Dicamus autem deinceps de liberalitate etc..
Postquam philosophus determinavit de fortitudine et temperantia, quae respiciunt ea quibus conservatur ipsa hominis vita, hic incipit agere de aliis medietatibus, quae respiciunt quaedam secundaria bona vel mala.
Et primo determinat de medietatibus laudabilibus, quae sunt virtutes. Secundo de his quae non sunt virtutes, sed passiones, ibi: de verecundia autem etc..
Circa primum duo facit. Primo determinat de virtutibus respicientibus res exteriores. Secundo de virtutibus pertinentibus ad actus humanos, ibi, in colloquiis autem et convivere etc..
Circa primum duo facit. Primo determinat de virtutibus quae respiciunt exteriora bona.
Secundo de virtute mansuetudinis, quae respicit exteriora mala, ibi, mansuetudo autem est quaedam medietas etc..
Circa primum duo facit. Primo determinat de virtutibus respicientibus divitias. Secundo de his quae respiciunt honores, ibi, magnanimitas autem etc..
Circa primum duo facit. Primo determinat de liberalitate. Secundo de magnificentia, ibi: videbitur autem consequens esse etc..
Circa primum duo facit. Primo inquirit materiam liberalitatis et oppositorum vitiorum.
Secundo determinat actus eorum circa propriam materiam, ibi, quorum autem est aliqua utilitas, etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod liberalitas est circa pecunias. Secundo ostendit quod circa eandem materiam sunt opposita vitia, ibi: est autem et prodigalitas etc..
Circa primum tria facit: primo dicit de quo est intentio. Secundo ostendit materiam liberalitatis, ibi: videtur enim esse etc.. Tertio exponit quod dixerat, ibi, pecunias autem etc..
Dicit ergo primo, quod post temperantiam dicendum est de liberalitate: et hoc propter convenientiam liberalitatis ad temperantiam. Sicut enim temperantia moderatur concupiscentias delectationum tactus, ita liberalitas moderatur cupiditatem acquirendi vel possidendi res exteriores.
Deinde cum dicit: videtur enim esse etc., ostendit quae sit materia liberalitatis; et dicit quod est medietas quaedam circa pecunias sicut manifeste apparet, ex hoc scilicet quod liberalis laudatur non in rebus bellicis, circa quas est fortitudo, neque in delectationibus tactus circa quas est temperantia, neque etiam in iudiciis circa quae est iustitia. Sed laudatur in datione et sumptione, id est acceptione pecuniarum; magis tamen in datione quam in acceptione, ut infra ostendetur.
Est tamen considerandum quod aliquid potest dici materia virtutis moralis dupliciter. Uno modo sicut materia propinqua.
Et hoc modo passiones sunt materia plurimarum virtutum Moralium. Alio modo sicut materia remota, et hoc modo obiecta passionum ponuntur materiae. Sicut fortitudinis materia proxima est timor et audacia, materia autem remota pericula mortis. Temperantiae autem materia proxima concupiscentiae et delectationes, materia autem remota cibi et actus venerei. Sic igitur et liberalitatis materia quidem propinqua est cupiditas vel amor pecuniarum, materia autem remota ipsa pecunia.
Deinde cum dicit: pecunias autem etc., exponit quid nomine pecuniae intelligatur.
Et dicit quod nomine pecuniarum significantur omnia illa, quorum dignum pretium potest numismate mensurari; sicut equus, vestis, domus, et quaecumque denariis appretiari possunt; quia idem est dare vel accipere ista, et dare vel accipere pecunias.
Deinde cum dicit: est autem prodigalitas etc., ostendit quomodo circa praedictam materiam, sunt etiam vitia liberalitati opposita.
Et circa hoc tria facit. Primo proponit in communi, quod intendit. Et dicit, quod etiam circa pecunias se habent secundum superabundantiam et defectum prodigalitas et illiberalitas.
Medium enim et extrema circa idem sunt. Unde cum prodigalitas et illiberalitas sint extrema liberalitatis, consequens est quod etiam ipsa sint circa pecunias.
Secundo ibi: illiberalitatem quidem etc., ostendit specialiter de illiberalitate, quod semper copulamus eam, idest attribuimus illis qui student, id est sollicitantur, circa pecunias acquirendas vel conservandas magis quam oportet.
Tertio ibi prodigalitatem autem etc., ostendit quomodo prodigalitas se habeat circa pecunias. Et dicit quod nomen prodigalitatis quandoque extendimus attribuentes ipsum intemperatis hominibus: vocamus enim quandoque prodigos illos qui incontinenter vivunt et consumunt divitias suas in intemperantiam sive ciborum sive venereorum. Unde et tales videntur esse pravissimi in hoc genere, quia simul habent multa vitia, id est intemperantiam et prodigalitatem. Et quamvis quandoque tales vocentur prodigi, nomen tamen intemperantiae proprie competit eis; quia nomen prodigi impositum est ad significandum unum vitium quod consistit in indebita corruptione vel consumptione substantiae, idest propriarum divitiarum. Et hoc probat ex ipso nomine prodigalitatis. Nam prodigus dicitur quasi perditus, inquantum scilicet homo corrumpendo proprias divitias per quas vivere debet, videtur suum esse destruere quod per divitias conservatur.
Sed oportet quod hoc conveniat ei propter seipsum; quia unumquodque habet speciem et denominationem ab eo quod convenit ei per se; ille ergo vere dicitur prodigus cui per se hoc convenit quod consumat suas divitias quasi non habens curam debitam de eis. Ille vero qui consumit suam substantiam propter aliquid aliud, puta propter intemperantiam, non per se est consumptor divitiarum, sed per se est intemperatus.
Contingit enim quandoque quod etiam homines cupidi et tenaces propter vim concupiscentiae bona sua consumant. Sic ergo nunc de prodigalitate loquimur, prout scilicet aliqui consumunt proprias divitias secundum se et non propter aliud.
Deinde cum dicit: quorum autem est aliqua utilitas etc., ostendit qualiter liberalitas et opposita vitia circa praedictam materiam, operantur.
Et circa hoc tria facit: primo determinat de liberali. Secundo de prodigo, ibi, qui autem superabundat etc.. Tertio de illiberali, ibi, illiberalitas autem etc..
Circa primum duo facit. Primo determinat de actu liberalitatis. Secundo ponit quasdam proprietates ipsius, ibi, liberalis autem est vehementer etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quis sit praecipuus actus liberalitatis; secundo ostendit qualis esse debeat, ibi, quae autem secundum virtutem etc..
Circa primum tria facit. Primo ostendit quod actus liberalitatis est bonus usus pecuniae, tali ratione. Quaecumque sunt ad aliquid utilia, contingit his uti bene vel male. Sed divitiae quaeruntur tamquam ad aliud utiles; ergo contingit eis uti bene vel male; sed si aliquibus rebus contingat bene uti, bonus usus illarum rerum pertinet ad virtutem quae est circa illas res. Ergo bene uti pecuniis pertinet ad liberalitatem quae est circa pecunias, ut supra ostensum est.
Secundo ibi: usus autem etc., ostendit quis sit usus pecuniae: et dicit quod usus pecuniae consistit in emissione eius, quae quidem fit per sumptus expensarum et per dationes, sed accipere vel custodire pecunias non est uti pecuniis, sed est possidere eas.
Nam per acceptionem pecuniae acquiritur eius possessio; per custodiam autem conservatur: acceptio enim est sicut quaedam pecuniae generatio, custodia autem sicut quaedam habitualis retentio. Usus autem non nominat generationem vel habitum, sed actum.
Tertio ibi: propter quod etc., infert quamdam conclusionem ex dictis. Et primo ponit eam, concludens ex praemissis quod magis pertinet ad liberalem dare pecuniam quibus oportet, quod est bene uti eis, quam accipere unde oportet quod pertinet ad pecuniae generationem debitam, et non accipere unde non oportet quod pertinet ad remotionem contrarii.
Secundo ibi: virtutis enim magis etc., confirmat inductam conclusionem quinque rationibus. Quarum prima talis est. Magis pertinet ad virtutem benefacere quam bene pati, quia benefacere est melius et difficilius.
Similiter etiam magis pertinet ad virtutem bene operari quam abstinere a turpi operatione.
Quia recessus a termino est principium motus, cui assimilatur vitatio turpis operationis.
Sed operatio boni assimilatur perventioni ad terminum quae perficit motum. Manifestum est autem quoniam ex eo quod aliquis dat, benefacit et bene operatur; ad sumptionem autem, idest receptionem pertinet bene pati, inquantum scilicet aliquis recipit unde oportet, vel non turpe operari, inquantum scilicet non recipit unde non oportet. Ergo consequens est quod ad virtutem liberalitatis magis pertineat bene dare quam bene accipere vel abstinere a mala acceptione.
Secundam rationem ponit ibi et gratia danti etc..
Quae talis est. Operationi virtutis debetur laus et gratiarum actio. Sed utrumque horum magis debetur danti quam accipienti bene vel non male accipienti; ergo virtus liberalitatis magis consistit in dando quam in accipiendo.
Tertiam rationem ponit ibi, et facilius autem etc..
Quae talis est. Virtus est circa difficile. Sed facilius est quod aliquis non accipiat aliena, quam quod det proprium. Quia cum aliquis dat id quod est sibi proprium, quasi abscidit a se id quod est sibi incorporatum. Ergo virtus liberalitatis magis est circa dationem quam circa acceptionem.
Quartam rationem ponit ibi, sed et liberales dicuntur etc..
Quae sumitur ex communi modo loquendi.
Dicuntur enim maxime liberales illi qui dant. Illi vero qui non accipiunt inordinate non multum laudantur de liberalitate, sed magis de iustitia; illi vero qui accipiunt non multum laudantur. Ergo liberalitas maxime videtur esse circa dationes.
Quintam rationem ponit ibi, amantur autem maxime etc..
Quae talis est. Inter omnes virtuosos maxime amantur liberales, non quidem amicitia honesti, quasi liberalitas sit maxima virtus, sed amicitia utilis, inquantum scilicet sunt aliis utiles. Sunt autem utiles per hoc quod dant.
Ergo liberalitas maxime consistit circa dationes.