REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum sit haec vera : Deus factus est homo?
D. Thom. 3. p. q. 16. art. 6. et hic q. 2. art. I. D. Bonavent. art. I. q. 2. Richard. art. I, q. 3. Durand. q. 7. Suar. 3. p. d. 35. Vasq. disp. 63. Vide Scot. 9. Met. q. 11. et in Oxon. hic.
Quod non, quia ex hac sequitur: igitur Deus est factus, consequens est falsum.
Consequentia patet, quia sequitur, Socrates est factus homo ; igitur Socrates est factus ; igitur cum homo non diminuat respectu facti, absolute sequitur respectu cujuslibet.
Item, sequitur : Deus factus est homo ; igitur Deus est mutatus ad humanitatem, consequens est falsum. Consequentia patet, quia in omnibus aliis sequitur, ut patet inductive. Lignum est factum album ; igitur est mutatum secundum albedinem.
Item, sequitur: Deus factus est homo ; igitur Deus factus est Deus, quia propter hoc quod Deus factus est homo, est communicatio idiomatum ; ideo qui interficit hominem, interficit Deum ; igitur si Verbum factum est homo, Verbum est factum Deus.
Oppositum, Joan. 1. Verbum
caro factum est. Et exponitur caro, id est, homo ; igitur, etc.