DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De benignitate Mariae.
Tanta est enim M.ariae benignitas, ut accedere ad eam nullus debeat formidare. Unde beatus Bernardus in illo sermone de assumptione : Signum magnum, etc. : " Quid ad Mariam accedere trepidet humana fragilitas ? Nihil austerum in ea, nihil terribile, tota suavis est, omnibus offerens lac et lanam. Revolve diligentius Evangelicae historiae seriem universam, et si quid forte increpatorium, si quid durum, si quod denique signum indignationis occurrerit in Maria, de caetero su-
spectam habeas, et accedere verearis. Quod si (ut vere sunt) plena magis omnia pietatis et gratiae, plena mansuetudinis et misericordiae, quae ad eam pertinent, inveneris, age gratias ei qui talem tibi mediatricem benignissima miseratione providit, in qua nihil posset esse suspectum. Denique omnibus omnia facta est, sapientibus et insipientibus copiossima charitate debitricem se fecit, omnibus sinum misericordiae aperuit, ut de plenitudine ejus accipiant universi : captivus redem- ptionem, tristis consolationem, aeger curationem, peccator veniam, justus gratiam, Angelus laetitiam : denique tota Trinitas gloriam, Filii persona carnis humanae substantiam, ut non sit qui se abscondat a calore ejus. Totis ergo medullis cordium, totis praecordiorum affectibus Mariam hanc veneremur : quia sic est voluntas ejus qui totum nos habere voluit per Mariam. " Ipsa etiam in sua mansuetudine suscepit insitum verbum potens salvare animas. Unde dixit Ange-
lus de Filio ejns Joseph viro suo, Matth. I, 21 : Ipse enim salvum, faciei populum sinim, etc. Hoc verbum naturae ejus fuit insitum vel insertum, docens quod Verbum Dei quod nos impinguet, suscipiamus in mansuetudine. 1 ad. Thessal. ii, 13 : Accepistis verbum, etc.
Item, Mansuetudo ejus apparuit in Filii passione, quando nec irritavit, nec potuit irritari : licet enim multa sustinuerit, numquam tamen ad iram vel durum verbum provocata est.