IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum in Circumcisione ex vi ejus collata fuerit gratia ?
Alens. 4. p. q. 7. m. 7. per totum. D. Bonav. hic 2. p. art. 2. q. 3. Richard. ori. 6. q. 1. Gabr. q. 4. Rubion. q. 5. Mayron. 9. 2. Major. q. 5. Durand. O. 5. D. Thom. 3. p. q. 70. a. 4. Suarez tom. 3. p. 3. d. 5. sect. 1. Vasquez 3. p. d. 165. Vide Scot. de primo princ, c. 3. in Theorem, g. non potest probari.
Haec est (a) pars incidentalis hujus distinctionis, in qua Magister determinat de Circumcisione, circa quam quaeritur : Utrum in Circumcisione ex vi ejus conferebatur gratia? Quod non, probatur. Rom. 4. Signaculum accepit Circumcisionis. Glossa : Peccata ibi solum dimittebantur, sed gratia ad bene operandum adjutrix non praestabatur.
Item, Augustinus in Psalm. Ut quid Deus repulisti in finem, illa, in quit, de Sacramentis veteris legis tantum promittebant et signabant; haec autem dant salutem, scilicet Sacramenta novae legis.
Item, Circumcisio non aperiebat januam, sicut vult Beda super illud Luc. 2. Postquam consummati sunt dies octo ; habenti gratiam patet janua regni, quia ejus est haeres, secundum Augustinum de Trinit. lib. 15. cap. 19. Ipsa dividit inter filios regni et perditionis.
Item, per rationem sic : Sacramentum non causat nisi quod signat; Circumcisio tantum signat ablationem, et non aliquid positivum, quia non est ibi nisi ablatio partis a toto: ergo, etc.
Contra Augustinus lib. 2. de Nupt. et concup. et ponitur de Consecr. dist.
4. Ex quo instituta est Circumcisio in . populo Dei, ad purgationem hujus peccati veteris, valebat magnis et parvis, sicut Baptismus valere coepit ex quo institutus est: hoc non esset, nisi ibi conferretur gratia ; ergo, etc.
Item, Beda super illud Lucae 2 : Postquam consummati sunt dies octo. "Idem salutiferoe curationis auxilium Circumcisio in lege agebat, quod Baptismus tempore gratioe agere consuevit. "