annuntiatio fieri debuit ad Virginem.