TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De natura diaphani et qualiter lumen est actus ejus.
Ex quo autem dicendum est de lumine, sicut superius diximus, oportet primo manifestare proprium ejus subjectum. Dicimus igitur quod id quod est lucidum, est aliquid : corpus enim est, et corpus transparens sive pervium, quod Graeci diaphanum vocant : et hoc diaphanum est visibile, quando est actu lucidum. Videmus enim lumen non secundum se, sed in aliquo subjecto, et hoc est diaphanum : diaphanum enim secundum se non est visibile, eo quod. nullum habet colorem : et quia nullum habet, ideo omnes potest recipere, et sic medium potest esse in visu : videtur ergo propter extraneum colorem semper, hoc est, extraneum colorem qui in ipso fit in esse spirituali et intentionali, sicut superius diximus : tale autem diaphanum quod recipit omnem colorem extraneum, est aer, et aqua, et ignis, et caelum : non tamen est diaphanum aer secundum quod aer, hoc est, per naturam per quam est aer : quia si sic esset diaphanum, tunc aqua non esset diaphana, nec aliquod aliud corpus, sed potius per unam naturam omnem in qua Inferiora simplicia vel composita perspicua, communicant cum superiori coelesti, et perpetuo corpore : licet enim perspicuitas quae recipit lumen, sit in superioribus et in inferioribus, tamen per prius, et sicut in causa est in superiori corpore, et per posterius in inferioribus : et mediante hac natura communi efficiuntur corpora pervia propria substantia luminis. Corpora enim superiora omnia sunt perspicua praeter stellas, sicut diximus in libro de Caelo et Mundo : et quae sunt actu luminosa, sunt spissa tegentia ea quae sunt post ipsa. Sed tamen scias, quod raritas sola non facit perspicuitatem : quia tunc terra rara esset perspicua : et hoc non est verum, sed oportet cum raritate esse subtilitatem et formalitatem sive spiritualitatem quamdam partium : et tunc talia rara sunt pervia : et quanto magis habent de hujusmodi natura formali et spirituali, tanto magis erunt pervia. Et si aliquis objiciat dicens corpora superiora non esse, ostendimus talium solutiotioncs in libro de Caelo et Mundo. Ista igitur talia sunt luminis subjecta. Differunt luminare, lux, lumen, et splendor. Luminare enim est corpus quod in se formam habet lucem, sicut sol, et luna, et stellae. Lux autem dicitur forma luminis in luminari sive in eo quod est fons luminis primus, vel sicut in eo quod est forma luminis primi. Lumen autem est, quod receptum est in alio corpore illuminato.
Et ideo lumen est receptus habitus in. natura diaphani, et lumen est actus ejus et perfectio ejus secundum quod est diaphanum : potentia autem lucidum est id sabjectum quod est susceptibile luminis et tenebrarum, et sicut lumen est color lucidi terminati, et ita se habet lumen ad lucidum pervium : quia sicut color est diffusio luminis in corpore terminato, ita lumen est diffusio quae fit in superficie et in profundo diaphani non terminati : et ideo lumen est actus lucidi pervii quando actu luminosum est, sicut color est actus colorati, quando actu coloratum est. Hujus autem natura perficiens diaphanum est ab his quae actu lucent, sicut ignis, aut corpus coeleste, quod cor-
pus coeleste etiam unum et idem est in diaphaneitate cum diaphanis inferioribus, sicut diximus : et etiam est unum et idem quia non variatur de lumine in tenebris in lumen, sicut variantur inferiora : sed semper actum est lucidum, eo quod sibi conjuncta sunt ea quae semper ipsum illuminant, et ipsum est de natura lucis etiam quando non lucet. Lucens enim corpus non est ex alio lucens, nisi quia conveniunt in eo multae partes nobiles formales diaphani : et in illis lumen generatum tenetur non amissum. Sic igitur patet quod lumen est perfectio lucidi quando secundum actum est lucidum.