Gregorius in evang.. Redemptoris praecursor quo tempore verbum praedicationis accepit, memorato Romanae reipublicae principe et Iudaeae regibus designatur, cum dicitur anno autem quintodecimo imperii tiberii caesaris. Quia enim illum praedicare veniebat qui ex Iudaea quosdam, et multos ex gentibus redempturus erat; per regem gentium et principes Iudaeorum praedicationis eius tempora designantur. Quia autem gentilitas colligenda erat in Romana republica, unus praefuisse describitur, cum dicitur imperii tiberii caesaris. Graecus. Mortuo enim augusto monarcha, a quo Romani principes nomen augusti adepti sunt, tiberius post illum ad iura monarchiae succedens, decimumquintum annum suscepti principatus agebat. Origenes in Lucam. Et in prophetico quidem sermone solis Iudaeis praedicato, solum Iudaeorum regnum describitur: visio Isaiae in diebus Oziae, ioathan et Achaz regum Iuda; at in evangelio, quod erat praedicandum universo mundo, dominium describitur tiberii caesaris, qui totius orbis dominus videbatur.
Verum si solum hi qui sunt de gentibus essent salvandi, satis erat solius tiberii facere mentionem; sed quia oportebat et Iudaeos credere, ob hoc etiam Iudaeorum regna describuntur, seu tetrarchiae, cum subditur procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode: Philippo autem fratre eius tetrarcha ituraeae et trachonitidis regionis, et lysania Abilinae tetrarcha. Gregorius.
Quia enim Iudaea erat pro culpa perfidiae dispergenda, in Iudaeae regno per partem et partem plurimi principabantur, secundum illud: omne regnum in seipsum divisum desolabitur.
Beda. Pilatus quidem duodecimo anno tiberii caesaris in Iudaeam missus, procurationem gentis suscepit; atque ibi per decem continuos annos usque ad ipsum pene finem tiberii perduravit. Herodes autem et Philippus et lysanias filii sunt Herodis illius sub quo dominus natus est, inter quos et ipse Herodes Archelaus frater eorum decem annis regnavit, qui a Iudaeis apud augustum criminatus, apud viennam exilio periit. Regnum autem Iudaeae quo minus validum fieret, idem augustus per tetrarchias dividere curavit.
Gregorius. Et quia ioannes illum praedicavit qui simul rex et sacerdos existeret; Lucas evangelista praedicationis eius tempora non solum per regnum, sed etiam per sacerdotium designavit; unde subditur sub principibus sacerdotum Anna et caipha. Beda. Ambo quidem incipiente praedicatione ioannis, idest Annas et caiphas, principes fuere sacerdotum; sed Annas illum annum, caiphas vero eum quo crucem dominus ascendit, administrabat, tribus aliis in medio pontificatu perfunctis: verum hi maxime qui ad domini passionem pertinent, ab evangelista commemorantur. Legalibus namque tunc praeceptis VI et ambitione cessantibus, nulli pontificatus honor vitae vel generis merito reddebatur; sed Romana potestate summa sacerdotii praestabatur. Iosephus enim refert, quod valerius graccus Anna a sacerdotio deturbato, Ismaelem pontificem designavit filium baphi; sed etiam hunc non multo post abiiciens, eleazarum Ananiae pontificis filium surrogavit: post annum vero et hunc arcet officio, et simoni cuidam caiphae filio pontificatus tradidit ministerium; quo non amplius ipse quam unius anni spatio perfunctus, iosephum, cui et caiphas nomen fuit, accepit successorem: itaque omne hoc tempus quo dominus noster docuisse describitur, intra quadriennii spatia coarctatur.
Ambrosius. Congregaturus autem ecclesiam dei filius, ante operatur in servulo; et ideo bene dicitur factum est verbum domini super ioannem zachariae filium: ut ecclesia non ab homine coeperit, sed a verbo. Bene autem Lucas compendio usus est, ut ioannem declararet prophetam, dicens factum est super eum verbum dei, alia non addens: nullus enim eget iudicio sui qui verbo dei abundat. Unum itaque dicens, omnia declaravit; at vero matthaeus et marcus et vestitu et cinctu et cibo prophetam declarare voluerunt.
Chrysostomus. Verbum autem dei hic mandatum esse dicitur: quia non a se venit zachariae filius, sed deo ipsum movente.
Theophylactus. Per totum autem tempus praeteritum usque ad sui ostensionem occultus fuit in deserto; et hoc est quod subditur in deserto: ut nulla suspicio innascatur hominibus, ut gratia affinitatis ad christum, vel conversationis a teneris annis, talia de ipso testaretur: unde ipse testificans dicebat: ego nesciebam illum. Gregorius Nyssenus.
Simul etiam qui in spiritu et virtute eliae hanc vitam ingressus est, amotus a conversatione humana, invisibilium speculationi vacans, ne huiusmodi fallaciis quae per sensus ingeruntur assuetus, quamdam confusionem ac errorem incurreret erga viri boni discretionem. Et ideo ad tantum divinarum gratiarum elevatus est apicem, ut plusquam prophetis sibi gratia infunderetur: quia mundum et expers cuiuslibet naturalis passionis desiderium suum a principio usque ad finem divinis aspectibus obtulit. Ambrosius. Desertum etiam est ipsa ecclesia: quia plures filii desertae, magis quam eius quae habet virum.
Factum est ergo verbum domini, ut quae erat ante deserta fructum nobis terra generaret.