LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De permutatione et confusione saporum.
Galenus autem vult, quod quandoque duo sapores associantur in re una : et hoc contingere dicit propter diversitatem compositionis ejus, sicut amaritudo et stipticitas conveniunt in lino, et talis abominationem movet vehementer : sicut etiam in aquis lacuum quibus infigitur diu radius solis, congregantur duo sapores, acutus videlicet et salsus, qui magis est abominabilis quam praedictus sapor : sic etiam duo sapores in melle ag- gregantur, dulcis videlicet et acutus, praecipue si mel antiquum sit aut sit coctum. Sicut inveniuntur tres sapores in melangena, amarus, acutus, et stipticus : et sicut sunt duo sapores in herba quae vocatur endivia, amarus, et insipidus. Quandoque autem uterque coadjuvant ad effectum eumdem, sicut in aceto, in quo acutum et mordicans quorum utrumque provenit ex viiii sapore et natura, coadjuvant se ad ampliorem infrigidationem : quoniam utrumque istorum aperit transitum, et adjuvat ad. penetrandum : et licet acutum et mordicans aliquando calefaciant, tamen non proveniunt in aceto ad. tantam virtutem calefactionis quae imp edit infrgidationem.
Aliquando effectus unius impedit effectum alterius : sicut acetositas et pon licitas, qui sunt ambo sapores in agresta inventi : ponticitas tamen ejus prohibet acetositatem ipsius ab infrigidatione forti.
Similiter autem contingit aliquando, quod essentia saporosi juvat effectum saporis, et aliquando est contraria et impediens. Juvat quidem sicut subtilitas essentiae acetoso sapori in aceto associata, facit profundari infrigidationem aceti. Contraria autem est et impediens, quando grossities et spissitudo essentiae acetoso sapori conjungitur, sicut in lacte acetoso : tunc enim propter hoc quod grossum non penetrat, non ita profundatur infrigidatio acetosi
Accidit autem aliquando ut sapores aliquarum rerum non puri, purificentur ex tempore : sicut accidit in humor agrestes. Cum enim diu. sterit , multum residet e pontico ipsius in fundo, et tunc acetositas ipsius magis purificatur quam fuit in principio quando ponticum cum ipso permixtum fuit.
Aliquando vero prolongatio temporis facit e contrario purum saporem permisceri cum alio, et efficitur non purus, sicut accidit in melle : temporis enim prolongatio facit ipsum amarum et acutum : et sic est facile experiri in multis simi- libus. Horum enim omnium causa est aut mixtio substantiarum diversos sapores habentium, quae est causa congregationis duorum saporum in re una, aut resolutio unius eorum, ita quod appareat dominium alterius, quae est causa putrefactionis saporum ex duobus saporibus : aut etiam adunatio major et debilitas unius substantiae ne dominetur super alteram : quae aut dominabitur, quae est causa transitus unius saporis in duos permixtos : et sic in similibus facile est advertere causas permixtionis saporum. Natura enim melius permiscere novit quam ars : et ideo melius in naturalibus quam in artificialibus permiscentur sapores.
Haec igitur dicta sint a nobis de saporibus, et saporum convenientiis et differentiis, et operationibus, quae quando conjuncta erunt his quae in libris de Anima et de Sensu et sensato diximus, satis scietur saporum natura. Per haec enim quae dicta sunt, scitur quorum subjectorum sint praecipue in vegetabilibus, et qualium sint qualitatem activarum et passivarum : adhuc autem et quarum sunt operationum : et haec sufficiant quantum ad praesentem speculationem.