Deinde cum dicit, ecce, agit de praeparatione ex parte hominis puniendi. Ubi duo proponit. Progressum scilicet in peccatum, quo paratur, scilicet ad punitionem. Et secundo incursum poenae, lacum etc.. In progressu peccati tria occurrunt. Malum propositum, conatus, et effectus. Et sic inimici David primo conceperant, sed tunc temporis erant in conatu, et post effecerunt. Propositum autem est sicut conceptio; conatus sicut parturitio; effectus sicut partus. Et ideo dicit, ecce parturiit, idest nititur efficere, injustitiam, contra proximum: concepit dolorem, quia Hier. 9: ut inique agerent laboraverunt: isa. 59: conceperunt iniquitatem: jac. 1 concupiscentia cum conceperit, parit peccatum.
Peperit autem iniquitatem conceptam, quia abstulerant hierusalem Absalon et Achitophel cum suis complicibus.