CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De infirmitate et inutilitate sermonis Platonis.
Sermo igitur Platonis quamdam et non simpliciter habet probabilitatem. Probabilitas enim simpliciter aliquid habet rationis in re. Quaedam autem et non vere probabilitas est, quae apparentem et non existentem habet probabilitatem. Si enim vere probabilitas esset, ab artibus et doctrinis non discordaret. Videtur autem scientiis et artibus dissonare. Omnes enim artes et doctrinae et electiones et actus quoddam appetentes bonum, et inquirentes bonum quo indigent ad sui perfectionem, derelinquunt tamquam sibi inutilem, cognitionem illius boni separati quod posuit Plato. Si autem esset bonum civile, tunc magnum esset auxilium in cognitione ipsius ad totius civilis vitae incrementum et profectum : et non rationale esset quod tale auxilium omnes ignorarent artifices, et nullus requireret cognitionem ipsius. Eo ipso ergo quod relinquunt, ostendunt quod inutilis est ejus cognitio ad vitam civilem. Inutile ergo est bonum ideale : quia non posset dicere Plato, in quo rector vel faber juvaretur ad suam artem per cognitionem boni separati idealis. Nec posset dicere qualiter melius militat, et magis miles est, qui ideam militiae sive boni militis contemplatus est separatim in. mente divina, quam qui non est contemplatus. Ex contemplatione autem finis proprii et boni multum quilibet juvatur in arte sua.
Bonum igitur proprium bonum civile est, et non bonum universale separatum. Hoc autem et alia ratione videtur. Videtur enim medicus non intendere universalem sanitatem et separatam, sed eam quae est hominis privatam et propriam : et non tantam eam quae est hominis, sed magis eam quae hujus est hominis Socratis vel Calliae, senis vel juvenis, talis vel talis complexionis, in loco tali vel tali commorantis, et secundum alias dispositiones appropriatam. Medicus enim secundum unumquemque et dispositiones uniuscujusque medicatur differenter : et sic est in aliis artibus. Civilia ergo bona propriissima sunt : et universale separatum nullum profectum facit in eis. De bono igitur humano et civili secundum opiniones aliorum in tantum . dictum sit.