Theophylactus. Postquam eduxit longe a Iudaeis discipulos suos, tunc de seipso interrogat, ut non timentes Iudaeos respondeant veritatem; unde dicitur et ingressus est iesus, et discipuli eius in castellum caesareae Philippi. Hieronymus super Matth.. Philippus iste fuit frater Herodis, de quo supra diximus, qui in honorem tiberii caesaris caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur, appellavit.
Sequitur et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: quem me dicunt esse homines? chrysostomus. Sciens quidem interrogat, quia decebat ut discipuli quandoque eum melius laudarent quam turbae.
Beda. Unde primum hominum sententiam interrogat, discipulorum fidem exploraturus, ne illorum confessio vulgi videretur opinione firmata.
Sequitur qui responderunt illi, dicentes: alii ioannem baptistam, alii eliam, alii vero quasi unum de prophetis. Theophylactus.
Multi namque putabant quod ioannes a mortuis resurrexisset, sicut et Herodes credebat, et post resurrectionem suam miracula perpetrasset. Postquam vero ab eis sciscitatus est aliorum suspicionem, ipsos interrogat quid de hoc in eorum mente consistat; unde sequitur tunc dicit illis: vos vero quem me esse dicitis? chrysostomus in Matth.. Ex ipso autem interrogationis modo, in maiorem eos reducit sensum ad maius aliquid aestimandum de eo, ne cum turbis conveniant. Quid vero vertex discipulorum, os apostolorum, interrogatis omnibus, responderit, manifestatur cum subditur respondens Petrus ait ei: tu es christus. Theophylactus.
Confitetur quidem illum esse christum a prophetis denuntiatum. Sed quid ad confessionem Petri responderit dominus, et qualiter ipsum beatificavit, marcus evangelista pertransit, ne huiusmodi narrando, Petro suo magistro gratiam praestare videretur; matthaeus autem hoc plane pertractat. Origenes super Matth..
Vel quia marcus et Lucas scripserunt Petrum respondentem tu es christus, non adicientes quod positum est in matthaeo: filius dei vivi; propterea non scripserunt ad confessionem relatam beatitudinem.
Sequitur et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. Theophylactus. Volebat enim interim suam gloriam occultare, ne multi scandalizarentur de eo, et poenam mererentur maiorem. Chrysostomus. Vel ut scandalo crucis completo puram infigat fidem in mente eorum: prius enim passione perfecta, circa ascensionem dixit eis: euntes docete omnes gentes. Theophylactus.
Postquam autem dominus confessionem discipulorum acceptavit dicentium verum deum, tunc ipsis revelat crucis mysterium; unde sequitur et coepit docere eos quoniam oportet filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et occidi, et post tres dies resurgere; et palam verbum loquebatur, scilicet de futura passione. Non autem intelligebant discipuli ordinem veritatis, neque resurrectionem comprehendere poterant; sed putabant esse melius quod non pateretur.
Chrysostomus. Praedixerat tamen hoc eis dominus hac occasione, ut ostenderet quod oportet post crucem et resurrectionem christum a testibus praedicari. Rursus Petrus existens fervidus, solus de his sumit audaciam disputandi; unde sequitur et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum: domine, propitius esto tibi: nam hoc non erit. Beda. Hoc autem amantis affectu et optantis dixit; quasi diceret: hoc non potest fieri, nec recipiunt aures meae ut dei filius occidendus sit. Chrysostomus in Matth.. Quid est autem hoc quod Petrus qui revelatione patris potitus erat, sic velociter cecidit et instabilis est effectus? sed dicimus non esse mirum si hoc ignoravit qui de passione revelationem non accepit. Quod enim christus filius dei vivi esset, revelatione didicerat; mysterium vero crucis et resurrectionis nondum ei fuerat revelatum. Ipse vero ostendens quod oporteret eum ad passionem venire, Petrum increpavit; unde sequitur qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: vade retro me, Satana. Theophylactus. Dominus namque volens ostendere quod propter salutem hominum debebat eius passio fieri, et quod solus Satanas christum pati nolebat, ut genus non salvaretur humanum, Petrum Satanam nominavit, eo quod saperet quae sunt Satanae, nolens christum pati, sed adversans eidem; Satanas enim adversarius interpretatur. Chrysostomus.
Daemoni autem ipsum tentanti non ait: vade post me; sed Petro dicit: vade retro me; idest sequere me, et voluntario meae passionis consilio non resistas.
Sequitur quoniam non sapis ea quae dei sunt, sed quae hominum. Theophylactus.
Quae hominum sunt dicit Petrum sapere, secundum quod affectiones carnales quodammodo sapiebat: volebat enim Petrus quod sibi christus praestaret requiem, et non crucifigeretur.