21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
Super Psalmos.
A. Euge, felix Euphemia,
Sis felicitatis via
Nobis In exsilio,
Auge vires nostrac spei,
Qui In multis sumus rei,
Ut post Istam vitam Dei
Conjungamur filio.
Ad Magnificat.
A. Idolis Apellianus,
Vir malignus et profanus,
Vota jubet fieri,
Quem rex Diocletianus
Statuit ad boc Insanus,
Et sic cultum Ingeri
Diis; sic virgo patuit,
Euphemia, quae despexit
Hujus jussum inconcussum
Gerens cor, quod bene rexit;
Sic claruit, quae latuit
Omnique sorde caruit.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Regem sponsum virginum
Adoremus Dominum,
Qui beatam Eupbemiam
Sublimavit
Supra sortes hominum.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Haec virgo prudens curabat
Verbis sacris fragiles,
Quos In fide sic firmabat,
Ut pugnarent agiles.
2. Judicem hinc arguit,
Ad palmam sodales
Sibi quod praeposuit
Vix tamen aequales.
3. Educta de carcere
Cum non vinciretur,
Clamat, ut quid parcere
Sibi niteretur.
Eesponsoria.
1. Eupbemia Immobilis,
Nata senatoris
Pbiloformis nobilis,
Firmum vas pudoris,
Non assentit turpibus
Feminis In urbibus,
Hostibus honoris,
V. Mentis servans puritatem,
Vitae simul sanctitatem.
2. Jussu Prisci caeditur
Alapis nec laeditur,
Dicens ad tyrannum:
Tua manus areat
Nec jussis tuis pareat,
Mortis Imple bannum;
V. Quia servis daemoni,
Miser, parcis nemini.
3. Virgo mitis et benigna
Aure Dei prece digna
Repente sic adfuit,
Manum quod restituit
Prisco judici revera,
Die quidem altera;
V. Hoc effecit apud Deum,
Quia diligebat eum.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Post haec Hypatus vocatur,
Cui Priscus sic effatur:
A me tu ditaberis,
Si eam corruperis.
2. Eupbemiam Ille laetus
Clauso quaerit carcere,
Sed diabolo repletus
Priscum laesit verbere.
3. Suasit tunc Appellianus,
Ut Marti sacrificet
Virgo vel tortoris manus
Hanc poenis mortificet.
Eesponsoria.
1. Ardens rota praeparatur,
In qua virgo collocatur
Sed prorsus non tangitur,
Intra rotam constitutus
Et In Ipsa devolutus
Rector rotae frangitur.
V. Dolor, quem dictaverat,
In hunc se converterat.
2. Eupbemia gratulatur
Et laus Deo consignatur
Ab ea sincerius,
Fide manet stabilis,
Deo quam amabilis
Justi credunt verius.
V. Nova namque vident signa,
Quae sunt omni laude digna.
3. O beata Deo grata
Virgo, gaude, propere
Angelus ex opere
Salvatoris hoc congessit,
Quod Incendium repressit,
Quo debebas cruciari;
Petimus per te salvari,
V. Apud Christum, tuum sponsum,
Vitae postula responsum.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Igne consumpto cernerent
Hanc cum sane stare,
Nec eam esse crederent
Cepit praedicare.
2. Unde multi sunt conversi
Et ab Idolis detersi,
Christum vere confitentes,
Es devotione flentes.
3. De poenis eripere
Virginem volentes,
Prohibebat libere
Mortem respuentes.
R esponsoria.
1. Apellianus Igitur
In se crucifigitur,
Adscribens arti magicae,
Perfecit mirifice
Quod divina gloria
Pro virginis memoria;
V. Larga Dei gratia
Nobis det palatia.
2. Porro necari virginem
Ejusque fundi sanguinem
Suasit tunc sophista,
At virgo, Dei filia,
Cum minis consilia
Parvipendet Ista.
V. Poenas quippe non timescit,
Culpae quia pondus nescit.
3. Gloriosa sponsa Christi,
Euphemia, devicisti
Quae tormenta singula,
Placa nobis Christum regem,
Ut conservet suum gregem
Per aeterna saecula.
V. Per tua suffragia
Discedant contagia
Vitiorum omnia.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Eam ab arcu tollere
Dam Forbius paravit,
Conantem hanc ascendere
Paralysis turbavit.
2. Sosthenes hanc ascendendo
Coepit adorare,
Dei famnla, dicendo,
Mei miserere.
3.
Hanc ense quod non laeserat,
Cum argueretur,
Per angelos, responderat,
Cerno, quod tueretur.
4. Sosthenes Incarceratur
Et tormentis applicatur,
Sed virgo resumitur,
Conviciis afficitur.
5. In cippo recluditur
Et ad eam mittitur
Juvenum exercitus
Ad Illudendum concitus.
Ad Benedictus.
A. Ad hoc Victor deputatus
Fuerat officium
Et juvenibus donatus,
Ut sic exercitium
Illudendi sumerent
Et per eum ruerent
In eam contaminando,
Multis probris cachinando.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Pudicitiae columna,
Dos virtutis et alumna,
Stella fulgens gloriae,
Ora Deum tu devote
Pro nobis, ut mente totae
Deleantur scoriae
Bonitatis cella,
Deitatis mella
Nobis Impetra
De petra deserti,
Qui sumus Incerti;
Euphemia, corde maesto
Te vocantum memor esto,
Vernans flos munditiae.