IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(m) Ad quoestionem secundam patet per idem, etc. Hic respondet ad quaestionem secundam, cujus conclusio est : Nullam virtutem physicam superaddi Sacramento, nec possibilem esse talem, id est, non ostendi per rationes, aut auctoritatem illam inesse, et nulla necessitate adstrui,
efficacia enim Sacramenti est ex pactione divina cum Ecclesia. Et si contendatur de virtute propter auctoritates Sanctorum et Ecclesiae, quae dicit Sacramenta includere virtute suum effectum, potest dici (sumendo virtutem cum Philosopho 1. de Coelo et mundo, pro eo quod est ultimum potentiae) quod sic virtus Sacramenti est esse signum efficax gratiae, et aliam virtutem non posse eidem competere.
Dicit ergo Sacramentorum conformitatem cum suo signato esse hanc virtutem, quatenus ut prius naturaliter illum certo significat et infert. Haec omnia clara sunt ex dictis. Dubitat Doctor, utrum relatio conformitatis Sacramenti ad suum signatum, sit de essentia ejus? Respondetur esse differentiam Sacramenti ex iis, quae supra diximus de definitione Sacramenti, ex ipso Doctore, qui negat potestatem instituendi Sacramenti posse convenire creaturae, et fundatur in certitudine significationis sacramentalis, quae fundatur in assistentia divina. Unde quando hic separat a relatione signi etiam practici illam conformitatem, non loquitur de Sacramento complete sub omni ratione sui, sed tantum sub ratione generica et incompleta.
His ergo suppositis circa resolutionem utriusque quaestionis per Doctorem, quantum ad efficaciam et virtutem et modum causandi gratiam per Sacramenta, adjicio hanc confirmationem ex sanctis Patribus, ex quorum modo loquendi facilis est, et verax resolutio Doctoris.
Cyprianus, sermo de Baptismo : Remissio peccatorum, sive per Baptismum sive per alia Sacramenta donetur, proprie Spiritus sancti est, et ipsi hujus efficientioe privilegium manet. Verborum solemnitas, et sacri invocatio nominis, et signa institutionibus Apostolicis Sacerdotem ministeriis attributa, visibile celebrant
Sacramentum ;rem vero Sacramenti Spiritus sanctus format et efficit, et consecrationibus visibilibus, invisibiliter manum totius auctor bonitatis apponit, et plenitudinem gratioe unctionis divinoe pinguedo sanctificationibus officialibus infundit, et rem Sacramenti consummat et perficit, etc. Ambrosius lib. 1. de Sacramentis, cap. 3. discernens inter ea quae videntur in sacro mysterio Baptismatis, et ea quae non videntur : Ingressus es, inquit, vidisti aquam, vidisti Sacerdotem, vidisti Levitam ; et infra : Vidisti, quoe videre potuisti oculis tui corporis, et humanis conspectibus, non vidisti illa quoe operantur, quia non videntur, illa multo majora sunt quoe non videntur quam quoe videntur, quoniam, quoe videntur temporalia sunt, quoe non videntur oeterna, etc. Per ea autem quibus tribuit operationem, et non videntur, intelligit Spiritum sanctum cui tribuit operationem gratiae in anima, ut patet cap. 5. ubi adducit exemplum Naaman Syri, ejusque purgationis in Jordane, alludens ad ea quae visibilia sunt in Sacramento, et alia quae non videntur, sicut aqua Jordanis fuit visibilis, et Naaman, sed non virtus sanativa, qua mundatus est a lepra : Vidisti, inquit, aquam, sed non omnis aqua sanat, sed aqua sanat, quoe habet gratiam Christi ; aliud est elementum, aliud consecratio, aliud opus, aliud operatio; aqua opus est, operatio Spiritus sancti est, etc. Et lib. 3. cap. 2. dicit ad invocationem Sacerdotis infundi Spiritum sanctum baptizato, quae invocatio ad genus causae moralis reducitur.
Item Augustinus epistola 23. ad Bonifacium, docens peccatum parentum non posse nocere infanti offerentium ipsum idolo ; non nocere, inquam, quantum ad culpam, ut qui baptizatus est et purgatus ab originali, quod contraxit ab Adamo : Nisi quis, inquit, renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Aqua igitur exhibens forinsecus Sacramentum gratioe, et Spiritus operans intrinsecus beneficium gratioe, solvens vinculum culpoe, reconcilians bonum naturoe, regenerans hominem Christo, etc. Sacramentum gratioe, id est, signum exhibet, aqua forinsecus, beneficium gratiae operatur intrinsecus Spiritus sanctus, et lib. 15. de Trinit. cap. 26. negat eadem ratione discipulos Christi dedisse Spiritum sanctum : Orabant, inquit, ut veniret in eos, quibus manus imponebant. Item, Hieronymus, Isaiae 4. tractans illud Matth. 3. Ego vos baptizo in aqua, etc. Ex hoc, inquit, dicimus quod homo tantum aquam tribuat, Deus autem Spiritum sanctum, etc.
Accedunt et Patres Graeci, explicantes illud Joannis 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. purgationem a culpa tribuunt Spiritui; et quia homo compositus est ex anima et corpore, aquam corpori sanando, Spiritum animae accommodant. Nyssenus in lib. de Baptismo circa initium : Hoc autem, inquit, beneficium non aq ua largitur (esset enim omni creatura sublimior), sed Dei proeceptum, et Spiritus, qui mystice ad nostram libertatem venit accessus; aqua vero subservit ad ostendendam purgationem; et infra : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Quare bina illa, et non solus Spiritus sufficiens existimatus est ad completionem baptismalis? Respondet: Compositus est homo, et non simplex ut certo scimus, atque idcirco duplici conjunctoque cognata similiaque elementa ad curationem destinata, atque attributa sunt ; corpori quidem quod apparet, aqua quoe sub sensum cadit, animoe vero quod visum effugit, Spiritus qui non apparet, qui fide vocatur, qui infallibiliter accedit, etc. Idem docet Nazianzenus oratione in sanctum Baptisma, Cyrillus Hierosolymitanus Calechesi 3. Cyrillus Alexandrinus, et Euthymius in Joannem, Damascenus lib. 4. fidei Orthodoxoe, cap. 10. Tertio denique adduci possunt omnes expositores in illud Matthoei 9. Marci 2. super illud : Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ? ubi docent communiter ex remissione peccatorum, Christum ostendisse se esse verum Deum: ergo ad solum Deum id spectat, physice loquendo, ad alios autem moraliter, et potestate communicata, quae non excedit moralem, impetratoriam aut ministerialem, aut certe meritoriam, quia variis modis haec potestas communicari potest ; et de facto communicata fuit Christo qua homo erat, ut capiti, Apostolis ut ministris, Sacramentis ut instrumentis, quae non excedunt genus causae moralis, quia si physice, ut ita dicam, communicaretur virtus dandi Spiritum sanctum per gratiam et remissionem peccati, quae de facto annexa est gratiae, videtur argumentum colligendi Deitatem Christi ex ejusmodi operibus, esse satis ambiguum. Unde Nyssenus dicens aquam Baptismi non largiri hoc beneficium, sed Dei praeceptum, et Spiritum, etc. subjungit rationem, esset enim omni creatura sublimior, supple, aqua, si daret gratiam, quod intelligi debet physice, si attingeret productionem gratiae ; ergo si Christus qua homo habuit potestatem physicam dandi gratiam, unde colligeretur ex hoc effectu eum esse Deum, argumento quod est a posteriori, et tanquam ab effectu ad causam, et quo utuntur Patres, sicut non sequitur, producit calorem, ergo est ignis, quae est fallacia consequentis. Atque idem colligitur recte ex Tridentino supra, assignando causas per se justificationis, ad Deum solum reducere efficientiam, quod intelligi debet ex sensu Concilii et Patrum de efficientia simpliciter physica, nam et Christus quem docet esse causam meritoriam, si loquamur de morali efficientia, est perfectior causa efficiens quam Sacramentum, quod in virtute operum Christi et passionis ejus ac Crucis, operatur secundum Patres ; ergo quod dicatur instrumentalis causa, non infertur esse instrumentum ex efficacia physica attingens gratiam immediate, quod perinde concludit si respondeas, quod etiam Christi humanitas per modum instrumenti physici attingebat opera miraculosa, quia eadem est difficultas, et suo loco ex Patribus oppositum probavimus in tractatu de Incarnatione.
Ad haec ergo loca et similia, respondent adversae sententiae assertores denotari causam principalem tantum. Sed haec responsio non tollit difficultatem, quia de hoc nemo unquam dubitavit, aut dubitare potuit Deum esse auctorem, et causam principalem salutis; ergo quando Patres excludunt a Sacramentis efficientiam, tribuendo eam soli Deo, debet intelligi physica simpliciter, cum tribuant effectum Sacramenti Deo tanquam causae ; et cum colligant divinitatem Christi ex tali effectu, supponunt non posse procedere physice ab alio principio.
Confirmari potest ex iisdem Patribus, contra Pelagianos, quia licet tribuant Deo principalem efficientiam, explicando Paulum circa bona opera liberi arbitrii, tamen reservant libero arbitrio suum influxum vitalem et physicum in eadem opera, ita tamen ut subsit gratiae Dei praevenienti et adjuvanti, disponenti et praeparanti ad consensum, et operis boni prosecutionem, ut patet novissime ex Tridentino sess. 6. cap. 5. et 6.
Aliter autem loquuntur de efficientia gratiae per aquam et Spiritum, excludentes eamdem ab aqua, et tribuentes eam soli Spiritui, quod physice intelligi debet ; sic etiam loquuntur de operibus miraculosis, ut procedunt a Sanctis, quibus tantum adscribunt fidem, orationem et impetrationem, et soli Deo operationem physicam miraculi.
Dices hoc argumentum tollere a Sacramentis etiam efficaciam moralem, et favere haereticis. Contra, quia hanc ipsam denotant Sancti locis praefatis, cum dicunt Deum ministrato foris Sacramento interius operari, et designant connexionem illam, quae est ex pacto et promissione, inter aquam, verbi gratia, et Spiritum in ordine ad sanctificandum hominem, quorum verba satis concordant modo, quo noster Doctor explicat et defendit efficaciam Sacramentorum ; et de facili concordant ipsi Sancti, quando negant effectum Sacramenti procedere ab eo quod exterius datur, intelligi per efficientiam physicam, quia sic est solius Dei proprie ; quando vero dicunt Sacramenta causare effectum intelligi de efficientia instrumentali et morali.
Neque ad defensionem doctrinae Catholicae, advocandae sunt novae difficultates et philosophicae, cum idem modus loquendi sit Scripturae, quoad alia, quibus nequit convenire aliud genus efficaciae quam moralis. Quoad haereticos autem nihil captare possunt, imo magis et facilius convincitur eorum error ; negant enim dari gratiam per receptionem Sacramentorum, sed ea esse signa rememorativa aut excitantia fidem, et nihil conferentia de novo, sive physice illud causarent, sive tantum moraliter.
Quae controversia omnium consensu aliena est a quaestione fidei, et versatur circa modum quo Sacramenta causant gratiam, quam dari per ipsa est de fide.
Ex quibus patet resolutio Doctoris in utraque quaestione.
(n) Ad primum autem dico, quod aqua abluit cor, id est, animam, etc. Hic respondet Doctor ad fundamenta oppositae sententiae, nempe D. Thomae, et in primis ad illud Augustini hom. 80. in Joannem : Quoe est ista virtus aquoe ut corpus tangat, et cor abluat ? Et habetur 1. quoest. 1. capitulo detrahe, etc. His verbis Augustini adjungunt similia loca Patrum moderni, ac tandem Tridentinum sess. 6. cap. 1. ubi enumeratur Baptismus inter alias caucas justificationis, sed caeterae sunt causae proprie dictae ; ergo et Baptismus. Additur Senonense Conc. cap. 10. ubi tribuit eidem efficaciam respectu gratiae. Moguntinum cap. 11. vocat Sacramenta instrumenta et remedia.
Respondetur ex dictis illa omnia verificari de Sacramentis tanquam causis moralibus, et non physicis. Abluit ergo aqua cor, quatenus habet annexam assistentiam Spiritus et Dei pactum. Enumerat Tridentinum causas per se et proprias justificationis, quarum una est Baptismus, altera etiam merita Christi, et principalior quam Baptismus, quae non causant physice suum effectum.
Perinde etiam illa loca referuntur ad quemcumque effectum, qui ex virtute Sacramenti confertur, qualis est gratia actualis effectus gratiae, quem recipit fictus recedent? fictione, ex efficacia Sacramenti praeteriti, aut certe characteris, uterque effectus competit Sacramento, ut causae morali. Quando etiam confertur mediante Baptismo, verbi gratia, effectus aliquis miraculosus, ad virtutem Baptismi refertur, quae erit tantum moralis. Superius etiam ostendimus per eamdem formam verborum in Scriptura exprimi efficaciam fidei, poenitentiae, charitatis, etc. quibus moralis efficacia competit solum. Adducta sunt etiam alia exempla, quibus satis quadrat auctoritas Bernardi, quam adducit Doctor pro opposito.
Adjicere licet aliquos Patres tribuere banc virtutem sanctificandi aquis, ex contactu carnis Christi in Jordane, ut Chrysostomus homilia 25. in Joan. Beda lib. 1. in Lucam, cap. 10. quamvis tamen nullam virtutem superadditam recepit aqua, sed designata tantum fuerit materia Baptismi, et inchoate sanctificata per contactum carnis Christi.
Praeterea objiciunt proprietatem verborum servandam esse, formam poenitentiae significare liberationem animae a peccato, quod nequit fieri, nisi Sacerdos conferat gratiam mediante ipsa, ergo physice. Respondeo, concedo majorem et minorem, et nego consequentiam, quia verba verificantur juxta materiam subjectam ; verba autem nequeunt participare talem virtutem, aut efficaciam physicam, habent efficaciam per modum actus judicialis, et supponunt auctoritatem absolvendi in Sacerdote, quam tribuit ei Ecclesia,cujus exercitium sunt illa verba : Ecclesia autem nequit transferre per approbationem Confessarii in ipsum auctoritatem, quae habeat efficaciam physicam, sed moralem duntaxat: consequentia ergo opposita sequitur ex praemissis, neque ex vi solius ordinationis sine approbatione Ecclesiae valide absolvit.
Tertio denique objiciunt, quod Christus Dominus mediante sua humanitate tangendo, et loquendo conferebat physice gratiam, operabatur effectus miraculosos ; ergo idem sentiendum de Sacramentis. Respondetur, negando antecedens, quantum ad modum causandi, quia contrarium docent Patres, ut suo loco videri poterit. Ei dato antecedente, negatur consequentia: primo, quia in Sacramcntis, quae transeunt, antequam effectus causatur,
est repugnantia ex parte subjecti in ordine ad eam causalitatem, non ita in humanitate Christi, quod fuit subjectum permanens: deinde Sacramenta in virtute meritorum Christi,quatenus ea applicant, sunt efficacia, ut patet ex Trid. sess. 5. can. 5. ubi dicit originale remitti, qua meritum Christi applicatur per Baptismum, ac proinde non possunt excedere causalitatem operum Christi, quae moralis est.
Ad reliqua argumenta D. Thomae, sicut et ad argumenta, quae adducta sunt in oppositum pro utraque quaestione, responsio Doctoris est clara, et hactenus sufficienter declarata,ulterius proinde non est immorandum. Controversia cum haereticis tangenda erit de Sacramentis in specie, ne eadem contingat repeti, et quia in hac quaestione eam non tangit Doctor, supponens fidei principia, de quibus tamen nulla fuit controversia eo tempore in Ecclesia.
Superest tantum ut breviter adjiciam quid nomine gratioe sacramentalis (cujus mentionem fecimus in Commentario) intelligant Doctores. Alensis 4. part, quoest. 5. m. 4. art. 2. g 1. D. Bonaventura dist. 1. quaest-.- 6. et Richardus asserunt gratiam sacramentalem differre ab habituali in ratione effectus, quod illa scilicet detur per hoc aut illud Sacramentum: ad finem specialem Sacramenti, ut per Baptismum per modum regenerationis; per alia Sacramenta eodem modo in ordine ad suos fines; neque apud Doctorem invenio aliam mentionem gratiae sacramentalis, quae ab hac differat.
Paludanus dist. 2. quoest. 3. dicit sacramentalem diversam esse ab habituali donis et ornatu, et in quoque Sacramento dari propriam et distinctam ad finem Sacramenti. Capreolus eodem modo dicit esse distinctam ab omni alia qualitate ; intelligere autem videtur qualitatem esse diversam et permanentem, quae disponat ad effectum peculiarem Sacramenti. Sotus interpretatur eum intendisse characterem in Sacramentis, quae characterem imprimunt ; in aliis vero ornatum, de quo supra egimus. Moderni auten Thomistae, ut Suarez, Vasquez, Ledesma et alii, asserunt conferri virtute singulorum Sacramentorum auxilia specialia gratiae actualis, quae consistunt in piis impulsibus et inspirationibus datis ad finem cujusque Sacramenti.
Res est incerta, id autem constat,varios esse fines Sacramentorum, an autem ad eos gratia habitualis, circa quam Sacramenta primariam habent efficaciam, sit sufficiens, ut dicunt primi auctores? an praeterea dentur haec auxilia actualis gratiae regulariter, certo constare nequit, universaliter loquendo, quamvis in specie forte magis colligatur in quibusdam Sacramentis quam in aliis. In primis effectus Baptismi, qui est regeneratio hominis, et translatio ab eo statu, in quo quis nascitur filius Adam, ad statum adoptionis filiorum Dei, haberi potest per habitualem gratiam; et de hac solum loquitur Tridentinum, et alia Concilia, quando agunt de effectu hujus Sacramenti ; de gratia autem actuali non loquuntur, et forte sufficit character pro dispositione hujus Sacramenti, inquantum est permanens, et quantum est de se necessitans ad effectum Sacramenti. An praeterea dentur auxilia ad observandam legem generalia, et professionem status, quem baptizatus assumit, exuens veterem hominem, et induens novum; item ut reddatur homo magis dispositus ad dignam receptionem Sacramentorum, incertum est ex Conciliis, quamvis de bonitate Dei, et misericordia praesumi possit; id autem constat saltem ratione Baptismi, et characteris, baptizatum acquirere protectionem specialem sui contra diabolum et invisibiles potestates. Poenitentiae effectus est reconciliatio peccatoris, ex Tridentino sess. 14. cap. 3. quae fit etiam per habitualem, interdum autem in viris piis, et cum devotione hoc Sacramentum percipientibus, inquit Concilium, conscientioe pax et serenitas, cum vehementi spiritus consolatione, consequi solet, etc. Haec autem refundi potest in gratiam actualem, qui tamen effectus non est regularis in omnibus, saltem in eo gradu perceptibili, quamvis neminem esse putem, qui accedat cum fide et devotione ad Sacramentum, quin in eo acquirat pacem conscientiae. Posset praeterea dici, dari in hoc Sacramento gratia ad opera satisfactionis et mortificationis, quae excitant etiam ad frequentem usum ipsius Sacramenti ex affectu satisfactionis, et vindicandi in se peccati.
Tridentinum sess. 13. cap. 2. effectum Eucharistiae statuit in eo, ut et sit cibus animatum, quo alantur et confortentur viventes vita illius, et sit antidotum a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus serventur, etc. Reducendo hunc effectum praeservationis a mortalibus ad principia communia de gratia Dei, et auxiliis, certum est hunc effectum, quem omnes tribuunt Eucharistiae, provenire a gratia actuali praeveniente, quae necessaria etiam est justis et sanctificatis, ut evitent peccata, ex epistola Innocentii 1. ad Concil. Carlhaginen. et alia ejusdem ad Concil. Milevitan. epistola Caelestini 1. can. 6. ex Milevitan. can. 4. et 5. Arausicano cap. 10. et supponit Tridentinum sess. 6. cap. 16.
Idem dicendum videtur a paritate, de Sacramento Confirmationis, cujus effectus est tribuere robur et constantiam ad profitendam fidem, et superandas tentationes, et pericula seducentia, quod debet fieri per gratiam operantem, quae est actualis.
Item, res Sacramenti extremae Unctionis, ut docet. Trident sess. 14. de eodem Sacramento, gratia est Spiritus sancti, cujus unctio delicta, si quae sunt adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit, et aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus, morbi incommoda ac labores levius fert, et tentationibus daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit ; haec autem magna ex parte fiunt per gratiam actualem.
Eodem modo de Ordine, cujus fine et ministerio et dispensatione congrua, probabile est dari gratiam actualem, idque exigit finis ejus et pericula emergentia, et rectus usus.
Item, in Sacramento matrimonii exigitur similis gratia ad sublevanda onera matrimonii, et educandam prolem, et ad vincendam concupiscentiam, cujus moderamen Augustinus lib. 4. contra Julianum cap. 2. reducit ad gratiam operantem, quae datur tempore congruo. Videtur ergo sententia ultima certa esse in quibusdam Sacramentis, in aliis probabilis.
Antiqui autem Scholastici, ut plurimum loquuntur de effectu gratiae sanctificantis, quae etiam ad finem cujusque Sacramenti datur. Haec autem gratia sanctificans potest dici finis gratiae actualis, quae ad ejus conservation?m ordinatur ; unde dici potest virtute in ea contineri hoc modo, et etiam habitualem, tanquam formam priorem ad eam disponere moraliter, prout ex fine Sacramenti datur: agunt ergo Doctores antiqui de illa, quae confertur statim per Sacramentum, et in ordine ad quam verificatur Sacramentum, quae est habitualis, et forma Sacramenti de praesenti et practice.