CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De emisso a tonitruo.
Oportet autem hic inquiere quid sit illud quod in ictu tonitrui de nube descendit, eo quod illud suppositum est in praemissis. Aut enim est vapor,autaer,aut utrumque, aut neutrum horum. Videtur autem quibusdam neutrum horum esse, quia tenue facile cedens non comminuit corpora dura et fortia : descendens autem de nube corpora dura et fortia comminuit : videtur igitur quod neque vapor sit, neque aer. Amplius quod facillime a quolibet pellitur, non videtur fortissime impellens quaelibet alia : aer autem et vapor facillime ab omni corpore alio impelluntur: videtur ergo quod non impellant alia. Probant haec quidam per experimenta: eo quod lapides et alia mineralia quandoque de nube descendunt, quorum ex simplici vapore non est generatio. Aliquando etiam dicitur de nube cecidisse corpus animalis perfecti, sicut vituli, licet esset corpus mortuum. Omnia autem haec ad hoc faciunt, quod fulmen sit res divina, et quod ictu fulminis Deus utatur in rebus in quibus fuerit voluntas ejus, ut timeant inferiores, sicut Pythagoras dixit Iovem tonare ut timeant illi qui sunt in Tartaro.
Si autem hoc concedatur, pro nihilo erit opus naturae, quod jam diximus, ubi ostendimus diversitatem effectus tonitrui et fulminis ex diversitate vaporum. Et pro nihilo erit quod dicit Aristoteles in libro de Animalibus, quod aer cum tonitrui ictu scindit lignum : unde videtur intelligere, quod in effectibus illorum operantur causae naturales, et non solum voluntas divina. Si voluntas divina quae est semper uniformis, esset causa tonandi, non posset assignari ratio qua non semper tonat, nisi aliquis vellet fingere. Sed quoniam causae naturales horum effectuum sunt latentes, ideo vulgus et quidam non complete in hoc genere philosophantes, ipsis diis attribuerunt.
Propter haec et his similia, dicendum est quod Deus sublimis regit naturas et administrat, non immediate, sed per causas mediatas naturales: et illas potius quaerimus hic quam divinas, quia nobis sunt propinquae, et de facili possumus eas
investigare. Dico igitur quod vapor aliquando est cum aere in ictu, et aliquando aer solus : nihil enim ita percutit sicut illud quod primi percutientis ictum maxime recipit : nihil autem ita recipit ictus percutientium, sicut aer et vapores qui habent aliquid de forma aeris propter raritatem : et ideo fortissime percutiunt vapor et aer. Vapor autem nunquam percutit sine aere: quia semper vapori aer est immixtus, et per aerem defertur. Aer autem aliquando percutit sine vapore, quando vapor usque ad terram non percutitur. Hujus autem signum est ventus et terraemotus, qui talibus ictibus aeris fiunt et vaporis. Ad quaesitum igitur dicamus, quod vapor siccus modo praedicto a frigida nube cum violentia extrusus et ignitus secundum plus et minus calefactus cum aere impetuose ad terram delatus, causa est naturalis omnium effectuum inductorum.
Quod autem igitur objicitur primo et secundo, facile solvitur, quia aliud est de vapore et aere in se consideratis, et aliud de eis cum impetu et violentia consideratis. Secundum se enim nihil violentiae inferunt : percussa autem inferunt maximam violentiam. Et hujus causa est, quoniam nullam aliorum corporum intus et extra violentiae subjectum efficitur sicut aer et vapor qui suscipiunt in profundum violentiam, sicut propria violentiae materia : recipiunt enim ictum violentiae primo Et haec est causa, quod omnia impelluntur a vapore vel aere : et nulla violentia potest esse tam fortis sicut aeris vel vaporis : et ideo scindit aer cum tonitruo, sicut dicit Aristoteles. Alia enim corpora non efficiuntur subjectum formae quae sigillatur ab ictu percutientis corporis, eo quod spissitudine sua resistunt, et violentiam interius non recipiunt.
Quod autem mineralia cadant de nube, convenit propter mixtionem vaporum elevatorum, quorum materia tendit ad naturam argenti vivi luculenti, et sulphuris terrestris, et non desiccati. Unde praecipue cadit ferrum, quando talis ca- sus accidit : quia illud fit ex luculento
terrestri et viscoso, et quia multum ab igne nubis decoquitur : propter quod cadit speciem chalybis optimi, quod est ferrum durum et depuratum : et quia cum congelatur a frigido, congelatur in extremitatibus nubis, et per modum guttarum distillat ab inferiori vapore, ideo est massa sicut ex granis milii et ciceris composita.
Corpora autem animalium perfectorum raro formantur in nube, licet hoc dicat Avicenna semel contigisse, quod corpus vituli cecidit: et hoc ipse attribuit non diis immediate, sed maxime virtuti stellarum in tempore illo formam vituli imprimendum. Mineralia autem quae cadunt adeo sunt desiccata, quod nec liquescunt nec fabricabilia sunt: sed cum igniuntur, evaporant in cineres. Et propter hoc patet causa naturalis praehabitorum dubiorum sive problematum physicalium.