CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ex praedictis apparet improbatio illius opinionis, scilicet in prologo, quaest. 1. quae ponit exemplum esse primum subjectum. Et hoc probat, quia ad nullam scientiam per se pertinet aliqua veritas, nisi sit de subjecto primo, vel de parte ejus subjectiva vel integrali, vel essentiali, vel de aliquo ad subjectum essentialiter attributo. Exemplum in Physica, ubi multae veritates demonstrantur de subjecto primo, puta mobilitas de corpore mobili, et aliae passiones quae convertuntur cum corpore naturali. Et multae demonstrantur de materia et forma, quae sunt partes essentiales corporis naturalis, puta quod materia est subjectum generationis, vel quod materia est perfectibilis primo a forma substantiali ; similiter de forma, puta quod det esse materiae. puta esse formale, vel quod sit principium rerum naturalium, vel quod sit terminus formalis generationis. Aliquae etiam demonstrantur de partibus integralibus, puta quod pars integralis corporis Physici est ita indivisibilis, sicut et totum corpus ; et est ita composita ex materia et forma, sicut totum compositum, et quod includat quantitatem et hujusmodi. De partibus etiam subjectivis patet, quia multae veritates demonstrantur de elementis et mixtis, etc. De his etiam, quae habent essentialem attributionem ad corpus naturale, quae tamen non sunt nec partes essentiales, nec integrales, nec subjectivae illius; multae veritates demonstrantur, ut patet de motu, transmutatione, et de multis aliis.
Sed in proposito : Si Christus esset subjectum Theologiae, illa de quibus demonstrantur multae veritates Theologicae, vel essent partes subjectivae, vel essentiales, vel integrales Christi, vel haberent ordinem essentialem altributionis ad Christum. Sed de Patre demonstratur quod generat Filium, et de Spiritu sancto quod procedit a Patre et Filio. De Patre etiam demonstratur ista contingens, scilicet quod creat per Filium, et de Spiritu sancto quod temporaliter missus est, et tamen nec Pater, nec Spiritus sanctus sunt partes Christi, nec subjectivae, nec integrales, nec essentiales ut patet, nec habent essentialiter attributionem ad ipsum, quia tunc dependerent ab ipso, quod est impossibile. Et ultra sequeretur, quod aeternum haberet essentialem attributionem ad temporale, patet, quia Christus ut Christus includit naturam divinam et humanam; et sic Christus, est Christus tantum ex tempore, et sic temporale esset prius essentialiter aeterno, quia quod habet essentialiter attributionem ad aliud, est essentialiter posterius illo. Et adverte, quod Christus non solum non potest poni, ut subjectum specificum, continens virtualiter omnes veritates, quia patet hoc esse simpliciter impossibile: sed nec etiam potest poni ut subjectum, quasi habens unitatem genericam, de quo dixi supra, quia tale subjectum sic se habet quod omnia contenta in tali scientia, de quibus immediate demonstrantur aliquae veritates, vel sunt paries subjectivae vel essentiales, etc. ut supra, et sic Doctor probat de utroque subjecto.
(b) Tum quia Christus secundum divinitatem etiam non habet aliquam talem prioritatem, secundum quam posset Pater, vel Trinitas ad Christum attribui. Palet, quia ubi est talis prioritas et posterioritas, ibi est ordo essentialis, qualis non est in divinis ad intra, quia dependens essentialiter est imperfectius, etc.
(c) Contra istam etiam opinionem sunt duae rationes ultimae, de respectibus ad extra, quia Verbum esse incarnatum dicit lanium respectum rationis, ut patebit in 3. distinct. 1. quaest. 1. et sic Theologia quae esset de Verbo, sub tali respectu non esset realis. Nec similiter esset una per se scientia, nec etiam posset demonstrari aliqua veritas necessaria, quia talis respectus inest tantum contingenter ; haec omnia sunt exposita supra. Aliae rationes sequentes sunt per se clarae in littera.
(d) Videtur igitur dicendum, quod si totius medicinae ponatur corpus humanum ut subjectum, de quo demonstrantur passiones primo, puta sanitas, tunc corpus inferius, puta corpus sanabile, sanguineum vel cholericum, non poterit poni pro subjecto primo et adaequata, patet, quia sanitas in communi, nata est prius sciri de corpore sanabili in communi. Si enim hoc totum : Corpus sanguineum sanum, ponatur subjectum adaequatum in medicina, tunc particulare esset subjectum magis adaequatum quam commune corpus. Tum etiam, quia tale includit aliquam passionem demonstrandam de corpore, quae non potest esse ratio subjecti. Patet, quia sicut subjectum est prius natura passione, ita ratio formalis subjecti erit prior natura ; si ergo passio poneretur ratio formalis subjecti, tunc idem esset prius seipso ; patet, quia ratio formalis subjecti est prior passione demonstrabili, et per consequens si passio poneretur ratio formalis, esset prior seipsa.
(e) Et breuiter quidquid diceretur de aliqua medicina tradita, scilicet quod esset de tali particulari, ut de ente per accidens, puta de corpore sanguineo sano, saltem esset impossibile primam scientiam de corpore hominis, esse primo de corpore hominis sanguineo. Patet, quia ratio corporis hominis in communi, est simpliciter prior ratione hominis sanguinei, et ideo esset aliqua scientia prima de corpore hominis in communi quam de corpore hominis sanguineo, sicut patet. Hoc idem dico de prima scientia Theologica, quod erit primo et adaequate de aliquo alio quam de Christo. Prius enim natum est sciri aliquid de Verbo absolute, quam de Verbo ut incarnato, quia ab aeterno et ante omnem comparationem ad extra, scitur Verbum gigni a Patre, quia productio ad intra est necessario prior omni productione ad extra, tam simpliciter quam secundum quid, ut probat Doctor in 2. d. 1. quaest. 2. Similiter erit aliqua scientia simpliciter prior de Patre et de Spiritu sancto, et de ipso Deo trino et uno, quam sit de ipsis sub aliquo respectu ad extra, et per consequens cum Christus dicat duas naturas, ita quod Verbum dicit respectum passionis ex tempore ad naturam assumptam, de ipso non poterit esse simpliciter prima scientia, ut patet ; erit ergo Theologia de Deo, ut de primo et adaequato subjecto, ut ipse Deus est communis tribus personis, et tunc salvabitur quod omnis verilas Theologica, vel est de primo subjecto, puta quae inest Deo per rationem Dei, ut ista veritas sive proprietas, quod est infinitae bonitatis, vel quod est communicabilis tribus: et breviter omnis proprietas dicens perfectionem simpliciter, vel quasi de parte subjectiva primi subjecti, ut generare Patri, generari Filio, spirare Patri et Filio, spirari Spiritui sancto et multae aliae, quae insunt ratione personarum. Vel erit de aliquo, quod attribuitur ad subjectum primum, puta de creatura quae attribuitur Deo, quantum ad respectum quem habet ad Deum, ut Deus est, quia dependentia creaturae terminatur ad Deum ut Deus est, et de multis aliis. Vel per attributionem ad quasi partem subjectivam, ut. patet de natura assumpta quantum ad respectum quem habet ad Verbum, terminans illum respectum, ut patebit in 3. d. 1. q. I. et q. 19. quodlib.