TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De convenientiis et differentiis speciei et proprii.
Post hoc sequitur dicere convenientias et differentias speciei et proprii : in quo enim species differat a genere et a differentia dictum est prius in capitulis in quibus diximus quomodo genus differret a caeteris universalibus, et quomodo differentia differt ab aliis. Dicimus ergo quod speciei quidem et proprio commune est de se invicem praedicari : quod patet per exemplum, quia si homo est, risibile est, et e converso si risibile est, homo est : cujus conversionis causa est, quia species principiis substantialibus ponit aptitudinem, quae proprium est, sicut causa propinqua et adaequata ponit effectum. Sijmiliter ipsa aptitudo quae est proprium, derelinquit tale subjectum, et ponit ipsum sicut effectus proprius et causae adaequatus ponit suam causam. Hoc etiam facit proprium quod est risibile, ideo quoniam non dicitur secundum actum ridere, sed dicitur secundum aptitudinem secundum quam natum est : et haec aptitudo semper est in subjecto proprii, sicut saepe jam in ante habitis dictum est.
Secunda autem convenientia est aequaliter participari, et non secundum magis et minus ab his quae participant species : et similiter propria aequaliter participantur ab his quorum sunt propria : nec hic facimus hoc in participatione propriissime dicta: large enim dicimus participare id quod aliquid habet in seipso, et participatum esse id quod inest alii, sive per se insit sive per accidens.
His autem omnibus speciei et proprio communibus assignatis, assignanda sunt in quibus differunt ab invicem. Dicimus ergo quod species quidem in hoc differt a proprio, quia ea quae est species ad unum, ad aliud potest esse genus: sed hoc non est verum de specie specialissima : proprium autem cum sit hujus speciei proprium quae est specialissima, impossibile est proprium esse aliarum specierum : si tamen esset proprium speciei subalternae quae est genus ad aliud, non esset impossibile esse proprium illarum specierum, quae continentur sub illa, ut dicit Avicenna. Unde in hac differentia accipit Porphyrius speciem non specialissimam, quod in aliarum assignatione differentiarum non fecit. Proprium autem refert ad speciem specialissimam, cum ante posuerit subalternam : et ideo quod dicit, non satis est secundum artem dictum.
Secunda autem differentia est, quod species quidem per intellectum et naturam ante subsistit in esse et substantia quam proprium : proprium autem posterius jam sumpta specie secundum esse fit in specie ex principiis speciei jam in natura subsistentis. Hoc autem exemplo probatur : quia oportet hominem prius esse ut ex illo causetur risibile, et ideo homo recipitur in diffinitione risibilis, sicut recipitur subjectum in diffinitione passionis.
Amplius tertia est differentia, quod species quidem semper actu est in subjecto de quo praedicatur: quia participatur actu, cum sit totum esse ejus de quo praedicatur: proprium vero aliquando actu inest; potestate autem aptitudinis semper inest. Quod exemplo docetur: quia Socrates semper actu est homo hu-
mana operans et agens, non semper vero ridet, quamvis de naturae aptitudine semper sit risibilis.
Amplius autem quarto differunt, quia quorum sunt termini sive diffinitiones differentes, et ipsa diffinita sunt differentia : difGnitio autem speciei omnis est, quod sit sub assignato genere, et diffinitio speciei specialissimae est, quod de pluribus solo numero differentibus in eo quod quid sit praedicabilis, et caetera hujusmodi quae in tractatu de Specie dicta sunt : proprii vero quod vere proprium est, diffinitio est, quod et soli et omni et semper adest : quae diffinitiones differentes sunt. Hanc autem ideo differentiam hic ponimus, ne credantur idem esse per essentiam species et proprium, propter hoc quod conversim praedicantur. Haec ergo sunt communia et propria speciei et proprio.