DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De pietate seu compassione Mariae.
De pietate seu compassione Mariae dicit beatus Bernardus super locum illum Joannis, II, 3 : Deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. Beatus Bernardus : " Compasa est enim verecundiae ministrorum sicut misericors et benignissima. Quid de fonte pietatis procedet nisi pietas ? Nonne qui pomum tenuit in manu, reliqua parte diei pomi servabit odorem ? Quantum ergo viscera illa virtus pietatis affecit, in quibus ipsa pietas quae Christus est, novem mensibus requievit. Nam .et ante mentem replevit quam ventrem : et cum processit ex utero, ab anima non recessit. "
Item,Exemplum est de electuaria in pyxide, quo extracto, remanet odor. Item,
Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu.
Ipsa vero tanto magis inbuta, quanto magis recens et amplius sitiens. Ipsa est enim valde compatiens et super afflictos pia gestans viscera.
Item, Si regina pro aliqua miserrima persona deferret bachinum, nullus negaret ei eleemosynam suam. Quid ergo si devote rogares Mariam, ut colligeret tibi orationes in paradiso per ordines sanctorum ? Dicit enim quidam vir sanctus Mariae : " Scimus et credimus, o Domina, quoniam te orante pro nobis ad Filium tuum, omnes caeteri saucii orabunt, omnes juvabunt : te vero tacente, nullus orabit, nullus juvabit. "
Item, De misericordia et pietate Mariae dicit ei Filius ipsam commendans, Cantic.IV, 5 et 8 : Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec adspiret dies et inclinentur umbrae. Duo ubera beatae Virginis, de quibus velut lac piae subventionis dulcedo sugitur, sunt affectus pietatis et mise- ricordiae, qui velut capreae acuto lumine considerant quis et quanta indigeat ope, et per talem considerationem accurrunt velociter ut hinnuli: etpropter varios subventionum modos per hinnulos signantur, qui pulchra sunt varietate distincti. Dicuntur quoque gemelli, scilicet sodales et consimiles : quia valde sunt sibi consimilia, et quasi ex uno fonte prodeuntia misericordiae et pietatis opera. Dicitur autem, quod isti hinnulli pascuntur in liliis : quia misericordiae et charitatis beneficia, quae ingratis moriuntur et deficiunt, in illis nutriuntur et proficiunt, qui propter candorem castitatis et odorem et bonorum operum liliis similantur. Haec autem ubera beatae Virginis lac suum propinare non cessant tota ista praesenti vita, donec videlicet adspiret dies, id est, donec veniat dies illa, quae ad corpora de pulvere reformata spirabit spiritum vitae et vitam gloriae, et donec inclinentur, id est, deficiant umbrae praesentis miseriae .