TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De communitatibus et differentiis differentiae et accidentis.
Differentiae autem et accidenti, ut dicit Porphyrius, commune est de pluribus praedicari in quantum utrumque illorum universale est: hoc enim omni quidem convenit universali in quantum est in multis, et de multis. Ad inseparabile autem accidens specialiter habet differentia communitatem, quod scilicet tam differentia quam inseparabile accidens semper adest omnibus de quibus praedicatur. Quod exemplo probatur et inductione : quia bipes semper adest corvis, cum sit differentia de corvis et hominibus praedicata : nigrum etiam esse, quod tanquam accidens inseparabile praedicatur de corvis, semper adest corvis, quamvis etiam posset fieri corvus albus vel aetate vel arto : tamen quia corvus non tantum nominat speciem, sed in tali complexione, quae causa nigredinis est, designatur subjectum materiale, et hoc accidens nominato tali subjecto semper est accidens inseparabile.
In hoc etiam differunt differentia et accidens, quia differentia quidem continet ambitu suae communitatis ea de quibus praedicatur. Continere enim est ea de quibus praedicatur intra suam communitatem claudere : continet ergo differentia et non continetur ab his de quibus praedicatur. Sic enim continet haec differentia quae est rationale, totum hominem et particularia ipsius. Accidentia vero nec proprie nec vere, sed quodammodo continent quaedam corum de quibus praedicantur secundum quod in pluribus sunt, et excedunt ea de quibus praedicantur. Quodam autem modo continent, eo quia subjecta eorum de quibus praedicantur, non omnia susceptibilia sunt horum sed plurimorum : et omnia continent quibus insunt, et exceduntur ab his quibus non insunt. Album enim praedicatur de hominibus albis et quodam modo continet ea, de non albis autem non praedicatur : et aliquis homo est non albus, et quoddam album non est homo, quia potest esse in alio subjecto quam in homine. Ideo cum dicitur, homo est albus, homo continetur : sed ista continentia non est propria, quia continere est formae substantialis : et ideo accidens in quantum est forma continet, in quantum autem est accidens fluidum, habet esse et continetur a subjecto. Et sermo quidem Porphyrii obscurus est, sed hunc quem dixi veriorem puto esse intellectum.
Alia autem adhuc est differentia inter differentiam et accidens : quia differentia quidem non est intensibilis et remissibilis, sicut patet ex supradictis, ubi etiam soluta sunt quae contra hoc dictum objiciuntur. Accidentia autem magis et minus suscipiunt, eo quod causas habent materiales, et secundum seipsa non sunt nominantia rem suam in termino. Et haec omnino plana sunt ex supradictis.
Adhuc autem alia est differentia, quod impermiscibiles sunt contrariae differentiae ad alicujus speciei constitutionem : ex rationali enim et irrationali non constituitur aliqua species una. Contraria autem accidentia mixta sunt ad alterius constitutionem, sicut si miscerentur contrarii colores et sapores ad medii constitutionem.
Et si objicitur, quod etiam colores contrarii contrarias habent differentias et species. Dicendum quod de hoc modo quo colores et differentiae colorum formales considerantur, per quas color in genere qualitatis ordinatur, hic non loquitur, sed potius de esse materiali accidentis prout est universale praedicatum de his quae denominantur ab ipso. Sic autem constat quod recipit intensionem et remissionem per contrarii admixtionem vel contrariorum, vel depurationem, eo quod albius est hoc modo nigro impermixtius,
ut dicitur in quarto Topicorum . Cum autem recipit magis et minus, recipit illud aliquando quod recessit a contrario, sicut malum pejus quod recessit a bono. Aliquando autem quia accessit ad terminum, ut bonum melius quod summo bono est propinquius : aliquando autem secundum contrarii admixtionem, ut album albius, ut dictum est. Hujusmodi ergo sunt communitates et proprietates differentiae, et caeterorum universalium.