Deinde cum dicit, nisi, ostendit quod dominus parat se ad poenam inferendam, etsi differat ex causa: et ponitur haec praeparatio. Primo ex parte dei punientis.
Secundo ex parte hominis puniti sive recipientis, ibi, ecce parturiit. Praeparatio ex parte dei describitur secundum praeparationem hominis contra meritum vel peccatum: quia, odio sunt deo impius, et impietas ejus. Sap. 4. Et sicut homo praeparat se gladio contra hostes qui sunt prope, sed arcu contra remotos; ita divina vindicta contra eos qui videntur sibi adhaerere, et possunt videre causam punitionis, dicitur gladius quasi contra propinquos sed arcus contra remotos: et ideo non statim te punit, sed praeparat se ut convertaris.
Et nisi conversi fueritis, gladium suum etc.. Idest vindictam suam: job 19: fugite a facie gladii.
Ultor enim iniquitatis est gladius etc.. Zach. 9: exibit ut fulgur jaculum ejus: vibrabit ad terrendum, et ad propinquos ut fortius percutiat: quia nisi per comminationes homo convertatur, fortiter percutit. Maximus valerius: lento gradu ad vindictam sui procedit divina ira: tarditatemque supplicii gravitate compensat. Hieronymus habet, gladium suum acuet, idest praeparabit majorem damnationem: Deut. 32: si acuero ut fulgur gladium meum etc.. Matth. 10: non enim veni mittere pacem in terram, sed gladium etc.. Secundum Glossam, gladius dei christus est. Vibratio ergo est comminatio Gehennae in quo percutientur impii, sicut eo vindicante: isa. 27: in die illa visitabit deus in gladio suo duro etc..
Praeparat et se arcu, quasi ad remotos; unde arcum suum etc.. Et primo agit de praeparatione arcus.
Secundo sagittarum. Et in eo paravit. Qui parat arcum, primo tendit. Secundo ordinat in manu.
Quantum ad primum dicit, arcum suum, idest divinam vindictam, quasi ex inopinato punientem.
Quantum ad secundum dicit, et paravit illum: isa. 30: praeparata est enim ab heri thophet; a rege praeparata, profunda et dilatata: scilicet ad puniendum.
Secundo agit de praeparatione sagittarum et in eo etc.. Et primo quantum ad ipsas sagittas.
Secundo, quomodo in eis aliquis magis nocivum ponit, puta ignem vel venenum. Dicit ergo. Et in eo, scilicet arcu, praeparavit vasa, idest instrumenta mortis, scilicet occidentiae: Ezech. 9: unusquisque habet vas interitus in manu sua. Ardentibus effecit, quia ibi aliquid combustivum, per quod intelligitur poena ignis aeterni; sed dicitur quod in Hebraeo est, sagittas suas persequentibus me effecit. Per hunc arcum secundum Augustinum in Glossa intelligitur sacra Scriptura: job 29: arcus meus in manu mea instaurabitur. Hic tenditur, quando duritia veteris testamenti est emollita per novum. Praeparatur, quando exponitur. Et in eo paravit vasa mortis. Vasa mortis possunt dupliciter accipi: scilicet in bono, vel in malo. Hi sunt haeretici, qui ex sacra Scriptura mortem simplicibus parant: et sic paravit, idest parari permisit: Ps. 106: errare fecit eos etc.. Effecit, idest extra fecit, hoc est in apparentia posuit: sagittas, penetrabiles sententias: Ps. 119: sagittae potentis acutae etc.. Vel in bono vasa mortis apostolus inobedientibus: 2 Cor. 2: aliis sumus odor mortis in mortem. Et hos effecit aptos ad comburendum igne charitatis: Eccl. 48: surrexit elias quasi ignis, et verbum etc..